- 124 -
PUNCTUM I. Quomodo huic obligationi satisfaciendum
est.
27. De intentione.
28. De attentione.
29. Qui, dum audit Missam recitat officium, etc.
30. Qui celebrat.
31. Qui confitetur.
32. Qui dormitat, aut colligit eleemosynas.
33. De materiae parvitate.
34. Qui audit duas dimidias Missas.
35. De
loco unde audiri potest Missa.
36. et
37. De oratoriis, et ubi potest Episcopus celebrare.
38. Utrum
Episcopus possit dispensare ad celebrandum in domibus privatis.
27.
Hoc praeceptum audiendi Missam omnibus festis habetur ex can. Omnes fideles,
et can. Missas, de consec. dist. 1.; et obligat omnes
fideles usu rationis utentes. Ad satisfactionem huius praecepti duo
requiruntur: intentio et attentio. Requiritur 1. intentio, nempe
ut quis intendat Missam audire, nam non satisfaceret praecepto, qui assisteret
solo fine ecclesiam visendi, amico praestolandi, etc. aut vi detineretur; dico vi,
quia si quis interesset Sacro timore a patre, vel magistro in eum incusso,
iam satisfaceret debito suo, quamvis peccaret ob pravam voluntatem Missam
omittendi si posset. Praeterea sufficit intentio adimplendi opus praeceptum, et
nihil refert quod non habeatur intentio satisfaciendi praecepto; quare qui iam
adfuisset Sacro, utique praecepto satisfecit, licet fuisset immemor diei
festivi (et idem dicitur de voto, iureiurando, poenitentia sacramentali; modo
opus promissum in voto, aut impositum pro poenitentia non applicetur ad alium
finem)1. Imo satisfacit, licet habuisset expressam intentionem non
adimplendi praeceptum iuxta communissimam et probabiliorem Suar. Lessii Sanchez
Castropal. Tournely Pontas Valentia Vasq. La Croix Salmant.2. Ratio,
quia qui voluntarie iam exequitur opus praeceptum, necessario etiam satisfacit
praecepto. Nec obstat paritas quae a contrariis adducitur, nempe quod sicut qui
debet alteri centum, et conscius debiti centum illi donat, non remanet liber a
debito; ita non remanet liber a praecepto, qui praecepto satisfacere non vult. Nam
responsio patet: in debito pecuniae (idem de debito voti) obligatio dependet a
propria voluntate, quare bene potest aliquis, non obstante solutione, velle
ligatum remanere: sed in casu nostro obligatio audiendi Sacrum dependet ab
Ecclesiae voluntate, unde non potest homo ex se illam sibi imponere, adeoque
dum adimplet praeceptum, non potest non adimplere.
28.
Requiritur 2. Attentio (saltem virtualiter et in confuso) nimirum ut advertat
et attendat ad assistendum, ut debet, Sacrificio quod peragitur. Quare non satisfacit certe, qui assistit
dormiendo, aut sensibus abreptus, aut nesciens quod fit. Quaestio est
inter dd. an in assistendo Sacro requiratur attentio interna? Multi aa. negant,
uti Suar., Less., Lugo, Coninch., Silvest., Medina, Hurtado, Henr., Renzi,
Croix, et plures alii, dum dicunt quod, ut Missae praecepto satisfiat, non sit
necesse orare, sed sufficit praesentia morali adesse, intendens illa Deo cultum
exhibere. Sed communior sententia cum s. Thoma, Laym., Bonac., Sporer, Salmant.
et aliis pluribus vult esse necessariam attentionem internam, attendendo aut ad
Deum (nimirum eius bonitatem, amorem, etc.) aut ad Sacrificii mysteria, aut ad
verba et actionem celebrantis; sufficiendo caeteroquin (ut dicunt communiter)
ut in principio habeat intentionem interne attendendi, eteam non revocet
voluntarie, et advertenter se distrahendo: dico advertenter, quia si
quis voluntarie se
- 125 -
distrahit non
advertens quod distrahitur a Missa (idem valet de Horis canonicis), etiam
satisfecit; quia iste, liceet voluntarie distrahatur, non tamen voluntarie
distrahitur a Missa. Hanc secundam opinionem puto esse probabiliorem et quidem
consulendam, contrariam vero non iudico improbabilem; saltem stante auctoritate
tot dd. qui eam tuentur, redditur res valde dubia, an adsit haec Ecclesiae lex
obligans fideles ad Missae assistentiam etiam cum interna attentione1.
29. Ceterum communiter
admittunt, quod satisfacit Missae qui conscientiam examinat ut confiteatur, aut
aliquem librum spiritualem legit (non autem historiarum licet
spiritualium)2: aut recitat Horas canonicas, vel poenitentiam
persolvit, aut aliam orationem debitam facit; quia eodem tempore potest duobus
praeceptis satisfieri, quando res praeceptae non sunt ad invicem
nicompatibiles, ut communissime Suar., Bonac., Castropal., Sanch., Fillius.,
Sa, Bus., Salmant., etc. contra pauciores3. Ita etiam satisfaciunt, qui
Missae inservientes se parant, ut res altari necessarias afferant, puta vinum,
hostias, thus etc. cum eaedem res ad idem Sacrificium pertineant; sed hoc
intelligitur modo ab ecclesia non egrediendum erit, aut saltem per multum
tempus4.
30.
Probabile etiam est, celebrantem posse aliam Missam audire, quae una simul
celebratur, quia, dum ipse celebrat, iam orat. Sic etiam probabiliter
satisfacit qui, dum Missae assistit, extasim patitur, quae a sensibus eum
abalienat, quia anima tunc ad Deum attendit.
31.
An satisfaciat qui audiendo Sacro confitetur? Multi dd. affirmant, modo
poenitens tunc attendat Missae: ita Castropal., Reginal., Molfes., Hurtad.,
La-Croix, Elbel, Picler, etc. dicentes quod per confessionem honoratur Deus; et
idem dicunt de confessario audiente confessiones. Sed nos contrarium sentimus
cum Lugo, Tambur., Bonac., Esc., Salmant. ratione quia qui confitetur tamquam
reus sistit, non autem ut offerens Sacrificium cum sacerdote. Nihilominus
dicunt Lessius et La-Croix absolute bene satisfacere servum aut famulum, cui
nullum aliud tempus vacaret ad confitendum, nam pro isto praesumitur Ecclesiae
conniventia.
32.
Satisfacit etiam, aut saltem in materia gravi non delinquit qui in audiendo
Sacro (aut in Horis canonicis recitandis) dormitat, modo advertat ad id quod
fit5. Probabiliter etiam satisfacit qui circumiens ecclesiam colligit
eleemosynas, modo ad Missam attendat. Qui vero confabulatur per partem
notabilem Missae (quicquid dicat Busemb.) cm communi dicimus quod non satisfacit,
quia confabulatio destruit attentionem etiam externam, quod impedit praecepti
satisfactionem6.
33.
Quaeritur 1. Quae sit parva materia in praecepto audiendi Sacrum? Alii putant
esse parvam materiam omittere usque ad Evangelium exclusive; multi inclusive,
prout Azor, Lugo, Suar. Lay. Castrop. Sa Holzman Elbel Salmant., etc.
etiamsi omitteretur credo, ut dicit Lugo cum aliis. Prima sententia est
communior et probabilior, sed secundam non puto improbabilem, quia Missa iuxta
s. Isidorum ab offertorio olim incipiebat. Commune vero est cum Suar. et aliis
non esse grave omittere ea quae praecedunt epistolam, et quae post communionem
subsequuntur, etiamsi utrumque omittatur. Commune contra pariter est esse
gravem omissionem a consecratione ad Pater noster, etiam exclusive; aut
omittere consecrationem, et sumptionem. An autem sit grave omittere
consecrationem vel sumptionem? Alii communius affirmant, imo dicunt esse grave,
licet omittatur - 126 -
consecratio
unius speciei. Multi alii nihilominus cum Lugo Suar. Hurt. Fagund. Escob. Tamb. Elbel, etc. negant; nam,
uti dicunt, non constat essentiam Sacrificii consistere in consecratione (sicut
communius volunt), aut in sumptione (uti vult Ledesma, Pignatelli, et alii cum
Alberto Magno; attamen nos probabiliorem putamus primam sententiam, tanquam
probabilius habentes essentiam Sacrificii in utraque simul consistere, nempe in
consecratione, et in sumptione1. Dicunt autem aliqui auctores quod, cum
sit probabile essentiam Sacrificii Missae in sola consecratione consistere,
ideo etiam probabile sit, quod si aliquis veniret post consecrationem ultimae
Missae, reliqua audire non teneatur. Sed dicimus oppositum tenendum cum
Continuatore Tournely, et p. Zaccaria in La-Croix2; ratio, quia cum sit
satis etiam probabile quod essentia Sacrificii in sumptione consistat, dicimus
illum bene obligari ad reliquam Missae partem audiendam: qui enim implere
nequit praeceptum impositum certe, tenetur saltem, si potest implere
probabiliter, nam huiusmodi onus satisfaciendi praecepto probabiliter, cum non
possit satisfieri certe, inclusum est in praecepto certe satisfaciendi; cum
enim praeceptum stet in possessione, debet ipsura impleri, ut melius impleri
potest.
34.
Quaeritur 2. An satisfaciat qui duas
medias Missas audit a duobus celebrantibus? Qui eodem tempore has partes audit,
utique non satisfacit, uti patet ex propos. 53. damnata ab Innoc. XI.; sed si
successive, multi admittunt satisfieri, ut Navarr. Laym. Soto, Bonac., Sa,
Castrop., etc. quia talis assistentia, non iam physice, sed moraliter iam terminatur
ad unam Missam integram: itaque illae duae medietates sufficiunt ad unitatem
obsequii ab Ecclesia praecepti. Hanc non negamus esse probabilem, saltem
extrinsece; sed longe probabiliorem putamus contrariam cum Suar. Lugo, Azor.
Coninch. Tamb. Sporer, etc. si audiatur pars usque ad consecrationem inclusive
ab uno sacerdote, reliquam vero ab alio; quia hae duae partes nequeunt
constituere unum integrum Sacrificium. Secus dicimus si assisteret tam
consecrationi quam sumptioni eiusdem sacerdotis3.
35.
Quaeritur 3. In quo loco satisfit praecepto de audiendo Sacro? Respondetur in
qualibet ecclesia publica, etiamsi non sit parochialis, prout hodie certum est
ex communi consuetudine. Et iam satisfacit qui audit Missam in choro post altare,
aut per aliquam fenestram quae prospectat ecclesiam, etsi sacerdos non
videatur, dummodo saltem per alios advertatur quod fit; et licet adsit post
parietem, aut columnam ecclesiae, et etiam extra ecclesiam, modo uniatur cum
populo, qui est intra ecclesiam. Admittunt alii (et non improbabiliter cum
Lugo, Escob. Mazzott. Spor. Elbel, Dicast. et Gob. et non dissentit Tourn.,
posse satisfieri huic praecepto ex aliqua fenestra domus, licet via
intermediet, modo prospiciatur altare, et distantia sit parva, quia sic etiam
moraliter assistitur. Admittunt
Lugo, et Escob. distantiam 30. passuum, sed haec merito non admittitur a Tamb.
et Gob.4.
36. Dictum est ecclesia
publica, nam in oratoriis privatis non satisfaciunt praecepto omnes ii qui
ibi adsunt Missae, nisi sint domini, aut illorum coniuncti, qui habitant eamdem
domum, et vivunt illorum expensis (etsi aliqui dd. admittunt satisfacere
fratres, et uxores eorum, etiamsi habeant mensam particularem, et separatam),
aut servi qui ab iisdem dominis aluntur, quamquam isti degant extra domum, ut
admittunt Pelliz. Quarti, Diana, La-Croix, - 127 -
Castrop.
Tamb. et Mazzotta (contra Barbos. Lez., etc.). Sed non satisfaciunt familiares
qui non sunt necessarii, uti loquitur indultum1, et tanto minus
extranei, ut sanxit Clemens XI, adversus quorumdam opinionem2.
37.
Circa oratoria privata plura hic advertenda. Et 1. non posse in iis celebrari
in quibusdam festis principalibus, et haec sunt Pascha, Pentecostes, Natalis
Domini, Epiphania, Feria V. in Coena Domini, Ascensio, Annuntiatio, et
Assumptio B. Mariae Virg., festa ss. Petri et Pauli, et omnium Sanctorum. Ita ex Decret. S. C. Sed
haec limitatio non intelligitur pro oratoriis concessis infirmitatis
causa3. 2. Pontificem Benedict. XIV. in Bulla Cum duo nobiles, anno
1740. declarasse non posse celebrari Missam in oratoriis privatis, nisi actu
assistat saltem unus illorum, quibus directe concessum est indultum4.
3. Per eundem Pontificem in Bulla Magno, sub die 2. Iunii 1751.
declaratum esse, attenta formula Indultorum, in praedictis oratoriis privatis
non posse celebrari nisi unam tantum Missam, cum iam explicatum sit, verbum una
Missa idem sonare ac unica5. 4. Non licere ministrare
Sacramentum Poenitentiae in oratoriis privatis sine licentia Episcopi, et praecisa
iusta causa, expressum est in citata Bulla Magno §. 20. An autem
requiratur licentia Episcopi pro ministranda Eucharistia? Alii negant; sed
communius affirmant,, et reperi quod praefatus Pontifex Benedictus XIV, in
Epistola encyclica ad Episcopos Poloniae, data eodem die 2. Iunii 1751.,
prohibuit Communionem ministrari in oratoriis privatis sine licentia Episcopi.
5. Hoc procedere de oratoriis privatis concessis a papa privilegio aliquas
personas donare volente, non autem de illis auctoritate Episcopi erectis et
designatis ad sacros usus in seminariis, conservatoriis, hospitalibus, et etiam
in domibus privatis, modo in istis ingressus pateat a via publica; nam in
huiusmodi oratoriis seu capellis quilibet potest celebrare, et Missae praecepto
satisfacere in quibuslibet anni diebus, quia haec sunt vere ecclesiae publicae.
Et idem currit pro oratoriis Religiosorum, et pro iis qui in domibus
Episcoporum, aut Cardinalium eriguntur6. Episcopi autem possunt
celebrare, et celebrare facere se praesentibus in omnibus domibus (etiam extra
dioecesim) ubi reperiuntur causa visitationis, aut itineris, aut morae extra
dioecesim a iure, vel a s. Sede ob aliquam peculiarem causam permissae; ita
habetur ex Bulla Apostolici ministerii Innoc. XIII. confirmata a Benedicto
XIII. et extat in appendice Conc. Rom.7.
38.
An autem Episcopi possint dispensare, ut aliquando celebretur in domibus
privatis? Repsondetur quod licet hodie per Trident. Sess. 22. in
Decr. de celebr. Miss. et luculentius in Decr. Clementis XI. ablata sit
Episcopis potestas, quam primitus per Can. Missarum, 11 de consecrat. dist. 1. habebant
celebrandi, et celebrare faciendi etiam in domibus laicorum, nihilominus valde
probabilis, et communissima est sententia cum Nav. Suarez Lugo Castrop. Vasq.
Coninch. Salm. Croix, etc. quod hoc intelligitur de licentia perpetua per modum
habitus, non autem de licentia ad tempus per modum actus, intercedente aliqua
iusta causa particulari, et transitoria infirmitatis, aut alterius rei. Nonnulli
dd. admittunt hoc tantum pro aliquibus vicibus in anno; sed alii, ut Holzm.
Elbel, et Pasqual. concedunt quoties occurrit aliqua causa specialis, dicentes,
solum vetitum esse Episcopis per modum habitus, et quoties dispensato
- 128 -
lubet
ea licentia uti, et hoc etiam approbatur a Gallemart in citat. loco Trid. et
non irrationabiliter1.
|