Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • INTRODUCTIO
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

 


- 1 -


INTRODUCTIO

 

Non mediocri profecto in coelis donabuntur praemio, et certam sibi aeternam suam operabuntur salutem confessarii partes suas bene gerentesm qui operam ad peccatorum salutem impendunt. Nos Iacobus apostolus his perspicuis verbis certos facit: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius (nempe suam ipsius convertentism ut loquitur textus graecus) a mortem et operiet multitudinem peccatorum. Ep. cap. 5. v. 20. Sed ingemiscit Mater Ecclesia tot filiorum suorum perditionem malorum confessariorum culpa; in eorum enim bona aut mala agendi ratione potissimum populorum salus aut pernicies sita sunt. Dentur idonei confessarii (aiebat s. Pius V.), ecce omnium christianorum plena reformatio. Pro certo igitur habendum est, quod si in omnibus confessariis ea scientia, et ea morum integritas reperiretur, quam tantum ministerium exposcit, non esset tot peccatorum sordibus mundus ita contaminatus, nec infernus adeo in dies animabus repleretur. Pro bonitate autem non hic expostulatur illa habitualis tantum, qua simpliciter homo in statu gratiae constituitur, sed positivam nempe quae per virtutum exercitium comparatur, sicut poenitentiae ministrum decet; qui duplicis alimenti opus habet; uno, ut vitam suam sustentet, altero, ut prolem nutriat. Etenim confessarius aliorum conscientias dirigere debet, quin aut nimia indulgentia, aut immoderato rigore erret; tot vulnera sibi attrectanda sunt, quin se inquinet: cum mulieribus et adolescentulis versandum sibi eritm lapsus eorum in confessionibus maxime pudendos auscultandom quin nec minimum capiat sibi detrimenti: fortitudine cum hominibus praeclaris utendum eritm quin cuiusvis respectu moveatur. Denique totus caritatem, mansuetudinem, et prudentiam redolere debet. Itaque, ut has omnes adimpleat partesm non vulgari opus est probitatem ad quam nemo attinget, si, quotidiana meditatione coadiuvante, in oratione versatus non sit: aliter carebit luce et gratiis huic muneri rite exercendo necessariis, quod (ut dici solet) humeris angelicis etiam formidandum esset.

Praeter morum probitatem, confessarius, cum ipse sit conscientiarum iudex, tenetur etiam, ut supra attingimus, scientia ad recte iudicandum esse praeditus. Propterea non tantum ea ad meram praxim spectantia, sed etiam animadversiones notabiliores, et scitu magis necessarias super praecipuis Moralis tractatibus, in hoc brevi opere colligenda duxi; definitiones, principia, textus tum civiles, tum canonicos, item sanctiones pontificum, et sacr. congreg. declarationesm ac insuper doctrinas magis necessarias magisque acceptas, adnotando; materias enim, quae diligentiori indigent disceptatione, ad opus morale, quod in duobus tomis distinctum in lucem edidi, recurrat, ubi eas suis


- 2 -


rationibus, et cum citatione locorum auctorum, qui de illis tractant, fuse discussas reperiet. Hic solummodo breviter eos delibabimus, quantum satis erit, ut lectoris diligentia excitetur ad eas librandas. Nonnullae sententiae, quas hic secuti sumus, alicui forsan aut nimis rigidae, aut nimis benignae videbuntur; sed obtestarer hunc, ut antequam hac nota eas damnet, praefatum Opus in tribus tomis distributum grandioris molis (quod semel Neapoli, et pluries Venetiis* typis datum est) revolvat, cuius loci frequenter hic citantur, quia fuse rationes, et doctorum, qui eas defendunt, auctoritates ibi legendo, minime alienas, nec rationi temere innixas sibi visum iri, pro certo spero.

Quoties in praesenti opere adspiciuntur citationes, nullo allato auctore, ex nostra Theologia Morali lector sciat esse desumtas.

 




* Nunc autem typis meis illud edidi in quatuor tomis in distributum, imo omnia s. Auctoris opera dogmatica, moralia et ascetica voluminibus LVII. in 12°.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL