Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS IX. DE SEXTO PRAECEPTO DECALOGI
      • PUNCTUM I. De tactibus, aspectibus, et verbis turpibus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 178 -


TRACTATUS IX. DE SEXTO PRAECEPTO DECALOGI

 

PUNCTUM I. De tactibus, aspectibus, et verbis turpibus.

 

1. et 2. An detur parvitas materiae in delectatione carnali, aut sensibili.

3. De tactibus.

4. De choreis.

5. De muliere permittente se tangi.

6. An puella oppressa teneatur clamare.

7. An possit unquam permittere sui violationem.

8. De aspectibus.

9. De verbis.

10. De audientibus verba turpia

 

1. Peccatum contra hoc praeceptum est materia maxime ordinaria in confessionibus, et est vitium quod replet infernum animabus; quare plura de hoc praecepto sigillatim diseremus. Monemus autem ne haec, nisi a confessoribus, legantur, aut ab iis sacerdotibus, qui ad audiendas confessiones se capaces efficere cupiunt; imo rogamus istos ne legant in hoc, aut alio libro de hac materia (quae sola lectione sua mentem inficit) nisi post omnes alios tractatus, et cum iam ad administrandum SS. Poententiae Sacramentum proximi sunt.

2. Ante omnia advertendum, quod in materia luxuriae (quidquid aliqui dicant de levi attrectatione manus foeminae, vel de intorsione digiti) non datur parvitas materiae; ita ut omnis delectatio carnalis, cum plena advertentia et consensu capta, mortale peccatum sit. Hinc damnata fuit ab Alexandro VII. propos. 40. quae diecbat non esse mortale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur. Et sic etiam reprobanda est opinio admittentium parvitatem materiae in delectatione sensibili, nempe si vir delectetur de contactu manus foeminae, tamquam de contactu panni serici; quia in hoc saltem adest proximum periculum incidendi in delectationem carnalem1. Bene tamen advertit Continuator Tournely2 aliud esse agere propter delectationem, aliud cum aliqua delectatione naturali, quae de se consurgit ex qualitatibus corpori annexis, quia in ea potest quidem dari parvitas materiae, puta in medico qui ex necessitate mulierem tangit; modo (addendum) curet ille non sistere in tali delectatione; eamque tangendo detestetur; alias iam ageret propter delectationem, quae licet naturalis sit, tamen (ut diximus) non est seiuncta a proximo periculo transeundi in carnalem, si ex proposito quaeratur. His positis, procedamus ad loquendum de singulis luxuriae speciebus. 1. De non consummatis; 2. de naturalibus consummatis; 3. de consummatis contra naturam.

3. Et 1. de tactibus. Extra matrimonium mortales sunt omnes tactus, oscula et amplexus ob delectationem carnalem exerciti, omnes enim eiusdem sunt naturae quam actus consummatus; unde explicandum in confessione, an habiti sint cum eodem, an cum diverso sexu, et an cum persona coniugata, aut sacra. Et sic pariter mortalis est tactus propriorum genitalium, et maxime cum commotione spirituum, nisi fiat ex necessitate; si autem ex curiositate vel levitate fiat, poterit esse tantum veniale, modo tamen sit obiter, ac sine mora, absque commotione spirituum, aut scandalo, aut periculo delectationis. Tactus autem verendorum alterius corporis, maxime si sint nudi, et fortius si diversi sexus, etiam secluso affectu venereo habiti, vix unquam excusantur a mortali. Excipe tantum nisi fiant ob necessitatem,


- 179 -


puta a chirurgo, dumomdo ipse in delectationem non consentiat. Tangere autem genitalia brutorum, per se non est lethale, sed tactum huiusmodi usque ad pollutionem, merito Bonac. Holzman Croix, etc., contra aliquos, non excusant a mortali, cum sit actio valde incitans ad venerem1.

4. Choreae si fiant a laicis, et modo honesto, sine inhonestis gesticulationibus, aut periculosis, non sunt per se illicitate, ut loquitur d. Antoninus cum aliis2.

5. Mulier, aut adolescens non peccat, si permittat se pudice iuxta morem tangi, nisi (excipe) ei constet de pravo affectu tangentis, possitque tunc resistere sine sua infamia, aut scandalo aliorum, ut docent Caiet. Azor. Sa Bonac. Busemb., etc. Peccat vero si non obsistat tactibus impudicis, aut osculis morosis, vel furtivis3.

6. Hic dubitatur 1. an puella oppressa teneatur clamare si oporteat ad se liberandam a turpitudine? Alii ut Navar. Soto Bonac.; etc. si ipsa resistit omni modo quo potest, et si clamando periculum ei imminet infamiae, eam excusant, nisi sit in periuclo consentiendi; nec obstare dicunt illud Deuteronomii 22. 24. ubi damnatur puella, quia non clamavit. eo quod (ut aiunt) tale praeceptum pertinebat ad externum iudicium, in quo praesumebatur puella non clamans consensisse. Alii vero ut Caiet. et Salm. cum aliis, affirmant, et haec quidem sententia ut tutior consulenda est (licet opposita non sit damnanda) maxime si proximum non adsit periculum consensus4.

7. Dubitatur I. an mulier teneatur potius mortem pati vi repellendo invasorem, quam sui violationem permittere? Negant Tolet. Sotus Navar. Holzm., etc. modo voluntate resistat, absitque periuclum consensus. Sed haec opinio in praxi non videtur probabilis, quia mulier quiescendo in tali congressu, nimis difficulter poterit se eximere a periuclo consentiendi in illum5. An autem et quomodo liceant tactus inter coniuges, aut sponsos? Vide quae dicentur de matrimonio Tr. 18. n. 42.

8. II. De aspectibus. Adpicere verenda personae diversi sexus, difficulter excusatur unquam a mortali, nisi forte aspectus fiat e loco valde longinquo, et ita obiter ut nullum periculum delectationis adsit. Et etiam loquendo de verendis personae eiusdem sexus, non excusarem a mortali virum morose, et delectabiliter aspicientem pulchrum adolescentem nudum. Censeo tamen cum La-Croix (quicquid dicant Salmant.) simplicem aspectum turpem, sine desiderio tactuum, nunquam induere speciem personae quae aspicitur, nimirum consanguineae, sacrae, aut coniugatae; species enim incestus, sacrilegii, vel adulterii non contrahitur, nisi per tactum quo pietas, vel ius coniugii violatur6. Aspicere concubitum humanum sine dubio est lethale; brutorum vero, valde periculosum, unde nulli permittendum nisi tantum illis quibus incumbit animalia coniungere ad generationem: modo absit in ipsis periculum consentiendi in turpia7. Aspicere autem partes minus honestas mulieris, sed non turpes, nempe brachia, crura, aut pectus, non semper est per se mortale, sed si aspectus sit deliberatus et diuturnus, aut si aspiciens sit ad venerem proclivis, difficillime a mortali excusabitur; et idem sentio de eo qui vultum mulieris pulchrae morose inspicit, saltem si inordinato affectu eam diligit8. Aspicere picturas obscoenas ex mera curiositate, dicunt aa. non esse mortale, si absit periculum turpis delectationis, sed vir morose aspiciens pudenda muliebria depicta nuda, vel levi velo tecta, nescio quomodo a mortali excusari possit9


- 180 -


Qui autem pingunt vel exponunt huiusmodi imagines, gravissimo peccato scandali delinquunt, cum ipsae valde adolescentes ad libidinem provocent1. Et idem puto dicendum de iis qui eas domi retinent expositas omnium aspectui.

9. III. De verbis. Verba obscoena non sunt mortalia, si proferantur ex ira aut ioco, prout solent messores, vindemiatores et muliones. Secus si verba sint nimis lasciva, aut si proferantur cum ipsarum rerum turpium delectatione, vel cum audientum scandalo, quod ut plurimum adest, si huiusmodi verba dicuntur coram puellis aut pueris, et maxime si quis se iactat de aliquo peccato turpi, in quo se iactans tripliciter ordinarie peccant, 1. quia gloriatur de re mala, 2. quia magnum praebet scandalum. 3. quia de facili se complacet de peccato patrato2. Insuper hic sedulo notandum cum Salmant. et Roncagl. ex d. Thoma, non esse sine gravi periculo diuturnum colloqium cum puella inordinate dilecta3.

10. Audientes autem verba turpia, aut turpes comoedias tantum ob curiositatem, aut ob vanum solatium, possunt aliquando excusari a mortali; nisi adsit delectatio turpis, vel illius periculum, quod facile fere semper aderit in adolescentibus, vel aliis parum timoratae conscientiae4; aut nisi adsit scandalum: et ideo merito docet Bened. XIV.5 clericos, et Religiosos non posse comoediis turpibus interesse sine scandalo gravi. Et etiam merito Holzman et La-Croix propter scandalum aliorum damnant de mortali eos qui pecunia aut plausu cooperantur ad huiusmodi comoedias notabiliter turpes; eosque qui eas impedire tenentur, aut commode possunt, et non impediunt; ac fortius qui illas repraesentant6. Gravissime quoque peccant qui libros componunt incitantes ad turpia, vel ad inhonestos amores7. Hactenus de actibus luxuriae non consummaits, nunc videamus de speciebus turpibus consummatis.

 




1 Lib. 3. n. 415. et 416.



2 Tr. de Dec. c. 3. de 6. praec. art. 8.



1 Lib. 3. n. 417. ad 422.



2 n. 429.



3 n. 430.



4 Ib. v. Utrum.



5 n. 368.



6 Lib. 3. n. 421.



7 n. 419.



8 n. 422. et 423.



9 n. 424.



1 N. 429. v. Exhibentes.



2 L. 3. n. 426.



3 N. 422. in fin.



4 n. 426. et 427.



5 De Synodo l. 11. c. 10.



6 L. 3. n. 427. et 428.



7 Ibid.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL