- 118 -
TRACTATUS
VI. DE TERTIO PRAECEPTO DECALOGI
CAPUT I. DE OBLIGATIONE TERTII PRAECEPTI
MEMENTO ETC.
1. An hoc praeceptum hodie sit
ecclesiasticum an divinum, et an obliget infideles.
2. Qui peccat die festo, etc.
3. Quis potest instituere festa.
4. Obligatio
concionem auscultandi.
5. Obligatio
concionandi.
6. Quinam
pueri, etc.
1.
Antequam progrediamur ad videndas obligationes particulares, quas hoc tertium
praeceptum inducit, plura praenotanda sunt. Et 1. quod tertium praeceptum,
quoad debitum honorandi Deum in aliquo vitae tempore per aliquem cultum, illud
erat, et est divinum, et naturale. Sed quoad tempus praescriptum die sabbati in
veteri Lege, et dominica in nova, erat caeremoniale, et nunc est
ecclesiasticum, iuxta communem s. Antonini, Navar. Azor. Suar. Caiet. Sanchez, Salmant. Carden. et
aliorum cum s. Thoma8, et Catechis. rom.9. Stante hoc infertur,
quod - 119 -
quamvis Ecclesia non
possit generaliter dispensare huic obligationi exhibendi Deo aliquem cultum,
potest nihilominus mutare, et etiam dispensare observantiam dominicae, et
aliorum festorum assignatorum, ut patet ex cap. Licet de feriis1.
Ex hoc infertur etiam probabile esse, vetitum non esse imponere opera
servilia infidelibus, qui sunt extra, ideoque non subditi Ecclesiae.
2.
Notandum 2. Quod iuxta sententiam etiam communem s. Thomae2, s.
Antonini, Soti, Coninch., Sanch., Salmant., Covar., Bonac., Filliuc., etc. in
hoc tertio praecepto desideratur, sed non imponitur cultus internus per actus
charitatis et contritionis, ut volunt aliqui. Tantummodo praecipitur cultus
externus audiendi Missam, et abstinendi ab opere servili in diebus festis;
etenim licet sanctificatio animae sit finis praecepti, attamen finis praecepti
non cadit sub praecepto, ut docet communis sententia cum s. Thoma3, qui
ait: Non enim idem est finis praecepti, et id de quo praeceptum datur. Et id confirmat Catechismus rom.4
dicens: Hoc legis praecepto externus ille cultus, qui Deo a nobis debetur,
praescribitur. Et hac ratione cum laudato s. Thoma5 et communi
Nav., Soto, Silvest., Caiet., Suar., dicimus verum non esse (uti volunt aliqui)
die festo peccantem duplex committere peccatum6.
3.
Notandum 3. Episcopos posse festos in honorem alicuius Sancti (non vero Beati)
statuere, ut habetur ex cap. Conquestus de fer., modo
sint consentientes clerus et populus7.
4.
Notandum 4. In diebus festis (ex se loquendo) non adesse obligationem concioni
interesse, nam in cap. Sacerdotes dist. 1. de consecr. aliud non
praecipitur, nisi ut episcopi et parochi in dominicis et solemnioribus festis
sermocinentur per se, vel per alios idoneos, et ut in quadragesima saltem ter
in hebdomada habeant concionem, cum ibi subiungitur: si ita oportere duxerint.
Dictum est, ex se loquendo, caeterum rudes, qui Mysteria principalia,
aut res necessarias saluti ignorant, utique ipsi tenentur concioni interesse,
aut potius catechismo8.
5.
Hic advertere iuvat a Tridentino sess. 5. c. 2. de ref. imponi
episcopis, ut concionentur diebus dominicis et solemnioribus per se, vel per
alios, si ipsi impediti fuerint. Hanc ipsam obligationem (quae procul dubio est
gravis, pariter imponi parochis legimus his verbis: Ut plebes sibi commissas
pro sua etearum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae scire
omnibus necessarium est ad salutem, annuntiandoque cum brevitate, et facilitate
sermonis vitia quae eos declinare, et virtutes quas sectari oporteat. Ex
quo rationabiliter dicunt Barbosa, Salmant. et Ronc. graviter peccare parochum,
qui perintegrum mensem, aut per tres interruptos omittit concionari9.
Hoc tamen procedit de parochis, non autem de episcopis, qui ex consuetudine
communi legis interprete, non tenentur tam frequenter praedicare, ob tot negotiorum
genera quae expedire debent, et aliis facile committere nequeunt, ut committi
potest munus concionandi: cui iam episcopis posse per alios, si ipsi impediti
fuerint, a Concilio permittitur satisfieri10.
6.
Notandum 5. Haic tertio praecepto teneri omnes fideles usu rationis pollentes,
qui quidem ordinarie septennio adipiscitur. An autem pueri, qui ante septennium
pervenerint ad discretionis aetatem, teneantur? Vide quidquid dictum est Tr. 2. n. 37. - 120 -
CAPUT
II.
DE
ABSTINENTIA AB OPERIBUS SERVILIBUS.
|