Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS VIII. DE QUINTO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT III. DE DUELLO ET BELLO
      • PUNCTUM II. De Bello.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 176 -


PUNCTUM II. De Bello.

 

29. Tres conditiones requiriuntur, ut bellum sit iustum; auctoritas principis supremi; intentio recta de bono communi; et causa iusta et gravis. Quaeritur 1. an liceat inferre bellum cum sola probabili opinione? Tres adsunt sententiae. Prima affirmat cum Azor. Sanch. Filliuc., etc. dicens quod, sicut permittitur privatis litem movere cum sola probabili opinione, ita et principibus bellum movere concedendum est; saltem ad obtinendam partem regni quod contenditur, cum nullus adsit iudex supremus qui hanc litem decidere potest. Secunda cum Bannez Prado et Ledesma, requirit saltem probabiliorem, eo quia, prout eo casu iudex debet rem privato adiudicare, lciet non sit in rei possessione, ita princeps, cum nullus adsit iudex competens, potest bello potiri eo quod praetendit. Tertia sententia docet non posse bellum inferri, si non constat certe de iure quod ad illud habet, dum pro regula generali acceptum est (ut dictume st Tract. 1. n. 18.) possessorem bonae fidei non posse re exspoliari, nisi constet quod iniuste retineat; ita de bello loquendo dicunt Castr. Laym. Holzm. Vasq. Sal. Montesin. Villal. Salmant. qui pro certa habent hanc sententiam; et Tambur. qui ut improbabilem


- 177 -


habet contrariam. Haec tertia sententia, spectata intrinseca ratione, mihi videtur longe probabilior. Caeterum aiunt Roncagl. et Salmant. quod, cum bellum regulariter tot damnorum religionis, et tot scelerum causa est, saltem in praxi valde difficulter potest videri iustum esse bellum inferre sine certo iure ad regnum, quod ab alio principe possidetur1.

30. Quaeritur 2. an liceat principi catholico in bello iusto infideles, aut haereticos, ut sibi auxilientur, advocare? Alii absolute negant; alii vero absolute affirmant; alii denique cum communi, ut s. Antonin. Suar. Sylv. Bonac. Castropal. Coninch. Busemb., etc. dicunt probabilem esse secundam sententiam semper ac nulla damna religioni futura sint; sed quia in praxi inevitabilia sunt, ideo dicimus cum Mol. Sporer Salmant. Diana, etc. in praxi omnino primam esse sequendam2.

31. Quaeritur 3. an miles possit bellare in dubio de belli iustitia? Distinguendum: si ipse est subditus, bene potest, imo tenetur, ut dicunt communiter dd. ex celebri illo textu s. August. allato in can. Quid culpatur, dist. 23. qu. 1. ubi dicitur posse miles iuste pugnare usquedum non est certus bellum esse iniustum: Si utrum sit (contra praeceptum Dei) certum non est. sunt verba s. Patris. Ratio est quia subditus tenetur obedire ubi peccatum certum non est, ut diximus Tract. 1. n. 18. Qui vero non est subditus, non potest in militiam descendere, nisi sit certus de eius iustitia; quia nemo potest cooperari ad spoliandum aliquem requam possidet, nisi sit certus quod iniuste ille eam possideat. Et idem dicendum de militibus salario conductis, modo ante belli illationem conducti reperirentur3. Notandum hic peccare milites qui ab exercitu, cum adhuc spes victoriae erepta non sit, aut a castris sin eiusta causa decedunt4.

32. Quaeritur 4. quaenam, actiones sint licitae in bello iusto? 1. Licet occidere inimicos, et eorum bona arripere. Innocentes tamen non licet directe occidere, bene tamen eos exspoliare bonis, si ipsi sunt partes reipublicae inimicae, et alio modo haberi victoria non potest, ut dicunt Mol. Bellarm. Laym., etc. verum bona ecclesiastica deberent restitui, si adhuc extant5. 2. Licet ecclesias demoliri si inimici pro defensione iis utantur. 3. Licet uti insidiis et stratagematibus: non autem pateos veneno inficere, aut aliud efficere quod prudenter caveri non possit. 4. In aliquo casu, sed ratro, ex urgentissima causa potest a duce iuberi civitatem dari diripiendam, ut dicunt Laym. Fill. Sa, etc. 5. Licet captis in bello fugere semper ac possunt. 6. Licet bona inimici damnificare (quod dicuntur repressaliae), modo adsit principis praeceptum, et constet de iniuria a civibus reipublicae inimicae illata, et non excedatur iusta compensatio6. De bonis in bello arreptis immobilia ad principem spectant, mobilia vero ad arripientes, nisi consuetudo sit contraria7.




1 Lib. 3. n. 404.



2 Ibid. n. 406.



3 n. 408. v. Quaer.



4 n. 410.



5 n. 409.



6 L. 3. n. 410.



7 n. 411.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL