- 121 -
PUNCTUM II. De
casibus quibus permittuntur opera servilia die festo.
14. I.
Excusant dispensatio Papae, aut Episcopi, aut parochi.
15. II.
consuetudo.
16.
17. III. Pietas.
18. ad
21. V. Necessitas.
22. An propter magnum lucrum, etc.
23. Ut
evitetur etium.
24. VI.
Utilitas.
25. VII. Parvitas materiae.
26. Qui imponit opus decem servis, etc.
14. Hae causae sunt I. Dispensatio Papae
pro tota Ecclesia aut Episcopi pro sua dioecesi, aut vicarii capitularis, sede
vacante (non autem vicarii Episcopi); modo adsit iusta causa, loquendo de
festis communibus; aut praelati regularis respectu suorum religiosorum, aut
domesticorum. Parochi possunt etiam dispensare (etiam praesente Episcopo) in
casu particulari, sed tantum ad tempus, et in iis in quibus consuetudo
permittit eis dispensare, nempe in ieiunio et laborando die festo, ut
communiter testantur Suar., Sanch., Viva, Salm., Spor., etc.4.
15.
II. Consuetudo. Propterea excusantur qui vehuntur sella gestatoria ab
hominibus conducta5. Ducere vehicula, vel animalia rebus onusta,
Roncagl., Viva, Salm., Mazzotta6. Irrigare olera, vertere aut separare
segetes7. Ita etiam ex consuetudine permissum est die festo animalia
occidere, et ea excoriare, cum die praecedenti id fieri nequit, ut accidit in
frequentioribus civitatibus, non autem in oppidis, nisi esset tempore aestivo,
aut plura festa concurrerent. Ita etiam ex consuetudine permittitur molere
frumentum8. Et ita pariter
licitum est cibos parare, et coquere, licet superflui sint: Azor., Castrop.,
Viva et Mazzotta, etc.9. Ita etiam calceamentis novis aliquem calceare,
et barbam tondere: ita circa barbam tondendam aliqui dd. dicunt adesse
consuetudinem ubique; alii dubitant. Caeterum probabiliter dicunt alii
universaliter permitti rusticis tonderi in festo; quia hic dies tantum illis,
ut tonderi possint, vacat; et dicunt etiam posse excusari tonsores, si eis
renuentibus tondere diebus festivis, notabilis lucri iactura facienda
esset10. Plures auctores dicunt dubiam consuetudinem non posse
excusare, bene vero probabilem, prout si attestaretur ab aliquo doctore eximio:
ita Salm., Salas, Granado, Viva, Mazzotta, etc.11. His positis mihi
lubet hic afferre quid s. Carolus Borromaeus in 1. et 3. conciliis
mediolanensibus pro venditoribus rerum victui necessariarum, et pontifex Bened.
XIV. cum esset Archiepiscopus Bononien.12 tam pro dictis venditoribus,
quam barbitonsoribus statuerint, ut praescriberetur hora, qua claudendae essent
huiusmodi tabernae, propterea praefatus Pontifex iussit affigi tabellam
horarum, quibus pro temporum varietate ad signum campanae maioris statim illae
claudi deberent. O utinam hoc ubique ab Episcopis fieret! utiqwue non
viderentur homines penitus suae salutis tam - 122 -
immemores, ut
vix semel in anno, et quasi inviti ad Sacramenta accedant, numquam verbo Dei,
quod est Christi ovium alimentum, ab eis audito.
16.
III. Pietas. Qua de re permittuntur opera quae proxime spectant ad
cultum divinum, ut campanarum pulsatio, statuarum delatio in processionibus, et
etiam (saltem ex consuetudine) altaria, et ecclesias ornare, hostias coquere,
templa verrere, molem funerariam, vel ad sanctissimi Sacramenti: ex positionem
erigere. Conficere autem tabulata ad invisendas processiones non licet in
festo, nisi quando nullum aliud tempus suppeteret1.
17.
Hic dubitatur an liceat laborare in festo ad solam pietatem, ut pauperum vestes
suere, ecclesiae agros colere, aut eas aedificare, aut lapides pro illius
aedificio adferre. Alii hoc permittunt, quia in cap. Conquestus de fer. iam
permittuntur opera forensia, si necessitas, vel pietas suadeat; propterea idem
putant posse dici de operibus servilibus, in aequiparatis enim, ubi currit
eadem ratio, eadem est legis dispositio. Alii tamen probabilius id negant,
nisi adsit actualis et gravis necessitas, aut nisi adsit licentia Episcopi:
quia opera praedicta tantum remote concurrunt ad cultum divinum. Caeterum
dicunt Salmantic. cum Suar., Soto, Caiet., Castropal., Sanch., Bonac.,
Trullench., etc. quod nostra hac tempestate cum loca pia quasi omnia egeant,
bene posse exerceri praedicta opera, ut eis succuratur2. IV. Charitas;
ideoque permittuntur agi causae pauperum, eis opitulari, etc.3.
18.
V. Necessitas propria vel aliena animae vel corporis: si nimirum sine
gravi incommodo aut detrimento aliquid omitti non possit. Ideoque possunt
excusari servi et famuli etc. si coacti a dominis laborare metu gravis
incommodi, v. gr. ne dimittantur, sine spe faciliter et brevi inveniendi cui
serviant. Idem dic de uxoribus, et
filiis coactis a patre ad laborandum. Suar., Azor., Palud., Salmant.,
etc.4. Ita etiam excusantur pauperes, quibus die festo laborandum est
pro seipsis ad sui et familiae alimentationem, ac pariter ut resarciant vestes
proprias aut consanguineorum5.
19. Ratione etiam
necessitatis permittitur laborare pharmacopolis, vitri, et ferri conflatoribus,
laterum et calcis coctoribus, et quibuscumque quorum opus semel coeptum non
potest interrumpi sine damno6. Ideoque etiam permittitur equos calceare
itinerantium, reficere vomeres eorum quibus aliter die sequenti cessnadum esset
a labore, reficere vias et pontes, fontes etc.7. Ita pariter licitum
est sartoribus (si aliud non suppetat tempus) vestes suere pro nuptiis aut
funeribus, et similibus; puta si exterus indigeret vestibus iuxta loci ubi
reperitur decentiam, aut si alii expectarent vestes promissas, quas si non
exhiberent, ipsi magnum detrimentum subituri essent. Idem valet pro
calceamentariis8.
20.
Permittitur etiam pistoribus publicis panem conficere diebus festis, tam ob
consuetudinem, quam ob populi necessitatem; dum semper adest periculum, ne ob
quamlibet panis penuriam populus commoveatur. An consuetudo permittat omnibus
indiscriminatim hisce diebus panem conficere, merito Tamburinus dubitat, nisi
accideret concursu plurium festorum, et panis antea coctus edendo minus aptus
redderetur; aut si panis esset necessarius pro illo die. Et idem dicimus de pastillis, sive
artolaganis9.
21. Ita pariter, ut
evitetur damnum, permittitur colligere fruges, aut foenum, et (saltem ex
consuetudine) etiam fructus, quamvis non necessarios usui illius diei, ut
melius serventur, praecipue si est periuclum pluviae imminentis, ideoque in multis
regionibus - 123 -
solent colligi
quibuscumque diebus olivae, castaneae, aut alii fructus silvestres. Communiter
licent quaelibet opera, quae sunt necessaria usui quotidiano familiae, ut
verrere domum, lectos sternere, utensilia culinaria lavare, etc.1.
22.
Dubitatur 1. An iactura magni lucri possit excusare laborantem die festo? Multi
negant, ut Salmanticens., Roncaglia, etc., quia dicunt aliud esse damnum pati,
aliud lucrum non facere. Sed multi alii dd. etiam graves ut Suar., Castrop.,
Caiet., Sanch., Navar., Armilla, Holz., Bonac., Viva, Elbel, Mazzotta, etc.
probabiliter excusant, quia ex L. un. c. de Sentent. lucrum non facere
magnum aequiparatur gravi damno. Saltem hac in circumstantia dici potest
praeceptum festorum, quod est humanum, cum tanto incommodo haud obbligare2.
Eademque ratione multi dd. excusant etiam a Sacro; ita Suar., Castrop.,
Mazzotta etc. Contra tamen nescio approbare opinionem nonnullorum dicentium,
posse sabbato proficisci aliquo venatum. licet praevideat Dominica omissurum
Missam. Aliter tamen dicunt multi
aa. de eo qui proficisceretur dic Iovis: et aliter de iis qui ex officio iter
agunt, aut merces vehunt3.
23.
Dubitatur 2. An liceat laborare in festo ad evitandum otium? Alii dd. id
negant: alii affirmant, uti Laym., Silv., Sa, Mazzotta, etc. quando quis alias
esset in periculo peccandi; nam (dicunt) si excusat ne cessitas, quae corporis
commodum respicit, tanto magis debet excusare necessitas, quae animae bono
conducit. Hanc sententiam puto probabilem in solo casu quo tentatio non possit
alio modo superari, nisi se labori applicando; sed hic casus nescio ac
moraliter possit accidere, saltem erit rarissimus4.
24.
VI. Excusat utilitas publicae laetitiae, aut splendoris quapropter licet
in victoriis, natalitiis, vel adventibus principum theatra constituere, vestes
conficere, ignes accendere, etc. modo haec praeveniri non potuissent; dum
consuetudo permittit huiusmodi res, cum sint signa laetitiae moraliter
necessaria ad populi pacem5.
25.
VII. Parvitas materiae excusat saltem a mortali. Sed hic quaeriutr 1.
quaenam in hoc sit gravitas materiae, alii ponunt tres horas, sed haec opinio
est nimis laxa. Alii unam horam, et haec est nimis rigida, alii communius duas
horas, et multi alii aliquid amplius, nempe duas cum dimidia, ut Valentia,
Granado, Henriq. Bas. La-Croix, etc. cum Viva, qui asserit hanc esse
communiorem; imo Viva et Mazzotta dicunt excusare etiam longius hoc temporis
spatium, si intercedat aliqua necessitas, quae alioquin non sufficeret ad
excusandum6.
26.
Qu. 2. An peccet graviter dominus qui imponit decem servis laborem mediae
horae? Si labor impositus eodem tempore exercetur, ex communi sententia non
peccat graviter. Dubium restat an si successive? Alii volunt peccare
mortaliter; nihilominus communior est opposita cum Sanch., Bonac., Salmant.,
Roncag., Trullench., Viva, etc. quod non excedit veniale, et est satis
probailis, nam huiusmodi dominus non potest amplius peccare quam ipsi servi,
quorum nemo pro eo labore peccat graviter. Secus esset si dominus eidem servo
praeciperet pluries intra eumdem diem laborare, quia illae plures vices
coalescunt ad constituendam materiam gravem7. Advertatur hic denique
quod in operibus forensibus gravitas materiae non tam desumitur a quantitate
temporis quam a quantitate operis. - 124 -
CAPUT III.
DE OBLIGATIONE AUDIENDI SACRUM.
|