| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
Caput quartum - De probabilitate extrinseca 111. Rigidæ sententiæ sectatores videntur omnino objicere probabilitatem extrinsecam, scilicet quæ fundatur in auctoritate dd., nisi ratio persuadeat. Et hinc provenit ut non raro isti quasdam opiniones libertati faventes probabiliores dicant quas forte nostri auctores nec etiam probabiles appellare audent. Ratio est quia qui probabilioristarum nomen præseferunt, nihil facientes doctorum auctoritates et omnino audacterque deferentes solo proprio judicio, istud unicum semetipsorum judicem constituunt; quapropter Thyrsus Gonz. in quodam suo libro, tractans de obligatione sequendi opinionem sibi probabiliorem, non dubitavit asserere, ut refert p. Paulus Segneri, quod propositio 3 ab Innocent. XI damnata, quæ dicebat - Generatim dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeat, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus - intelligenda sit de probabilitate opinionis alienæ, quæ, omnibus inspectis, exigua appareret operanti; non autem de opinione propria ipsius, quæ apud ipsum esset probabilior quam opposita. En usquequo pertingit elatio probabilioristarum, quod ipsi sequi possint opiniones etiam tenuiter probabiles, adhuc spreto aliorum judicio, si judicio proprio illæ probabiliores videantur. Prædicant isti parum æstimandam esse auctoritatem aliorum cum ratio aliquid non suadet; quia, ut dicunt, actoritas non nisi super ratione fundatur. Sed hoc, salva pace ipsorum, est incongruenter loqui: nam vel deferre debemus rationi vel auctoritati. Si rationi, non egemus auctoritate: si auctoritati, non est opus ratione convinci, aliter ratio, non auctoritas, in nobis prævaleret; hoc enim est proprium auctoritatis ut, ubi ratio non apparet, ipsa teneat rationis locum, præsumtionem nobis faciens quod illi quorum auctoritati innitimur rationem satis probabilem in id habuerint. Ideo s. Augustinus, l. 3, contra academ. c. 20, dixit: Nulli dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, authoritatis atque rationis. Idem s. Augustinus, epist. 18, c. 7, sic scribit: Neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere; sed nullì etiam contradicere audemus. Ex quo innuit s. Doctor existimasse utrumque probabile, scil. licere et non licere ante sumtionem Eucharistiæ comedere ex auctoritate eorum quos tanti habebat ut contradicere eis non audebat. Et in l. de utilit. cred., c. 12, docuit non esse reprehendendos qui authoritatem humanam sequuntur. Hoc confirmatur, imo monetur in pluribus sacræ Scripturæ textibus: Inclina aurem tuam et audi verba sapientum. Prov. 22, 17. Inclina, idest audi cum humilitate, magis deferendo auctoritati sapientum quam judicio proprio. Ne innitaris prudentiæ tuæ. Prov, 3, 5. Quo inducitur nos magis inniti debere judicio sapientum quam nostro; alias dictum fuisset potius innitaris; non autem ne innitaris prudentiæ tuæ. Dicitur etiam in Eccl. 6, 35: In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere. Ille autem dicitur conjungi sapientiæ aliorum qui auctoritati aliorum ita defert ut ob illam operetur contra id quod sibi videtur, dicens: In verbo tuo laxabo rete. Non vero se conjungit auctoritati aliorum qui tunc illam sequitur, quando cum proprio judicio ipsa concordat. 112. Fatentur autem ipsi adversarii deferendum esse aliquando auctoritati; nam ipsimet jam vident nimis intolerabilem esse audaciam illam qua quis vellet omnem auctotitatem spernere, nisi ratio propria suadeat; sed clamitant arcendos ac comburendos esse casuistas, et tantum legendos libros sacræ Scripturæ, conciliorum, sacrorum canonum et ss. Patrum. Attamen non sic loquitur s. Carolus Borromæus in sua Instructione ad confessarios, ubi ipse illos præmonet legere sedulo auctores casus conscientiæ tractantes. Non sic s. Franciscus Salesius, qui hortatur confessarios utique perlegere casuistas, et signanter nominat probabilistas Toletum et Reginaldum. Non sic denique loquitur summus pontifex Benedictus XIV in sua bulla Vix pervenit, super usura, ubi monet in quæstionibus morum plures scriptores examinandos qui hanc moralem scientiam pertractant. Utinam in sacræ Scripturæ libris, conciliorum, canonum et ss. Patrum decisas inveniremus quæstiones morales! Quis ignorat ex ipsis Scripturæ verbis, utpote obscuris, quæstiones ortum habuisse? Quis autem ignorat ss. Patres pauca de scientia morali tractasse? Ipsi enim, cum eorum tempore plura dogmata fidei nondum fuissent patefacta et definita, ac multæ hæreses ebullirent, pene unice in suis scriptis in illud intendebant ut res fidei elucidarent. Scripserunt aliqua circa mores, sed vel in concionibus vel in aliis et incidenter et sic modice atque obscure ut non raro, ne erremus, alios oporteat legere auctores qui illorum sentetias exponant. Bene ideo notavit Vincentius lirinensis, apud Canum, l. 7, c. 4: Antiqua ss. Patrum consensio non in omnibus divinæ legis quæstiunculis, sed solum in fidei regula nobis certa, sequenda est. Canones pariter modica statuerunt circa mores, et hi præcipue maximaque veneratione a nostris auctoribus jam citantur et suscipiuntur. Multo minus concilia resolutiones morales edidere, cum præcipuum intentum eorum fuerit hæreses et schismata exstirpare, ut legitur in concilio constantiensi apud Cabassutium, sect. 39, his verbis: Conciliorum celebratio agri dominici præcipuæ cultura est, quæ spinas hæresum et schismatum exstirpet. 113. Cæterum, quam magni facienda sit auctoritas doctorum de re morali tractantium, vide quid dixerint auctores allati ex n. 93. Præsertim s. Anton., l. 1, t. 3, c. 20, sic scribit: Ex responsis quæ videntur data ab Alberto magno habetur quod quilibet potest sequi quamcumque opinionem, dummodo alicujus doctoris magni opinionem sequatur. Et hanc regulam antiquitus semper viguisse testantur Humbertus, Nider et alii, ut asserit p. Segneri in sua epistola de probabilitate. Præsertim magister Nider, utens verbis Bernardi a Claromonte, in consol. tim, consc., 3 part., c. 12, sic ait: Ex quo opiniones sunt inter magnos, et Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat quis quam voluerit, dummodo judicium in hoc resideat per prædicta eorum saltem quos reputat peritos. Etenim ex l. Si quis, § de fide edit. in Glossa, ff. de edendo etc., habetur: Tanto validior est probatio, quanto quis majori nititur auctoritate. Innocentius IV in c. Suas, de simonia, adnotavit: Non peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis auctoris; dummodo tamen error versetur circa subtilitatem legum. Per illam autem subtilitatem legum intelligitur, juxta Panormitanum, dictum aliquod legis circa quod non bene discernitur inter duos oppositos interpretes legis quis verum dicat. Idem pariter legitur in tabula aurea s. Thomæ, quam ejus interpretes ediderunt: Auditor diversorum magistrorum tenentium contrarias opiniones potest sequi quam velit, nisi aliter determinetur esse contra fidem ab Ecclesia. Nec obstat textus quem opponunt contrarii s. Thomæ, in quodl. 3, art. 10, qui dicit: Respondeo: dicendum quod diversæ opiniones doctorum s. Scripturæ, si quidem non pertineant ad fidem et bonos mores, absque periculo auditores utramque opinionem sequi possunt; tunc enim habet locum quod Apostolus dicit ad Rom. 14, 5. Unusquisque in suo sensu abundet. In his vero quæ pertinent ad fidem et bonos mores, nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem alicujus magistri; in talibus enim ignorantia non excusat. Hucusque adducit verba d. Thomæ Genettus, tr. 1, c. 2, qu. 19. Sed tæduit eum alia sequentia verba referre, quia forte illa ipsi non arridebant. Subjungit tamen Angelicus: Alioquin immunes a peccato fuissent qui sequuti sunt opinionem Arii, Nestorii etc... Nec potest excusationem habere propter simplicitatem auditorum, si in talibus erroneam opinionem sequatur. In rebus enim dubiis non est de facili præstandus assensus; quinimo, ut Augustinus dicit, in l. 3 de doctr. christ., consulere debet quis regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiæ authoritate percepit. Qui ergo assentit opinioni alicujus magistri (nota) contra manifestum Scripturæ testimonium vel contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ auctoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Idem iisdem verbis docet s. Bonav., quodl., qu. 4, art. 10, dicens: Qui assentitur opinioni alicujus magistri contra manifestum Scripturæ testimonium, sive contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ authoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Quibus verbis clare docent hi ss. dd. recte nos posse sequi opinionem doctoris quæ non adversetur Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritati. Et revera, si ego minus doctus sententiam sequerer d. Thomæ, contra rationem quæ mihi probabilior videretur, quis neget quod prudentius agerem, si, mea, opinione suspensa, tantæ auctoritati deferrem? Nam (ut supra retulimus) docet ipse s. Thomas, 2 2, qu. 4, art. 8, ad 2: Aliquis parvæ scientiæ magis certificatur de eo quod audit ab aliquo scientifico quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Qua de re male ego operarer, si quandam opinionem sequi vellem quæ communiter ab auctoritatibus rejicitur, etiamsi illam judicio meo directo probabiliorem existimarem; deberem potius tunc, meo judicio suspenso, ex judicio reflexo opinionem oppositam aliorum sequi. Si ergo, ad proprium judicium directum corrigendum, uti debemus judicio reflexo aliorum dd. ne ruamus in excessum laxitatis; cur, contra, ne ruamus in excessum laxitatis; cur, contra, ne ruamus in excessum rigiditatis, uti non possumus judicio reflexo, proprio directo suspenso? Utrumque periculosum est, nimis laxare et nimis obstringere conscientias; imo damnosior est rigiditas quam laxitas, juxta id quod dicit s. Bonaventura: Cavenda est conscientia nimis larga et nimis stricta: nam prima generat præsumtionem, secunda desperationem; prima sæpe salvat damnandum, secunda contra damnat salvandum. Ita s. Bonavent., Comp. theol. verit., l. 2, c. 32, n. 1. 114. Fatemur quidem quod nulla opinio potest esse extrinsece probabilis, nisi ex intrinseco, nempe ex ratione sit etiam vere probabilis; sola enim ratio probabilitatem opinionum constituit. Sed probabilitas extrinseca ex auctoritate dd. tanti roboris est ut æquiparetur aliquando probabilitati intrinsecæ rationis, præsumtionem certam faciens quod dd. illi qui opinionem aliquam docuerint, rationibus innixi, rei veritatem perpenderint. Hocque expresse docuit s. Thomas, 1 p., q. 1, a. 8, ad 2, ubi: Tamen sacra doctrina utitur... auctoritatibus aliorum dd. Ecclesiæ, quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter.Quo clare docet s. Doctor quod auctoritas dd. fundat veram probabilitatem intrinsecam. Et hinc bene notavit Croix, l. 1, n. 365: Prudenter præsumi potest quod adsit probabilitas intrinseca ubi multi auctores satis noti aliquam opinionem tuentur: minime enim censendum est eos temere et sine gravi fundamento loqui. 115. Quando autem et quomodo possumus inniti auctoritate extrinseca doctorum, sequentibus regulis declaratur. Regula I. Non est cujusque judicare de opinionum probabilitate, sed tantum (ut sapienter advertit p. Cardenas) viri docti et in re morali versati; pluries enim (bene ait Granadus) viris ingeniosis sed parum in scientia morali eruditis videtur evidens quod periti falsum existimant. 116. Regula II. Auctoritas paucorum dd. qui ex professo quæstionem aliquam discutiunt præferenda est dictis plurium aliorum qui obiter de illa scribunt, ut docent Melchior Canus, de locis theol. l. 8, c. 8, et Castrop., to. 1, tr. 1, d. 2, p. 1, n. 10, cum Azor. et Bonac. Unde Canus ait: Plurium auctoritas obruere theologum non debet: sed si paucos viros, modo graves, secum habeat, poterit sane adversum plurimos stare; non enim numero hæc judicantur, sed pondere. Hinc dicunt Azorius, to. 1, l. 2, c. 17, q. 7; Castrop., l. c., n. 12; Vasq., 1 2, d. 62, c. 4, n. 13; Sanch., dec. c. 9, n. 16; Torres, de fide, d. 55, dub. 5; Reg., l. 13, c. 10, n. 93; et Tapia, l. 1, catech. mor., q. 8, n. 11, a. 14, cum Nav., Sylvest., Ang., Valent. et Montes. ex d. Thoma, quodlib. 3, a. 10, quod aliquando, licet raro, auctoritas unius doctoris poterit constituerem opinionem probabilem et adhuc probabiliorem contra communem aliorum, si auctor ille sit valde doctus, probus et prudens, nec novitatum amans, et utriusque partes sedulo librarit validamque rationem adducat; modo (adderem) illa non fuerit ab aliis sufficienter soluta nec animadversa. Neque huic obstat propositio 27 damnata ab Alexand. VII, quæ dicebat: Si liber sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet rejectam esse a sede apostolica tamquam improbabilem. Hoc enim dicunt Viva super dicta proposit. n. 6, Croix, l. 1, n. 155, et Bonac., cap. 2, qu. 11, intelligendum esse si opinio sit cujuslibet auctoris, non vero si auctor sit omni exceptione major et rationem afferat quam alii non considerarint aut satis non solverint, et e contrario ipse commode solvat rationes oppositas; tunc enim dicunt posse censeri probabilem illius sententiam, licet sit contra communem. Et idem docuit s. Angustinus, lib. 3, c. 4 (ut advertit Christianus Lupus, loco supra cit.) affirmans aliquando sententiam unius magni doctoris bene posse esse probabilem contra communem, licet recte advertat hoc non facile credendum. Addunt insuper Viva, n. 11, Croix, n. 325, et Ronc., c. 2, q. 1, cum s. Antonin., quod si aliquis magnus theologus testetur aliquam opinionem esse probabilem, jam reddit nos moraliter certos de illius probabilitate. 117. Regula III, quam tradit Sanchez, dec. l. 1, c. 9, n. 11 et de Matrim., l. 7, d. 92 ex n. 15, et quæ maxime adverti debet, est, quod, cum apparet pro aliqua sententia quædam ratio vel auctoritas convincens cui nulla adæquata responsio superesse videtur, tunc opinio contraria non potest haberi ut probabilis; nam bene ait Croix, l. 1, n. 369, quod aliquando potest alicui docto occurrere aliqua ratio tam firma, ab aliis non animadversa, quæ omnem excludat contrariam probabilitatem. Ac proinde ibidem addit: Quamvis adamittant indoctum sequi posse opinionem data a doctis, doctus tamen tenetur examinare rationes, nisi prudente præsumat ab illis examinatas. P. Paulus Segneri pariter in sua epist. de probabilitate inquit quod, si quinque doctores auctoritate pollentes aliquam teneant opinionem, etiam contra communiorem aliorum, posses eorum auctoritati acquiescere, quamvis ob rationes intrinsecas opinio opposita probabilior tibi videretur; modo (recte addit) rationes illas non ita disertas et convincentes judicares ut dubitandi locus tibi non remaneret. Ex alia parte etiam advertendum est id quod dicunt Sanch., Palaus, Vasq., Sayr., Pasq. etc., cum Boss., t. 1, p. 1, tit. 1, § 16, n. 84, nempe quod si appareat in contrarium ratio insolubilis, non illico fit ut opinio opposita deseri debeat vel damnari ut improbabilis, si judicetur ratio illa satis solvi posse ab aliis dd. gravibus antiquis et modernis eam sententiam docentibus. Insuper Terillus, in reg., qu. 29, n. 90, sic loquitur: Si viro docto solum præsentatur quod plures teneant utramque partem, non erit tutus, si sequitur partem minus tutam, sed vel scire debet qualitatem doctorum, ut sine investigatione eorum sententiam accipiat, vel tenebitur ipse rationes investigare. Sic denique concludit Croix: Si, examinatis utrinque rationibus, nec appareat veritas, sed utraque pars habeat grave motivum, quis sequi potest quam volet. 118. Sedulo igitur semper advertendum quod auctoritas scriptorum non ex multitudine sed ex eorum gravitate æstimari debet; ita ut paucorum vel etiam unius doctoris speciali scientia ac pietate præditi auctoritas aliis pluribus aliquando præferenda sit: non enim eodem modo inniti possumus auctoritate aliquorum auctorum, puta Caramuelis, Zanardi, Jo. Sancii, Leandri, Martini a s. Joseph, Dianæ, Antonii a Spir. Sancto, Tamburini, Pasqualigi et aliorum, qui licet docti et probi ac bono fine ducti fuerint (non enim mala fide tradidisse ea quæ scripserunt fas est suspicari), tamen incaute in pluribus opinionibus nimis benignitati indulserunt, sicut innitimur auctoritate Suarii, Soti, Azorii, Cani, Sylvii, Cajetani, Bannez, Navarri, Paludani, Toleti, Sylvestri, Lessii, Sanchez, Angeli, Vasquez, Armillæ, Valentiæ, Laymanni, Molinæ, de Lugo, Castropalai, Bonacinæ, Emm. Sa, Pontii, Cabassutii, continuatoris Tournely, Roncaglia, Salmaticensium, Petrocorensis, Abelly, Cardenas, Coninkii, Gammachæi, Isamberti et aliorum, quorum scientia quanta sit, undique prospecta est; præter d. Thomam, d. Bonaventuram, d. Antoninum aut Scotum, quorum auctoritas aliis equidem præponi debet. Advertit insuper Croix, l. 1, n. 165, quod hujusmodi aa. classici, etiam cum citantur ab aliis aa. qui sunt satis noti, scientia et fidelitate, communiter loquendo, bene possunt constituere probabilitatem alicuijus opinionis. 119. Demum pro hujus dissertationis conclusione vellem ut lectores benevoli animadverterent quantum claritatis et ponderis principia benignæ nostræ sententiæ præseferant: quæ si adversarii bene intelligerent aut intelligere vellent, utique non frustra clamitarent, vocantes auctores nostros casuistas laxos, cæcos ducentes cæcos, mortuos sepelentes mortuos, excusationies in peccatis excusantes, magistros prurientes auribus, placentia loquentes, moralis christianæ corruptores, vetustam Ecclesiæ disciplinam evertentes, ad perditionem per latam viam deducentes, aliisque similibus conviciis hujusmodi viros doctrina ac pietate insignes insectantes. Nec advertunt in quot et quos laqueos seipsos aliosque per eorum rigidas sententias tam periculose injiciant. Dixi sententias: nam probabilioristæ ex nostris principiis et rationibus valde agitati et constricti, huc illuc divertentes, in varias et valde discordes sententias discesserunt. Alii enim cum p. Wigandt et Natali de Alexandro admittunt opinionem probabiliorem libertati faventem, modo nitatur fundamento quod sit gravior ratione opposita. Alii cum Juenino admittunt opinionem probabiliorem si hauriatur ex Scriptura et traditione, non autem si ex ratione aut doctorum auctoritate. Alii apud ipsum Jueninum admittunt in jure positivo, non autem in jure naturali. Alii denique cum Fagnano et Habert fidelium conscientias ita coarctant ut inter opiniones probabiles eas tantum sequi possint, quas, omnibus et singulis rationibus se auctoritatibus perpensis, moraliter certas et a formidine immunes cognoverint: quod idem est ac omne probabilitatis pondus nomenque abjicere, homines cogendo ad operandum ex sola certitudine; ex quo quis non videt quam salutis viam perdifficilem reddant? Eo magis quia ipsi probabilioristæ, licet se jactent veritatis sectatores, tamen (ut diximus) in designando probabilioris sententiæ usum ita dissident et principia tam inter se diversa adstruunt ut veritatis inveniendæ viam penitus intercludere videantur. Et quomodo suis ipsi conscientiis consulere possint nescio: ii præsertim qui confessarii munus exercent, cum, juxta eorum communem sed improbabilissimam sententiam, toties sine absolutione teneantur dimittere poenitentes vere contritos ac propria peccata confessos, probabili, imo quandoque probabiliori opinione suffultos, eo quod omnem contrariam formidinem vincere et sufficienter deponere ipsi forte non potuerint. Fateor quod ipse minime capere valeo quomodo possint hi divinæ legis custodes animarumque salvatores id exsequi sine ulla formidine, cum sit communis et certa sententia apud doctores, tam modernos quam antiquos (ut vidimus n. 105 et 106), quod confessarius sub gravi tenetur absolvere poenitentem sufficienter dispositum, postquam mortalia peccata ille est confessus, quia poenitens tunc habet jus certum ad absolutionem. 120. Cæterum, antequam nostræ dissertationi finem ponamus, precari vellemus tyrones qui in morali scientia institui cupiunt ad ministerium salutis animarum quod licet rigidam sententiam sectari velint, nostros auctores legere non dedignentur. Non enim sufficit ad theologiam moralem comparandam eos tantum libros forte gallicanorum pervolvere qui, eruditionis specimen præseferentes, in generalibus principiis totam hujus longæ artis seriem consistere putant, necessariis quæstionibus dubiisque prætermissis celebriorum auctores, nostræ sententiæ auctore elate et inepte despicientes. Quapropter hoc animadvertendum credimus, quod ii qui tantum Genetti, Natalis, Haberti aliorumque hujus generis auctorum lectione contenti sunt non facile se existiment ad arduum confessarii munus sufficientes, nam certe non erunt. Quidam asserunt satis esse notitiam principiorum: prorsus falluntur; principia enim pauca sunt et nota cuique vel primis rei moralis rudimentis imbuto. Maxima quippe hujus scientiæ difficultas in hoc consistit ut principia ad casus particulares bene applicentur, et diversimode, prout diversæ occurrunt circumstantiæ, ex quibus resolutionum pendet variatio. Hocque utique est in quo auctores nostri laborant, ut ex principiis particulares resolutiones deducant; et ideo versantur in pluribus dubiis enucleandis, tot voluminibus practicas quæstiones fuse pertractantes, de quibus probabilioristæ nec mentionem quidem facere dignantur, undique declamando futile quiddam esse hos pueriles casusculos agitare. Sed negare non possunt quotidie difficiles et novos casus accidere; ac propterea adeundi sunt auctores illi in quibus hi casus discussi inveniuntur. Et cum antiprobabilistæ teneantur debitam adhibere diligentiam ut probabiliorem sententiam perquirant, non minus ab ipsis quam a probabilistis perlegi debent hi casuistæ, apud quos non solum probabiles sed etiam probabiliores opiniones propugnatæ reperiuntur. 121. Quisque sibi suadeat moralem theologiam nonnisi longo labore addisci, pro qua certe non sufficit aliquam percurrere summulam earum quæ circumferuntur. Porro moralis scientia non solum est necessaria christianæ reipublicæ, cum ex ea pendeat bonum regimen animarum, sed etiam valde difficilis; tum quia ipsa generalem notitiam requirit omnium aliarum scientiarum, officiorum et artium, tum quia tot diversas et inter se dissitas materias complectitur, tum quia constat in magna parte tot legibus positivis, quæ non ita facile, sicut apud casuistas, relatæ inveniuntur, et maxime apud recentiores, cum hujusmodi sanctiones in dies prodeant. Hinc sapientissime n. ss. p. regnans Benedictus XIV in bulla Apostolica, n. 19, in bullar. tom. 3, § 21, monet: Cum moralis theologia tot tantasque quæstiones quæ a sacrorum canonum et apostolicarum costitutionum notitia pendent complectatur, ut ardua plane res sit posse aliquem omnia simul bene nosse atque illico nodos quoscumque dissolvere, ut ii solent qui eminenti scientia præfulgent, sat igitur erit si inferioris notæ confessarii, ope librorum quos consulant, difficiliora quædam rite expediant etc. Cum igitur aut difficilior aut nova quædam facti species ad confessarium defertur, ideoque libros evolvere illi necesse sit, non sine sobrietate ac librorum delectu id agendum. Tum, postquam dixit ex Alexandro VII quosdam aa. ingenio luxuriantes in plures opiniones laxas irrepsisse, subdit: Sat erit confessarios monuisse ut in re dubia propriæ opinioni non innitantur, sed, antequam causam dirimant, libros consulant quamplurimos, eos cum primis quorum doctrina solidior, ac deinde in eam descendant sententiam quam ratio suadet, et firmat auctoritas. Ita pontifex, non vero, ut aliqui malunt legere, nempe: Illam amplectantur sententiam cui magis suffragari rationem et auctoritatem favere cognoverint: ex quo contendunt probare pontificem probabiliora sequenda declarasse; alioquin si sic legeretur, minime cohæreret illud cui papa deinde se remittit, subdens: Nec aliud sane docuimus in nostra encyclica super usuris, ord. 143, in bullar., tom. 1, ubi § 8 ita scripsimus: Suis privatis opinionibus ne nimis adhæreant, sed, priusquam responsum reddant, plures scriptores examinent qui magis inter coeteros prædicantur; deinde eas partes suscipiant quas tum ratione tum auctoritate plane confirmatas intelligent. Idipsum modo repetimus. Ubi nota quod tò magis non apponitur quoad suscipiendas partes, sed quoad examinandos scriptores qui magis prædicantur. Itaque studiosos adolescentes hortamur qui tantum munus excipiendarum confessionum aggredi intendunt ut nostros prius auctores sedulo legant et inde quisque suam rigidam aut benignam sententiam quam mavult sequatur. At si quis rigidam tenere eligat, advertat, ne erga fidelium animas amarum zelum exerceat, qui potius in earum perniciem et laqueum, ut superius ostendimus, quam in salutem et utilitatem cedat; eas ita adstringendo, ut nonnisi id quod moraliter certum aut probabilius sit agere valeant, omni formidine gravi exclusa. Quod quis non videt quot et quantis periculis anxietatibus et angustiis, inter hujus sæculi caligines, pænitentes miserrime premat et angat; cum eos, pro materiali peccato vitando, quod Deus quidem non punit, in formalia crimina sæpe injciat: tot enim ex humanis divinisque legibus dubia etiam sapientibus insurgunt, ut probabiliora sine culpa seligere pene impossibile videatur. Illud sane probabilioristis evenire solet quod aut auctores nostros ignorant, Genetto, Alexandro cæterisque similibus acquiescentes, et hi pluries in dubiis decidendis, plusquam licet, liberi sunt: probabiliores non raro existimantes opiniones quæ apud nos forte nulla probabilitate nituntur: aut vero nostrorum libros pervolverunt, et hi, variorum dubiorum ambagibus territi, cum formidinem deponere satis non valeant, ad tutiorismum ut plurimum declinant, sicque divinis humanisque præceptis multa alia superaddunt, et seipsos ac fidelium conscientias periculose illaqueant. Fatemur equidem et nos de eorum numero aliquando ab initio fuisse, et pro rigida sententia non parum contendisse, antequam auctores legissemus contrariæ sententiæ. Sed postmodum, cum benignam sententiam intelleximus communiter teneri a quamplurimis magnæ probitatis et sapientiæ viris (et præcipue ab illustrissimo et doctissimo magistro me d. Julio Torni), hinc ejus momenta accuratius perpendimus, et rigidam sententiam animadvertimus non solum paucos habere patronos et sequaces, et hos magis forsitan speculationibus quam excipiendis confessionibus deditos; sed etiam parum probabilem, attentis principiis, et insuper undequaque difficultatibus, angustiis ac periculis vallatam. E converso, sententiam benignam tum communiter recipi, tum opposita longe probabiliorem esse, imo et probabilissimam atque juxta plures non sine valde gravi fundamento moraliter certam deprehendimus: quaproter omnia hæc a pristina sententia nos detruserunt. Cæterum, quisque in suo sensu abundet; sed nemo quod a Deo aut ab Ecclesia injudicatum est judicare præsumat, ut ab adversariis fit audacter, undique declamando contra nostram sententiam, quam appellant falsam scandalosam, laxitatum fontem, Ecclesiæ perniciem, aliisque similibus conviciis inficiantes: sed neminem latet quod declamationes aliquorum nimis excedentes non raro proveniunt potius ex penuria quam ex copia rationum. Maximum autem nobis solatium sit quod ante probabilioristarum tribunal non sistendi erimus, sed ante tribunal Christi, ejusque judicium expectamus, qui solum transgressores legum illarum damnat quarum ipsis ex divino Verbo aut ex Ecclesiæ declaratione certa pervenit notitia; non autem earum quæ ex tenebricosis confusisque hominum mentibus emanant cujusmodi forent tot opiniones quas tamquam leges servari nostri adversarii nimis injuste exigunt, quamplurima nova mandata ac præcepta effigientes quæ Deus numquam imponere decrevit; eaque tam multiplicia et inter se dissidentia proponuntur, quot et variæ cogitationum species in hujus sæculi tenebris humanis mentibus obveniunt. Porro æquum et divinæ benignitati valde conforme videtur nequaquam arguendos homines qui opiniones rationabili fundamento innixas secuti fuerint, postquam debitam adhibuerint diligentiam, invincibilique ignorantia laborantes, veritatem assequi non valuerint. vivat jesus, maria, joseph. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |