- 183 -
PUNCTUM III. De actibus turpibus
consummatis contra naturam.
24. 25. et 26. De sodomia.
27. De bestialitate.
28. De coitu cum daemone.
29. De pollutione.
30. De distillatione.
31. An liceat expellere semen corruptum.
32. An teneamur impedire pollutionem de se
evenientem.
33. An vitare omnes pollutionis causas.
34. Quid si actiones ponantur ex iusta causa.
24.
Et I. de sodomia. Sodomia habet quidem specialem deformitatem. Dubitatur
autem inter dd. in quo ipsa consistat. Alii sentiunt consistere in concubitu ad
indebitum vas; alii vero communius et probabilius cum D. Thoma, in concubitu ad
indebitum sexum. Hinc infertur 1. quod coitus forminae cum foemina, et masculi
cum masculo, perfecta est sodomia, in quacumque parte corporis fiat congressus,
quia ordinarie semper adest tunc affectus ad indebitum sexum; ideo non est opus
explicare in confessione, an pollutio fuerit intra vel extra vas praeposterum,
quamvis ad incurrendum casum reservatum requiratur seminatio intra vas, ut ait
P. Mazzotta2. Censeo vero in sodomia omnino explicandum in confessione
(quicquid dicant Salm.), an quis fuerit agens vel patiens, quia patiens non
facile semper polluitur ut agens, prout non bene Salm. supponunt3. Imo
explicandum si sodomia habita sit per vim, vel cum coniugata, aut habente votum
castitatis4.
25.
Infertur 2. coitum viri in vase oraepostero mulieris esse sodomiam imperfectam,
specie distinctam a perfecta. Si quis autem se pollueret inter crura aut
brachia mulieris, duo peccata diversa committeret, unum fornicationis
inchoatae, alterum contra naturam. An pollutio in ore sit diversae speciei?
Affirmant aliqui, vocantque hoc peccatum irrumationem, dicentes quod
semper ac fit pollutio in alio vase quam naturali, speciem mutat. Sed probabilius
sentiunt Caiet. Filliuc. Holzm. Graffiuc, etc. quod si pollutio viri fit in ore
maris, est sodomia; si in ore foeminae, est fornicatio inchoata, et insuper
peccatum contra naturam, ut mox diximus. Coitus autem cum foemina mortua non est bestialitas, ut quidam aiunt, sed
est pollutio, et insuper est fornicatio affectiva5. Praeterea pollutio
habita tangendo puerum vel mulierem dormientem, absque tamen concubitu sivve
coniunctione corporum, non habet nisi simplicis pollutionis malitiam ut
probabilius dicunt Salm. Caiet. Azor. Bonac. etc. Item qui polluitur tactibus
alienis, iam dupliciter peccat cooperando peccato alterius; non tenetur vero
explicare an tactibus maris, vel foeminae, nisi illa habeat virum, aut votum
castitatis6. Item probabilius est cum Lugo Silvest. Salm. Roncaglia
Croix etc. contra aliquos, quod tam sodomia, quam omnes tactus impudici inter
consanguineos aut affines, vel cognatos spirituales, aut legales induunt
malitiam etiam incestus, cum eamdem habeant deformitatem quam actus
consummatus7.
26.
Quoad poenas sodomitarum, si sint laici, damnantur morte et combustione.
Clerici vero et Religiosi per Bullam 27. s. Pii V. editam die 30. Aug. 1568. Horrendum,
privantur omni officio, beneficio, et privilegio clericali; dummodo (ut
docent dd.) sodomia 1. sit cum alio viro, non foemina, aut bruto; 2. sit
perfecta cum pollutione intra vas; 3. sit frequentata, - 184 -
dum
dicitur in Bulla, sodomiam exercentes. Probabilius est has poenas incurrere etiam patientes, ut dicunt Bonac.
Salm. Diana et Barbosa, contra alios, dum patientes sunt vere sodomitae. Contra
vero probabilius et communius docent Suar. Navarr. Bonac. Barbosa Less. Fill.
Trullench. Salmant. etc. (adversus Azor. Dicast. etc.) has poenas non incurri
nisi post sententiam, quamvis dicatur in Bulla: Praesentis Canonis
auctoritate privamus; quia ut diximus in Tract. 2. n. 25.
nulla poena privans iure acquisito incurritur, nisi post sententiam, saltem
declaratoriam1.
27.
II. De bestialitate. Bestialitas est coitus cum bestia; ipsaque
detestabilior est quam sodomia. Non oportet autem explicare an bestia fuerit
mas vel femella, ut communiter docent dd. contra paucos, quia tota huius
criminis deformitas est in accessu ad speciem diversam2.
28.
Coitus cum daemone succubo vel incubo, uti communissime sentiunt Azor. Caiet.
Bonac. Fill. Salmant. Busemb. etc. reducitur ad peccatum bestialitatis, addita
tamen malitia culpae contra religionem, et etiam fornicationis, aut sodomiae
affectivae, si daemon appareat in forma pueri aut mulieris; et etiam adulterii,
aut incestus, si quis delectetur de coitu cum daemone tamquam cum nupta vel
coniuncta, iuxta quae diximus de delectatione morosa Tr. 3. n. 48.3.
29. III. De pollutione.
Pollutio est seminis effusio sine congressu cum alio; ipsaque est vetita de
iure naturali, ut patet ex propos. 49. damnata ab Innoc. XI. Unde per se est peccatum gravius quam
fornicatio, cum sit contra naturam. Pollutioni autem additur malitia
sacrilegii, si sit ab habente votum castitatis: adulterii, si a coniugato: item
fornicationis, si quis se polluendo delectatur tanquam de coitu cum foemina,
vel sodomiae, si cogitet coire cum puero4.
30.
Dubitatur 1. an distillatio voluntaria, nempe illa quae est fluxus humoris
inter urinam et semen, sit culpa mortalis? Resp. Si est cum aliqua delectatione
venerea, vel cum commotione spirituum, erit quidem mortalis, si non vitetur,
sicut vitanda est pollutio. Si vero evenit absque sensu et commotione, poterit
ea permitti tanquam emissio alterius excrementi, ut comunissime docent Cai. Bonac. Sayr. Busemb. Holzm. Salm. Sporer. Elbel. etc. Diximus permitti,
sed nunquam potest data opera procurari, ut recte advertunt Sanch. et Bonac.5.
31. Dubitatur 2. an
liceat expellere semen corruptum medicinis (nunquam enim licet tactibus)?
Negant Salm. et Roncaglia; sed communius affirmant Laym. Sanch. Bonac. Anaclet. Sporer Croix etc. modo
expulsio possit fieri sine sensu venereo; et modo semen sit certe corruptum,
nec aliter expelli valeat6.
32.
Dubitatur 3. an sit obligatio impediendi pollutionem de se evenientem, puta si
incoeperit in somno, et in vigilia consummetur? Communiter negant aa. modo
absit consensus in delectationem, vel eius proximum periculum ex praeterita
experientia; ita Sanch. Concina Navar. Azor. Salmant. Holzm. Spor. Trull. etc.
tum quia difficillimum est illam cohibere, cum iam incoepta sit; tum quia non
tenetur homo eam impedire cum periculo morbi ex corruptione seminis: tunc enim
ipsam non vult, sed patitur. Caeterum sapienter monet Gerson semper expedire,
ut tunc homo conetur impedire quantum potest; saltem (iuxta Sanchez) omnino
curare debet, ut eo tempore se muniat signo crucis, avertatque mentem ab illa
delectatione, invocando ss. nomina Iesu et Mariae, ut adiuvent ne ipse in
culpam ruat. Notandum autem quod si persona existit tunc in semiplena vigilia,
et - 185 -
delectetur de
pollutione incoepta, minime damnanda est de mortali cum ad mortale omnino
requirantur et plena advertentia, et perfectus consensus (iuxta dicta Tract.
3. n. 24. ad 39.), quibus certe caret qui est semidormiens, et ideo
non habet usum rationis perfecte liberum et expeditum1.
33. Dubitatur 4. an sit
obligatio vitandi omnes causas in pollutionem influentes? Resp. Si causae sint graviter
influentes, prout certe sunt illae, quae sunt graviter culpabiles in materia
luxuriae, nempe tactus, vel aspectus impudici, delectationes morosae, et
similes, sine dubio tenetur homo eas evitare; alioquin pollutio, saltem in
confuso praevisa, licet non intenta, illi ad culpam imputatur. Et idem dicendum
de pollutione causata ob colloquium diuturnum cum puella inordinate dilecta,
vel orta ex actione, quae, esto per se non sit mortalis, esset tamen talis
respectu alicuius, qui pollutionibus huiusmodi habitis fuit solitus
consentire2.
34. Advertendum tamen
quod, si praefatae actiones graviter influentes ponantur ex causa necessaria
vel utili, absitque periculum consensus, tunc pollutio ex eis orta non
imputatur ad peccatum, ut omnes docent. Hinc etiam praevisa pollutione
(intellige semper involuntaria), I. licet confessariis excipere confessiones,
et tractatus legere de rebus turpibus: item chirurgis aspicere et tangere
partes foeminae aegrotantis, ac studere rebus medicis: ita communiter d.
Antonin. Navar. Caiet. Petrocorens, Sanchez Bonac. Anacl. Spor. Salm. Holzman
et alii plures cum d. Thoma3. Idque admittunt Navarr. Hurtad. Roncag.
Salmant. Elbel Spor. etc. etiamsi aliquis chirurgus ex officio medens, vel
parochus excipiendo confessiones aliquoties in pollutionem consenserit, modo
proponat in futurum convenientibus mediis se praecavere ad peccatum vitandum;
secus vero dicunt de simplici confessario; hic enim tenetur eo casu abstinere
ab audiendis confessionibus, si possit sine gravi suo damno. Imo si parochus
vel chirurgus in iis occasionibus semper vel fere semper lapsus fueirt, et non
appareat nova probabilis spes emendationis hic omnino tenetur etiam cum iactura
vitae officium deserere4. Sic etiam II. dicunt quam plurimi, ut Caiet. Bonac. Laym. Sanch. Navarr. Fill. Salmant. Spor. Croix Busemb.
Villal. Ledesma Marchant. Trull. etc. licere iis, qui magnum patiuntur pruritum
in verendis, tactu illum abigere, etiamsi pollutio sequatur. Recte vero id
prohibet Roncaglia, si pruritus non sit valde molestus, quamvis permittat eum
abigere cum aliqua tantum commotione. Nihilominus non facile credatur quibusdam
puellis quae tactibus se polluere solent, praetextu huiusmodi ardoris: nam si
diligenter examinentur, cognoscetur ille pruritus multoties potius excitatus
fuisse vel a pravis cogitationibus praehabitis, vel ab babitu pravo contracto
se tangendi. III. Dicunt etiam Castropal. Laym. Sanch. Armil. Lessius. Azor. Navar. Vas.
Bonac. Anacl. Salmantic. etc. licere equitare causa utilitatis, et etiam
recreationis, ut subdunt Sanch. Laym. Castrop. Dicunt quoque Sanch. Laym. Catrop. Holzm. Sporer. etc. ex communi,
unicuique licere decumbere in aliquo situ ad commodius quiescendum IV. Demum
dicunt s. Antonin. less. Tolet. Pichler, Salmant. Holz. Spor. etc. etiam communiter licere cibos aut potus
calidos moderate sumere et honestas choreas ducere5.
Si vero causae leviter influant in
pollutionem, alii dicunt omnes esse vitandas sub gravi, praevisa pollutione
etiamsi sint leviter culpabiles. Alii id admittunt, si sint mortales, quamvis
in alia materia quam luxuriae. - 186 -
Sed communiter, et
probabilius docent s. Antonin. Suar. Abulens. Sanch. Silvest. Sa Roncaglia,
Bonac. Anacl. Salmant. Holzman Elbel etc. non esse obligationem gravem vitandi
causas, nisi graviter culpabiles in eadem materia luxuriae. Diximus gravem; nam
erit obligaito levis nisi adsit aliqua rationabilis causa ut probabilius tenent
Sanch. Less. Roncaglia Bonac. Salm. etc. contra Holzman, Croix etc. Imo valde
probabiliter Ronc. et Salm. dicunt non excusari a mortali qui frequenter
pollutiones expertus fuerit ex causis culpabilibus (licet per se non graviter)
in materia turpi, puta ex lectione turpium curiosa, aspectu picturae
inhonestae, vel coitu animalium, et similibus quia respectu talis personae
causae praedictae non leviter sed graviter influunt. Secus autem aiunt iidem
Salm. et Sanch de causis quae sunt omnino leves, quas universas vitare esset
moraliter impossibile1. Pollutio habita in somno non est peccatum, nisi
fuerit antea intenta, vel nisi postea quis se complaceat de delectatione
habita; si vero gaudeat de exoneratione, vide dicta Tr. 3. n. 52.
Denique sedulo hic advertendum, quod in
hac materia sexti praecepti oportet, quantum possibile est, omnem adhibere
severitatem, cum in re tam labili nulla cantela unquam nimia existimari debeat,
et plures opiniones, quae speculative loquendo sunt probabiles in praxi
improbabiles evadunt. Hinc confessarius ubi periculum poenitentium
inspicit, licet actionem, quam illi vellent perpetrare, de certo peccato
mortali damnare non valeat, tamen nullo modo permittat. Hoc medici animarum est
praesertim respectu eorum qui in vitio turpi habitum in praeterito habuerunt:
his enim non solum proximas occasiones vitare, sed etiam remotas opus erit;
alias ob fragilitatem contractam semper in idem recident, cum in hac materia,
ad quam homines naturaliter sunt proni, de facili a minoribus ad ulteriora mala
ipsi progrediuntur.
|