Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS VI. DE TERTIO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT I. DE OBLIGATIONE TERTII PRAECEPTI MEMENTO ETC.
      • APPENDIX De oratoriis privatis.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 128 -


APPENDIX De oratoriis privatis.

 

Operae pretium est hic adnotare formam Brevium pontificiorum, quibus concedi solent oratoria privata; haec igitur est:- «Clemens XIII. tibi N. N. dioecesis Neapolitanae, qui (ut asseris) ex nobili genere procreatus existis, ut in privato domus tuae solitae habitationis oratorio in civitate N. existentis, ad hoc decenter (muro extructo) ornato, ab omnibus domesticis usibus libero, per Ordinarium loci prius visitando, et approbando, ac de ipsius Ordinarii licentia, eius arbitrio duratura, unam Missam pro unoquoque die, dummodo in eadem domo celebrandi licentia, quae adhuc duret alteri concessa non fuerit per quemcumque sacerdotem ab eodem Ordinario approbatum secularem, seu de Superiorum suorum licentia regularem, sine tamen quorumcumque iurium parochialium praeiudicio, ac Paschatis resurrectionis, Pentecostes, Nativitatis D. N. Iesu Christi, necn on aliis solemnioribus festis diebus exceptis in tua, et familiae tuae, nec non hospitum tuorum nobilium praesentia celebrare facere valeas. Non obstantibus, etc. Volumus autem quod familiares servitio tuo tempore dictae Missae actu non necessarii ibidem Missae huiusmodi interessentes, ab obligatione audiendi Missam in ecclesia diebus festis de praecepto minime liberi censeantur».- Datum Romae, etc.

Nunc examinemus sigillatim dictas clausulas, quarum I. Tibi dioecesis Neapolitanae. Hic quaeritur an qui habuit privilegium, cum transferat domicilium in aliam dioecesim possit ibi uti privilegio? Multi affirmant, ut Barbosa Pasqual. La-Croix cum aliis2; nam dicunt hoc privilegium non loco sed personae concessum ob suam nobilitatem; adeoque stante eadem causa in alia dioecesi, adhuc et privilegium perseverat. Addunt postea tibi dioecessis Neapolitanae non taxative apponi, sed demonstrative, i. e. Tibi qui es dioecesis Neapolitanae; et hoc eo fine ne ab alio, qui forsan sit eodem nomine appellatus, privilegium usurpari queat. Hoc tamen non obstante, contrarium tenendum cum p. Fortunato a Brixia3, qui secundum se multos auctores adducit. Ratio, quia nunc temporis in exemplaribus Brevium huiusmodi privilegii, secus ac fiebat antiquitus nomen civitatis respicit non personam tantum, sed etiam eadem oratoria, cum dicatur: In privato domus tuae solitae habitationis oratorio in civitate N. existentis; et quandoque apponitur etiam nomen dioecesis. Sicut ergo privilegium quoad personam, sic etiam ad locum limitatur. Praeterea, ut bene ait p. Brixiensis4 mox laudatus (et asserit hanc esse comm. sententiam), quamquam hoc dubium esset, stricte tamen interpretandum est; etenim generaliter loquendo, privilegia favorabilia sunt late interpretanda; non autem illa derogantia iuri communi uti est privilevium de oratorio privato; contra Tambur. sententiam5. Vide quod dicemus de privilegiis Tract. 20. n. 7.

Clausula II. Qui (ut asseris) de nobili genere procreatus existis. Igitur animadvertendum cum non verificatur conditio nobilitatis, privilegium utique nullum esse, dum illa est apposita uti causa finalis6. An autem sufficiat nobilitas habita ex privilegio, vel dignitate, seu gradu acquisito? Quidam admittunt7; sed


- 129 -


negatur a p. Fortunato a Brixia asserente requiri proprie dictam nobilitatem habitam ex nativitate. De reliquo semper in hoc locus a loco est distinguendus.

Clausula III. Ut in privato domus tuae solitae habitationis oratorio in civitate N. existentis ad hoc decenter (muro extructo) ornato, ab omnibus domesticis usibus libero. Hic quaeritur an privilegio donatus illo uti possit, cum per parum temporis domi suae ruri extructae immoratur? Affirmant Pignat. et Pasq., sed merito id negat Ronc.1 attentis verbis: In privato domus tuae solitae habitationis.

Notetur hic 1. Per verba muro extructo, uti probabiliter dicunt quidam aa.2 non signari opus esse ut quatuor adsint parietes, sed sufficere tres, et pro quarto ut apponatur tapes, aut tela quae claudatur, aperiaturve cum opus erit. Iuxta usum autem Neapoli receptum, scio pro huiusmodi privatis oratoriis ab Archiepiscopo approbari armaria lignea; attamen sentio semper observandum Decr. S. R. congr. die 3. Decemb. emanatum 1661. ubi dicitur: Habens indultum erigendi oratorium in propria domo, si voluerit ibi aedificare altare ligneum, non indiget facultate apostolica, dummodo altare cum sacro lapide parieti colligatum amovibile non sit, et altaris portatilis imaginem non prae se ferat. Notandum 2. quoad verbum ornato, quod locus oratorii ita aptari debet, ut omnes fatentur, ut distinguatur ab aliis profanis usibus destinatis. Imo bene ait Pasqual. in huiusmodi oratoriis ornamenta splendidiora ante alia quae in ecclesiis adsunt, esse apponenda, quia ecclesiae ex se exigunt venerationem. Notandum 3. quoad verba, ad omnibus domesticis, etc. id quod dicunt dd., nimirum quod sicut in ecclesia quis dormire potest, comedere, et similia, tanto magis haec permittuntur in oratorio3; et uti haec agendo in ecclesia absque necessitate venialem culpam non excedit, modo non fiant per modum habitus, ut inquit Suar. cum aliis4; idem a fortiori dicendum est de oratorio privato. Casu tamen quo per modum habitus oratorium tamquam locus profanus haberetur, volunt dd.5 locum illum ineptum fieri, et privilegium cessare; saltem, ut aiunt alii,6 novae eget Ordinarii approbationis. An autem super oratorii tecto dormire non liceat, aut aliae actiones profanae, negant aa. fere communiter7, dicentes id omittere esse solum convenientiae, non vero praecepti; dum qui dormit super tecto ecclesiae extra ecclesiam dormit. Verum tamen est in sua dioecesi s. Carolum Borromaeum vetuisse. Ceterum, inquit p. Gatticus8, hoc permitti posse in aliqua domo, ubi aliter ex angustia provideri non potest.

Clausula IV. Per Ordinarium loci prius visitando, et approbando, ac de ipsius Ordinarii licentia, eius arbitrio duratura. Notetur hic Ordinarium, cum semel approbaverit oratorium, non posse impedire quominus ibi celebretur, ut decisum legitur apud Barb.9. Hoc tamen intelligitur cum desit iusta causa, nam cum adest, bene potest celebrationem suspendere vi verborum, eius arbitrio duratura.

Clausula V. Unam Missam pro unoquoque die, dummodo in eadem domo celebrandi licentia, quae adhuc duret, alteri concessa non fuerit. Iam superius dictum est n. 37. per verba,


- 130 -


unam missam, intelligi unicam, ut declaravit Benedictus XIV. in Bulla Magno. Per verba autem dummodo in eadem domo, etc. advertatur quod, etsi unus ex dominis oratorium obtinuisset in suis diaetis, sed eiusdem domi, invalide alter dominus privilegium impetraret.

Clausula VI. Per quemcumque sacerdotem ab eodem Ordinario approbatum secularem, seu de Superiorum suorum licentia regularem. Notandum hic non opus esse approbatione speciali ad celebrandum in oratoriis privatis, hodie enim ordinarie solent ibi Sacrum facere sacerdotes vi cuiusdam approbationis, quae ex consuetudine1 adest.

Clausula VII. Sine tamen quorumcumque iurium parochialium praeiudicio. Ob hanc clausulam nequeunt in oratoriis privatis denunciari matrimonia, et similia. An autem possint ministrari Sacramenta Poenitentiae, et Eucharistiae, vide quod dictum est n. 37. ad 4.

Clausula VIII. Paschatis resurrectionis, Pentecostes, et Nativitatis D. N. I. C. nec non aliis solemnioribus festis dieus exceptis. Advertendum cum Gavanto2 sub Paschatis et Pentecostes nomine primum tantum diem comprehendi. Quinam alii dies comprehendantur in verbis, solemnioribus festis diebus, dictum est n. 37. iterum iterumque citato.

Clausula IX. In tua, et familiae tuae, nec non hospitum tuorum nobilium praesentia celebrare facere valeas. Superius etiam notatum est (n. 37.) per verba, in tua et familiae tuae praesentia, intelligi quod celebrari non potest, quin adsit aliqua ex illis personis quibus principaliter est concessum Indultum, ut declaravit Bened. XIV. Sub verbo autem familiae veniunt omnes consanguinei, saltem usque ad quartum gradum, modo eamdem incolant domum, et vivant privilegio donati expensis, ut volunt doctores communiter3.

Clausula X. Volumus autem quod familiares servitio tuo tempore dictae Missae actu non necessarii Missae huiusmodi interessentes, ab obligatione audiendi Missam in ecclesia diebus festis de praecepto minime liberi censeantur. Ut igitur servi gaudeant privilegio requiritur 1. ut non modo vivant expensis domini, sed etiam ut actu serviant, ut habetur ex cap. Sicut nobis, de verb. sign. in 6. 2. Non sufficit quod continue serviant domino, sed requiritur actualis eorum necessitas tempore Sacri. Tenet Pign.4 servos utiles etiam posse quodammodo necessarios reputari, saltem, ait p. Gatticus, si sunt necessarii ad decus domino competens: sed Brix. negat utrumque ex principio superius dato, privilegium nempe hoc stricte esse interpretandum, tanquam derogans iuri communi; antum admittit cum Gattico unum servum, qui moraliter necessarius reputatur ad ea, quae occurrere possunt tempore Missae.

Quaeritur an gaudeant privilegio servi qui vivunt de salario domini, sed habitant extra illius domum? alii negant; sed communius alii5 affirmant: et non improbabiliter: modo continue serviant in domo heri, et actu, ut dictum est, sint necessarii tempore Missae.

 




2 Barb. de iur. eccl. l. 2. c. 8. n. 16. Pasq. de Sacr. Miss. q. 629. La-Croix l. 6. p. 2. n. 269. cum Sylv. Bonac. et aliis.



3 A Brixia de orat. domest. p. 62.



4 Brix. loc. cit. c. 3. annot. 1. p. 91.



5 Tamb. Meth. cel. Miss. l. 1. c. 6. §. 4. n. 31.



6 Vid. Tambur. lo.c cit. §. 4. n. 5.



7 Pasq. et Cleric. cum Pignat. t. 6. cons. 98. n. 100.



1 Ronc. de Sacr. Missae c. 5. q. 3. v. Quarto.



2 La-Croix l. 6. p. 2. n. 266. et Tamb. loc. cit. n. 8.



3 Sa v. Eccles. n. 3. et Tamb. n. 8.



4 Suar. de relig. t. 1. l. 3. c. 5.



5 Pasq. qu. 618. n. 8. cum aliis.



6 Tamb. ex Castropalao.



7 Ronc. de Sacr. Mis. c. 5. q. 3. v. Primo, cum Pignat. et Croix l. 6. p. 2. n. 266. cum Quarti, et Tamb. n. 9. v. Illud, ex Sancti et Glossa in c. un. de Cons. eccl. in 6.



8 Gattic. de orat. dom. c. 33. n. 6.



9 Barb. in Trident. Sess. 22. Decr. de observ. in cel. n. 19.



1 Tamb. l. c. n. 23.



2 Gav. p. I. tit. 10. §. sciendum.



3 Pignat. tom. 6. cons. 98. n. 91. et seqq. Pasq. qu. 669. Ronc. de Sacr. Mis. c. 5. q. 3. v. Sexto. Croix. l. 3. p. 1. n. 627. P. a Brixia p. 8. contra Peliz. et Tambur.



4 Pignat. loc.c it. n. 107.



5 Peliz. Manual tract. 8. c. 2. sect. 2. qu. 22. Mazzotta, Gattic. Castrop. Quarti, et alii apud La-Croix l. 6. p. 2. n. 272. contra Bon. Barb. Lez. etc. ap. La-Croix.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL