- 180 -
PUNCTUM II. De actibus turpibus
consummatis naturalibus.
11. De fornicatione.
12. An permittendae meretrices.
13. An fornicatio sponsorum sit diversae
speciei.
14. De stupro.
15. De raptu.
16. De adulterio.
17. et 18. De incestu.
19. Si dispensati coeant, etc.
20. ad
23. De sacrilegio.
11.
De fornicatione. Fornicatio est coitus inter solutos ex mutuo consensu.
Concubinatus autem non est aliud quam continuata fornicatio habita uxorio modo
in eadem, vel alia domo. Quando vero concubinarii possint vel ne absolvi, vide
quae dicentur infra de iis qui sunt in occasione proxima, Tract. ult. Punct.
1. per totum. De poenis
autem concubiariorum, et praesertim clericorum vide8.
12. Dubitatur hic
1. an permittendae sint meretrices? Alii affirmant ex d. Thoma, quia
plura graviora crimina alioquin evenirent. Sed probabilius negant Navar.
Roncagl. Gutierrez et alii, quia permittendo meretrices innumera peccata iam
patrantur, et contra, mala graviora non evitantur. Caeterum sedulo omnino
advertendum, quod esto in magnis urbibus meretrices permitti possent, nunquam
tamen permittendae in oppidis aut civitatibus parvis9.
13.
Dubitatur 2. an fornicatio sponsorum diversam induat speciem peccati? Alii id affirmant de utroque sponso; alii
tantum de sponsa: alii vero satis probabiliter de utroque negant, ut Pontius
Sanchez Laym. Lugo Salm. Trullench. Covarr. Ledesma Elbel etc. quia
uterque sponsus - 181 -
licet se obliget
ad matrimonium ineundum, neuter tamen aliquod ius tradit alteri in corpus suum,
ita ut nequeat illo ad suum arbitrium uti sine alterius iniuria1.
14.
II. De stupro. Stuprum est defloratio virginis ipsa invita, et ideo
praeter fornicationis malitiam habet etiam iniustitiae. An autem virgine
consentiente sit speciale peccatum? Affirmant Navar. Azor. etc. sed communius
negant Less. Sanch. Bonac. Busemb. Salmant. Barbosa etc. Potest tamen aliunde
esse specie diversum, nimirum ratione dedecoris familiae, moeroris parentum,
aut rixarum2. Ad quid vero teneatur stuprator, vide dicenda de 7 praec.
Tract. 10. n. 91. et seqq.
15. III. De raptu. Raptus
committitur. cum abducitur foemina at masculus libidinis causa, illata vi
personae illius, vel iis quibus ipsa subest, nempe parentibus, aut tutoribus3.
Ad quid autem teneatur raptor, vide de matrimonio Tract. 18, num.
76.
16.
IV. De adulterio. Adulterium est copula habita cum persona coniugata,
estque speciale peccatum iniustitiae, etiamsi adsit consensus mariti, ut
constat ex propos. 50. damnata ab Innoc. XI., quia per adulterium irrogatur
iniuria non solum ipsi, sed etiam proli, et generationi humanae. Hinc sentiunt
Lugo, et Lessius4 quod in adulterio, dissentiente marito, duplex adest
iniustitia, sed Viva5 cum Caiet. et Turriano tenet unicam tantum adesse
iniustitiam contra bonum generationis, eo quod per adulterium infertur iniuria
marito non ut personae privatae, sed ut marito; ac ideo ad ipsum spectat
consulere prolis bono, cui nequit ipse cedere, sicut nequit quis consentire, ut
membrum ei ab altero mutiletur. Qui sodomitice cognoscit uxorem, ex communi
sententia committit adulterium, et debet explicare, peccasse nefande cum
propria uxore6. Ad quid autem teneantur adulteri, si proles ex
adulterio nascitur; vide de rest. Tract. 10. n.
101.
17. V. De incestu. Incestus est
congressus cum consanguinea vel affine, ex copula licita usque ad quartum
gradum; ex illicita usque ad secundum. Hic dubitatur 1. an incestus cum
consanguinea differat specie ab incestu cum affine? Affirmant probabiliter
Less. Salm. Ronc. Croix, etc. quia in consanguinitate vinculum est ab
identitate sanguinis, in affinitate autem est a copula, unde diversa videtur
difformitas. Alii vero, ut Sotus Caiet. Sanchez Lugo etc. probabilius negant, quia uterque incestus ex eodem motivo
pietatis vetatur; et consentit d. Thomas7 dicens: Eiusdem rationis
inconvenientiam facit consanguinitas, et affinitas. Omnes autem incestus inter
affines ex communi sententia sunt eiusdem speciei, excepto incestu inter
privignum, et novercam, interque socerum, et nurum8.
18. Dubitatur 2.
an omnes incestus cum consanguineis sint eiusdem speciei? Tres sunt sententiae omnes probabiles. Prima
cum Caiet. Pontio Soto Navar. Castrop. etc. affirmat, excepto primo gradu in
linea recta; quia (ut dicunt) commixtio coniugalis inter alios consanguineos
tantum ab Ecclesia est vetita, non vero a naturali iure, per quod specifica
diversitas solummodo constituitur. Secunda sententia cum Suarez Vasq. Laym.
etc. tenet omnes gradus usque ad quartum speciem diversam incestus constituere,
quia maior debetur reverentia proximiori gradui quam remotiori. Tertia demum
cum Lessio Lugo Sanch. Roncagl. etc. dicit tantum primum gradum, tam in linea
recta, quam in - 182 -
transversali
constituere diversam speciem; quia sentiunt commixtionem inter fratres et
sorores ab ipsa natura esse vetitam1. Certum autem est quod incestus inter cognatos spirituales, et legales
(ratione scilicet adoptionis) sunt diversae speciei, quam inter consanguineos
et affines2.
19.
Dubitatur 3. an cognati, obtenta, et executa dispensatione ad matrimonium
ineundum, committant incestum si ante coniugium fornicentur? Adest duplex
probabilis sententia. Alii communius negant, ut Sanch. Lugo Caiet. Armilla et
Vega; quia, sublata prohibitione matrimonii, cessat ratio incestus. Alii vero,
ut Maior et Gallego affirmant, quia impedimentum propinquitatis ablatum est
tantum ad nuptias contrahendas, non autem ad fornicandum3.
20.
VI. De sacrilegio. Sacrilegium est, cum violantur Sacra per actum
venereum. Potest igitur sacrilegium committi circa personam, locum et rem. Et
I. circa personam fit, si quis pecact habens votum castitatis, vel cum
habente illud. Hinc sacerdus peccans cum alia persona sacrata duplex committit
sacrilegium. Contra vero Religiosus qui est etiam sacerdos, castitatem laedendo
probabilius unum sacrilegium committit, tum quia sacerdos probabilius tantum
ratione voti Ordini sacro annexi tenetur ad castitatem (ut dicemus in exam.
Ord. n. 59.); tum quia talis, etiamsi teneretur ad castitatem ex solo
praecepto Ecclesiae, tamen adhuc contra religionem peccaret, cum Ecclesia
tantum ex motivo religionis castitatem praecipit4. Sacerdos autem
inducens suo consilio laicum ad fornicandum, committit sacrilegium si ex
affectu ad libidinem inducit; secus si ex alio pravo dine5.
21.
II. Circa locum, committit sacrilegium qui fornicatur in loco sacro,
nempe intra ecclesiam, aut caemeterium non autem in atrio ecclesiae,
monasterio, aut oratorio privato non benedicto ab Episcopo6. Dubitatur
hic I. an copula maritalis, aut occulta habita in ecclesia sit sacrilegium? Adest triplex probabilis sententia. Alii
negant de maritali, ut Alensis Pontius Sa etc.; alii negant de occulta, ut idem
Pontius Tolet. Vasq. Azor. etc.; alii vero communius et probabilius de utraque
affirmant, quia per utramque irreverentia irrogatur ecclesiae, et ecclesia
polluitur; tametsi, cum crimen sit occultum, non est obligatio a divinis
officiis abstinere; ita Suar. Sanch. Less. Holzman Croix Bonac. Salm. etc. Attamen iidem aa.
merito excusant coniuges copulantes in ecclesia, si ipsi sint in morali
necessitate coeundi, puta si sint in periculo incontinentiae, vel si diu in
ecclesia, permanere debeant. Quomodo autem intelligendum illud diu; alii
putant decem dies; alii vero probabilius mensem aut saltem 20 dies. At si
coniuges iudicent se per mensem esse in ecclesia mansuros, advertunt Sanchez
Salmant. et alii, eos ab initio copulari posse7.
22.
Dubitatur II an omnes actus externi impudici habiti in ecclesia, nempe tactus,
aspectus, aut verba sint sacrilegia? Negant Caiet. Navarr. Bonac., etc. eo quod tantum per seminis effusionem
ecclesia polluitur. Sed probabilius affirmant Suarez Sanchez Molina Salmant.
etc. quia his actibus, licet non violetur ecclesia, tamen iam illi irrogatur
irreverentia. Actus vero interni sive cogitationes non sunt sacrilegia,
nisi sint de pecacndo externe in ecclesia8.
23.
III. Circa rem demum committit sacrilegium, qui abutitur rebus sacris ad
turpia. Idem dicendum de sacerdote qui turpiter peccat indutus ad Missam, aut
gestando Eucharistiam, - 183 -
aut
statim post Communionem, v. g. infra mediam horam1. Eginus de speciebus
turpibus naturalibus, nunc de iis quae sunt contra naturam.
|