Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput tertium - Solvuntur objectiones
    • § V - Solvitur objecto quinta, nempe: Quod sententia benigna sit contra omnes ss. Patres et præcipue contra d. Augustinum.
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 193 -


§ V - Solvitur objecto quinta, nempe: Quod sententia benigna sit contra omnes ss. Patres et præcipue contra d. Augustinum.

81. Quoad Patres spectat, certum est quod ipsi valde obscure de rebus moralibus locuti


- 194 -


sunt, nec unquam de hac quæstione ex proposito egerunt. Cæterum, Christianus Lupus (ut sub initium diximus) refert et probat plurimos ss. Patres docuisse et usos fuisse in praxi sententiis minus probabiliubs, tutioribus et probabilioribus relictis. Hunc auctorem, apud omnes gravissimum, adeat, et respondeat documentis quæ allegat, ille qui hoc falsum esse putat. Objiciunt adversarii præsertim auctoritatem d. Augustini in illo vulgari: Tene certum et dimitte incertum; in cap. Si quis autem, de poenit., dist. 7. Sed ibi patet s. Doctorem loqui de eo qui vellet omittere poenitentiam in vita dum sanus est, eamque differre usque ad mortem; en ejus verba: Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus: quod horum futurum sit, nescio. Ergo tene certum et dimitte incertum. In hoc casu quis excusabit hunc temerarium peccatorem? Quis negabit hoc esse imprudentissimum, differre poenitentiam usque ad mortem? Sed quid ad casum?

82. Item opponunt docrtinam d. Angustini, in lib. 1 de Bapt., c. 3, qua valde nituntur adversarii, præsertim Jueninus et Purchotius. Quidam dubitabat utrum apud donatistas recte reciperet Baptismum, quem in ecclesia catholica recte accipi certum habebat. S. Doctor sic inquit: Si dubium haberet


- 195 -


non illic recte accipi quod in catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret in rebus ad salutem animæ pertinentibus vel eo solo quod certis incerta præponeret. Id iterum sic urget cap. 5: Accipere itaque in parte Donati, si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse peccatum? Ex quo incongrue inferunt contrarii semper peccare qui incertus de peccato operatur, nullam distinctionem facientes inter dubia quæ versantur circa præcepta et circa res ad necessitatem salutis pertinentes, de quibus s. Doctor ibi loquitur, in rebus ad salutem animæ pertinentibus. Dum e converso alibi, loquens de præceptis, aliter dixit, nolens damnare de peccato eos qui cum probabili ratione in die coenæ Domini post cibum ad Eucharistiam accedebant. Imo, ut supra vidimus, tractans de bello dubio, expresse definivit non peccare subditum qui jubente principe militaret cum incertitudine an opera sua esset contra præceptum divinum propter belli injustitiam. Præterquamquod ad textum allatum d. Angustini a Juenino (qui illum opponit, et prædictam responsionem renuit admittere, gratis supponens quod casus ille spectabat ad rationem tantum præcepti divini, non autem ad valorem Baptismi) alio modo facile respondetur sic: in


- 196 -


casu proposito ille donatista, cum esset moraliter certus recte accipi Baptismum in ecclesia catholica, et e converso erat practice dubius an recte acciperetur apud donatistas, nullaque via patebat ei qua dubium deponere posset; ideo s. Doctor ex illa certa incertitudine seu dubietate peccati, quam ille deponere non poterat, merito infert certum esse peccatum.

83. Item objiciunt, s. Augustinum omnino reprobare usum opinandi, dum ait, in lib. de utilit. cred., c. 11, cum opinione probabili numquam licere operari: Tria alia hominum genera profecto improbanda ac detestanda: Primum est opinantium etc. Sed patet ex ipsis adversariis (ut fatetur antiprobabilista continuator Tourn., to. 1, pag. 154 in fin.), quod nomen opinionis aliter apud d. Augustinum intellectum est quam nunc a theologis intelligitur; sanctus enim Doctor opinionem cum errore passim confundit, et sic, lib. de utilit. cred., c. 11, inquit: Quod intelligimus, debemus rationi, quod credimus auctoritati, quod opinamur errori. Præterea, videtur d. Angustinus locutus fuisse ibi adversus academicos, qui dicebant quemcumque posse sectari probabilia quæ ab aliquo probanda assumuntur per quamlibet rationem delectabilitatis vel utilitatis propriæ, licet temere et contra jus ac lumen naturæ, ut explicat idem


- 197 -


s. Doctor, l. 3, c. 16, contra academ., dicens sic illos opinari: Cum agit quisque quod ei probabile videtur, non peccat nec errat. Deinde ait: Tacco de homicidiis, parricidiis etc., quæ apud judices defenduntur. Quomodo enim non facerent quod probabile visum est? Re autem sic se habente, miror quomodo Contensonius hunc textum d. Augustini potuerit nobis objicere.

84. Cæterum, apparet non obscure s. Augustinum benignæ sentetiæ adhæsisse in epist. 19ad s. Hieron, ubi: Alios (idest scriptores non canonicos) ita lego ut, quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant, non ideo verum putem quia ipsi senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos vel (nota) probabili ratione quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Sufficiebat igitur huic s. Doctori probabilis ratio quæ tantum a vero non abhorreret. Et huic congruit illud s. Leonis (in c. Sicut quædam, dist. 14) alibi jam supra allatum: In his quæ vel dubia fuerint vel obscura id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis contrarium nec decretis ss. Patrum inveniatur adversum. En quomodo ubi lex est dubia, tuto possumus sequi opinionem probabilem, modo evangeliis et ss. Patribus clare non opponatur. Dicit Jueninus illud sequendum s. Leonis intelligi ut conditionem


- 198 -


requisitam, non vero ut sufficientem; idest quod in dubiis requiritur quidem ut actio non adversetur evangeliis et Patribus, non autem quod sufficiat ad licite operandum, quia in dubio non licet operari. Respondetur: nulli dubium quod in agendo requiritur moralis certitudo de honestate actionis; sed hanc certitudinem (ut supra diximus n. 18 et seq.) ex ipsa incertitudine legis quisque recte sibi formare potest, per illud principium, quod cuique licitum est facere quod non invenitur a lege certo prohibitum; commune enim est axioma et certum ac ab ipsa natura omnibus insitum, ut habetur in l. Necnon, ff. Ex quibus caus. maj. etc., quod omnia sunt permissa per legem quæ prohibita nn inveniuntur. Idque confirmat (ut vidimus) d. Thomas, in 4, dist. 15, q. 2, a. 4, qu. 2, docens: Illud dicitur licitum quod nulla lege prohibetur. Hinc consequenter s. Leo regulam statuit, in dubiis id noverimus sequendum quod nec præceptis etc. Illud autem sequendum quis non videt quod hic importat securitatem opinionis vere probabilis ubi non constat de lege vetante?




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL