Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS VI. DE TERTIO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT I. DE OBLIGATIONE TERTII PRAECEPTI MEMENTO ETC.
      • PUNCTUM I. De operibus prohibitis in die festo.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 120 -


PUNCTUM I. De operibus prohibitis in die festo.

 

7. Opera servilia, liberalia, et communia.

8. Liberalia facta ob lucrum.

9. Transcribere.

10. Pingere.

11. Venatum et piscatum ire.

12. Opera forensia.

13. Nundinae, venditiones et contractus.

 

7. Tria genera operum ab auctoribus distinguuntur. Opera corporis, quae a corpore exercentur, et ad corporis utilitatem ordinantur, et ad corporis utilitatem ordinantur, ut sunt fodere, suere, et similia; et haec dicuntur servilia, quia a servis dumtaxat exercentur. Opera animae, quae ab anima principaliter procedunt, et ad mentis culturam spectant, ut legere, studere, sonare, etc. et haec liberalia dicuntur, quia a liberis solenti fieri. Denique opera communia, seu media sunt, quae promiscue tum a servis, tum a liberis exercentur, ut ite facere, venari, etc. Itaque festis tantum opera servilia sunt prohibita, non vero liberalia et communia1.

8. Quare permissum est studere, docere, scribere, canere, sonare et huiusmodi: et hoc etiam lucri causa, ut dicunt Soto, Navar., Suar., Salmant. (contra alios) ex s. Thoma2 qui sic docet: Nullius spiritualis actus exercitium est contra observantiam sabbati, puta si quis doceat verbo, vel scripto. Nam intentio agentis non potest operis naturam ex liberali in servile mutare3.

9. Ita pariter probabilius permissum est transcribere scripturas Suar., Bonac., Salm., Sa, Castropal., etc. communissime, quia tam scribere, quam transcribere ordinatur ad mentis instructionem. Ideoque plures dd. admittunt etiam notas musicales, et computationes exscribere, et etiam characteres typographicos ordinare, non autem folia imprimere4.

10. Pingere communius volunt dd. esse opus servile, hoc enim requirit actionem materialem. Sed opposita sententia non est improbabilis, uti dicunt Laym., Sa, Castrop., Ronc., Anacl., Holzman,e tc. dum pingere (modo non sit labor notabilis in praeparandis coloribus et tabulis edolandis) videtur etiam potius opus liberale quam servile, cum magis in eo mens operetur, quam manus. Saltem est dubium situe liberale an servile; et si non est liberale, saltem est opus commune, cum id exercitium tam a liberis quam a servis factitetur. Sculpere autem nemo dubitavit quin sit ars servilis5.

11. Venari autem sclopeto, vel reti, alii tenent esse servilia: sed communiore et probabilior sententia negat, licet lucri gratia id ageretur. Servile potius videtur piscari, cum magna defatigatio adesset; alias non opus fuisset Pontificis dispensatione in halec um piscatione; ut habetur cap. 3. de feriis. Piscatio autem, si moderato labore fiat, probabilius excusatur ex consuetudine, ut dicunt Castrop., Filliuc., Sanch., Holzman. etc.6.

12. Praeter opera servilia in festis sunt prohibita etiam forensia; sub horum nomine intelliguntur primo omnes actus, qui ad forum spectant circa causarum decisiones, ut sunt citatio partium, compilatio processus, examen testium, sententiam proferre, aut eam executioni mandare. Huiusmodi igitur opera prohibentur in festis; modo necessitas aut pieats aliter non expostulet, ut praescribitur cap. ult. de feriis. At vero non est prohibitum excommunicare, dispensare, aut aliud iurisdictionis exercitium, quod iudiciali strepitu non indiget7.

13. Sub nomine forensium intelliguntur 2. prohibitae nundinae modo non fiant de rebus necessariis usui quotidiano, ut sunt cibi, et potationes; et etiam candelae, calceamenta, et similia, quorum pretium est determinatum.


- 121 -


Caeterum hodie ex consuetudine permittuntur nundinae universales (et alicubi etiam particulares), et ita etiam aliarum rerum venditiones, exceptis iis quae in publicis officinis venduatur, ut dicunt Nav., Sanch., Castrop., Salmant., La-Croix, etc., nam hae tantum prohibitae sunt a lege canonica ratione scandali1. Item permittunt dd. etiam mercatoribus vendere aliquid clausis ianuis, cum emptores pro tunc iis valde indigerent2. Ita etiam ex consuetudine pluribus in locis permittuntur (saltem ex licentia generali Ordinarii) contractus locationum, permutationum, negotiationum et huiusmodi, quae strepitum iudicialem non requirunt3.

 




1 L. 3. n. 272.



2 2. 2. q. 122. a. 4. ad 3.



3 L. 3. n. 278. v. Quaer. 1.



4 N. 279.



5 N. 280.



6 N. 283.



7 L. 3. n. 284. et 287.



1 N. 285. et. 286.



2 N. 303. v. 14.



3 N. 286. v. An autem.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL