- 134 -
CAPUT III.
AD QUID TENENTUR DOMINI SERVI ET CONIUGES
7. Obligatio
dominorum, praesertim circa salarium.
8. Obligatio
servorum. Si permittant furari. Si discedant contra pactum.
9. Salarii
praescriptio.
10. et
11. Compensatio.
12. Viri
obligatio.
13. Mulieris
obligatio, praesertim de sequendo viro.
7.
I. Quoad dominos, peccant hi, 1. Si in causa sunt cur servi non satisfaciant
praecepto festorum, et annualium - 135 -
Sacramentorum.
2. Si eis denegent, aut differant
salarium. 3. Si eos non corrigant, cum blasphemant, aut scandalum praebent. 4.
Si eos snie iusta causa ante tempus conventum eiiciant, et tunc tenentur
integrum salarium promissum eis solvere, ex L. Qui operas 38. et L. 16. ff.
Locati. Sed hoc intelligitur post sententiam: nam si servus ex expulsione
nihil damni passus fuisset, tunc non debet dominus obligari ad integrum
salarium, sed ad medietatem, et aliquid amplius1. Si autem servus
infirmetur per sex menses, ad nihil tenetur dominus iuxta communiorem Lugonis,
Molinae, Laym. Croix, etc. (quicquid dicat Antoine); dummodo illic non
adsit contraria consuetudo. Et ne tenetur quidem ad expensas infirmitatis, ut
probabiliter tenet Lugo contra alios; modo servus non esset in gravi
necessitate2.
8.
II. Quoad servos dicimus, quod peccant isti, 1. Si famulatui desunt, aut si
domino, ut debent, non obediunt. 2. Si permittunt dominos damnum pati cum
impedire possent, et damnum provenit ab extraneis, ad restitutionem tenentur:
si vero fieret a domesticis, iuxta communiorem, et probabiliorem Lessii,
Lugonis, Azorii, Molin. Holzmann, Salmant. (contra Pontium, et alios) peccarent
contra charitatem, cum commode possent impedire damnum; non autem contra
iustitiam, dummodo illorum bonorum cura non sit ilils praecipue
commissa3. 3. Peccat servus, si ante statutum tempus discedat sine
causa. Sed eo casu non potest dominus illi negare totum salarium quod ei
debetur pro rata famulatus praestiti; satis tamen erit, si ei solvet dimidium,
aut paulo minus, ita dicunt Azor. Filliuc. Silvest. Salmant. Trullench. Fagund., etc.4. Si vero discessit ob
infirmitatem, aut aliam iustam causam, potest totum stipendium tempori
correspondens famulatui exhibito exigere, et tunc nec supplere tenetur opera a
quibus tunc cessavit5.
9.
Notandum hic 1. Servo post duos annos, quam discessit (iuxta Bullam sancti Pii
V. apud Salmantic. de 4. praecepto num. 134.), imo post duos menses
(iuxta Decretum S. Concilii Neapolitani) non posse amplius dari actionem in
salarium: sed hoc intelligitur in iudicio, quia in conscientia bene potest
illud praetendere, imo compensare, modo pro domino non stet praescriptio
triennalis legitime facta cum titulo, et bona fide6, iuxta id quod
dicetur Tract. 10. n. 10.
et 11. cum de praescriptione erit sermo.
10.
Notandum 2. Quod si servus famulatus fuisset sine salario determinato, et
dominus nollet ei satisfacere, bene potest sibi compensare, saltem quoad
infimum pretium, semper ac dominus solitus fuisset solvere ilud aliis, aut si
iam aliis soluturus esset. Aliud
vero est de illis pueris, pro quibus rogantur nobiles, ut eos inter suos
familiares adscribant, vel cooptent, quibus ex consuetudine solent dari tntum
alimenta7.
11.
Notandum 3. Quod non potest servus operas suas sibi compensare, si ipse eas
maiori pretio dignas existimet, quam est quod accipit, cum proscripta sit haec
propositio 37. ab Innoc. XI. quae dicebat: Famuli domestici possunt occulte
heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maiorem iudicant
salario, quod recipiunt. Nihilominus
recte dicunt Viva, et Salm. Less. et Molina (quicquid dicat La-Croix) hoc non
procedere, cum servus necessitate coactus convenisset de salario notabiliter
minore iusto; quia tunc, sicut dominus teneretur solvere iustum, ita servus
potest sibi compensare (sed non ultra infimum); dummodo (ego subiungo) herus
pro - 136 -
eodem
pretio minore iusto non invenisset sine iustitiae laesione qui ei famulatus
fuisset. Praeterea dicunt Sotus, Navar. La-Croix, Corella Filguerra, etc. quod
tunc servus non potest maius salarium exigere, quando proprio libito augeret
operas debitas, non autem quando eas augeret ex voluntate expressa, vel tacita
domini. Tunc tamen dicunt Viva, Croix, et Cardenas, quod non potest servus ex
se facere compensationem sine consilio peritorum, aut alicuius theologi valde
docti. Contra tenent Salm. quod si compensatio esset evidenter iusta, et
abesset periculum allucinationis, quia res de se patens esset, tunc potest
servus iuxta infimum pretium compensationem sibi facere. Et dicunt quod
praefata propositio ideo damnata fuit, quia nimis generaliter
loquebatur1.
12.
III. Circa coniuges peccat vir, 1. Si male habeat uxorem verberibus, aut
contumeliis sine iusta causa; potest autem caeteroquin in eam animadvertere,
iusta accedente causa (ut esset praesertim causa honoris), dummodo animadversio
esset competens statui, et conditioni uxoris, ut dicunt Busemb. Elbel, et Gob.; alias dupliciter peccaret. 2.
Si uxori est impedimento, quominus satisfaciat praeceptis: si vero tantum ei
impediret ea, quae sunt consilii, nimirum frequentiam Sacramentorum, dicunt
Bonac. Sayr. Busemb. Filliuc., etc. quod si impediret sine causa, tantum
venialiter peccaret, non autem graviter, nisi sibi constaret, quod ex ipsis
uberiorem fructum illa perciperet2. Si negat, aut negligit ei procurare
alimenta, intelligitur iniuste: nam iuste potest ea negare, si mulier discedit
ab illo sine causa, aut si illa adulterasset, ut dicunt Sanch. et La-Croix, cum
Castropal.3. Quoad dotem tamen propter adulterium non potest vir sibi
abdicare illam ante iudicis sententiam: licet ut dicit Croix cum Castrop.
contra Sanchez, possit uxori repetendi dotem opponere exceptionem
adulterii4.
13.
Peccat vero uxor, 1. Si non obedit viro in eo, quod iustum est (praesertim in
non reddendo debito coniugali), et si domesticam gubernationem sibi assumit,
modo vir ad eam habilis sit, aut non sit profusus in prodigendis rebus suis. 2. Si de rebus communibus impenderet plus
quam solent sui ordinis aliae uxores. Observa quod dicetur Tract. 10. num.
33. de furto 3. Si ad secundas nuptias transiens non servat filiis
prioris coniugii bona, quae a primo viro accepit, quorum tantum usus sibi
competit, ut habetur ex Authentica, Ex testamento, et Authent. In
donatione, cap. de secundis nupt. 4. Si iniuste renuit sequi virum, qui
mutat domicilium, licet sine sufficienti causa, et etiam si in longinquas
partes proficiscatur, ubi diutius ei morandum sit, quia si brevi redeundum
esset, nec mulier tenetur ire, nec vir eam conducere, sicut etiam nec vir
tenetur, si magna impensa opus esset, ad secum illam conducendam; ita Sanch.
Tolet. Filliuc. Salmant. et alii communiter5. COntra non tenetur
mulier sequi virum: 1. Si talis esset conventio inita in sponsalibus, et nulla
accidisset nova et gravis causa, tunc non animadversa, ut dicunt Castrop. Navar. Sanch. Salmant., etc.6. 2.
Si vir vellet eam conducere ad malum finem. 3. Si illa in itinere deberet se
exponere gravi periculo mortis, aut alterius gravi damni. 4. Si vir vellet peregre proficisci, ut dicunt
Nav. et alii communiter7. An autem uxor teneatur sequi virum exulantem?
alii negant, sed probabilius affirmant Sanch. Bossius, et
alii8.
|