- 192 -
CAPUT II. DE FURTO
PUNCTUM I. De
essentia furti.
14. Quid
sit furtum.
15. De
paupere in extrema aut quasi extrema necessitate.
16. De redemptione Christianorum.
17. An pauper teneatur ad petendum, etc.
18. An possit accipere rem magni valoris.
19. De fure qui consumit furtum in extrema
necessitate.
20. An
dives, non succurrendo pauperi, teneatur ad restitutionem.
21. De
compensatione.
14.
Furtum definitur: Est occulta et iniusta rei alienae ablatio invito
rationabiliter domino. Dicitur 1; occulta, ut distinguatur furtum a rapina,
quae fit vi, et novam culpam iniustitiae addit ratione iniuriae. Quod si res
est sacra addit sacrilegium. Dicitur 2. iniusta, quia secus non est
furtum, nec peccatum, unde fit quod non peccat, v. g. uxor quae aufert nummos a
viro, ne cum familiae damno eos dilapidet, aut vinum ne ebrietur1.
Dicitur 3. invito rationabiliter domino; nam in duobus casibus potest
quis alterius rem accipere, etiam invito domino, nempe in extrema necessitate,
et cum iusta compensatio intercedit.
15.
Et 1. quoad necessitatem, si quis alienum surriperet sibi, aut alii existenti
in extrema necessitate, quantum est mere necessarium, non peccat, intellige, si
non habet de proprio, prout dictum est Tract. 4. n. 19. quia in
tali casu bona sunt communia, iuxta quod docent omnes cum s. Thoma2. Et
idem currit pro necessitate quasi extrema, ut dicunt communiter Lugo Less. Sot.
Caiet. Azor. Silvest. Carden.
Salmant. etc. Ea necessitas esset, cum quis in probabili vitae periculo esset.
ut dicunt Navarr. Vasq. Roncagl. et aut amittendi aliquod membrum principale,
ut Castropal. Dicastill. et Tambur. aut in periculo fieri captivus, aut ad
triremes damnari, aut gravissimum, vel perpetuum morbum, aut infamiam
incurrendi, ut Lug. Ronc.
Elbel et Sporer, ex s. Thoma. Idem dicit p. Mazz. cum Suar., etc. de periuclo
prostituendi filiam; sed hoc ultimum probabilius negant Salm. Contra mihi
videtur probabilius cum Less. Castr. Bann. Ronc. Viva, etc. posse nobilem sibi
providere de re aliena, si esset in extrema necessitate, et ita erubesceret
mendicare, ut potius mori contentus esset3.
16.
Sed hic plura dubia cadunt. Et 1. an
divites teneantur redimere Christianos a Turcis? Aili communius affirmant cum
Azor. Caiet. Maior. et Filliuc.; alii negant, ut Sporer cum Hurt. Sed si Sporer
non dubitat concedere alicui alienum surripere, cum reperiretur in periuclo
fieri captivum, quomodo postea potest eximere divites saltem a contribuendo
aliquod mediocre subsidium, ut redimantur ii qui sunt facti captivi? p. Concina
sic scribit, et valde probabiliter: Si dives certo scit aliquem captivorum in
periuclo esse a fide deficiendi, aut vitam amittendi, tunc gravior erit eius
obligatio. Caeterum, subiungit, si redemptio magnam summam importaret, ipse non
auderet tale onus diviti imponere, quia hoc posset incitare Turcas ad magis
vexandos Christianos captivos,et ad maiores incursiones faciendas, quae postea
in commune fidelium damnum redundarent4.
17.
Quaeritur 2. an peccet extreme pauper alienum accipiendo, quin prius petat a
domino? Coninchius damnat de peccato mortali, sed alii communius, ut Less. Laym. et Concina, tantum de veniali. Nos
distinguimus cum Cardin. de Lugo ita: si illa res particularis non est absolute
- 193 -
necessaria
pauperi, ille accipiendo graviter peccat, si eaem non petat, quia alias omnes
pauperes possent alienum surripere, quin petant. Si autem illa res est sibi
absolute necessaria, omnino non peccat, ut dicit s. Thom.1, quia tunc
habet ius sibi eam vindicandi2. Dictum est extreme pauper, quia
in gravi necessitate nemini licet alienum accipere, ut habetur ex propos. 36. damnata ab Innoc. XI.
18.
Quaeritur 3. an in dicto casu quo illa res est absolute necessaria pauperi ad
sibi vitam servandam, possit ille eam accipere cum res esset magni valoris?
Negant La-Croix et Concina; sed rectius affirmant de Lugo Sporer et Croix vocat
probabile, quia in extrema necessitate pauper ius habet in bona alterius
cuiuscumque valoris illa sint. Nec obstat dicere quod in isto casu dives non
tenetur (prout caeteroquin vult sententia communior et probabilior) ad
succurrendum pauperi tanto dispendio, v. g. erogando ter aut quatuor mille
aureorum; ut dicunt Lug. Castropal. Coninch., etc. modo pauper non esset suus
pater aut filius; nam charitas non obligat cum tanto incommodo. Dum respondetur
cum eodem Cardinali de Lugo, quod sicut in mundi principio, ante bonorum
divisionem, utique quilibet poterat sibi de necessario providere, nullus autem
contra ex iustitia tenebatur proximo providere; ita in casu extremae
necessitatis (in qua bona fiunt communia) potest bene pauper accipere bona
divitis, sed non tenetur dives ex iustitia ei providere, teneretur tantum ex
charitate: sed charitas (ut dictum est) non obligat cum tanto dispendio. Si
tamen in eo casu positive eum impediret, ille peccaret contra iustitiam
(quicquid dicat Sporer); quia pauper tunc, cum habeat ius posse uti illa re,
habet ius etiam ne impediatur quominus eam accipiat3.
19. Quaeritur 4.
an fur teneatur ad restitutionem ablati, postquam, cum in extremam necessitatem
ceciderit, eam consumpsit. Affirmant probabiliter et communius Less. Azor.
Conc. et alii, dicentes necessitatem supravenientem non extinguere obligationem
restitutionis iam contractam. Sed hoc non obstante sententiam contrariam Castr.
Nav. Con. Sporer., etc. (probabilem nuncupatam ab ipso Less.) ego non audeo
reprobare ut improbabilem, quia in tali casu fur habet idem ius in eam rem,
quam habet quilibet pauper suam faciendi. Nihilominus hoc intelligitur 1.
quoties pauper eget ea re in particulari, ut diximus in 3. quaesito.
Intelligitur 2. si pauper tunc temporis non solum sit pauper re, sed etiam
spe4; nam sub tali distinctione dicimus etiam cum Castrop. Lug. Valent.
Holzm. La-Croix Sporer Salm. et aliis, quod si quis etiam est pauper spe, tunc
sicut dives tenetur ei absolute in eleemosynam dare id quo eget, nec
satisfaceret si mutuo ei daret, ita pauper, si casu fieret potens restituendo,
non tenetur; teneretur quidem, si ipse alibi haberet alia bona, aut saltem spem
probabilem illa habendi.
20.
Quaeritur 5. an si dives negligeret succurrere pauperi in extrema necessitate,
ea elapsa, teneatur ad restitutionem. Affirmant Laym. Concina, dicentes quod
pauper tunc iam habebat ius accipiendi bona divitis; sed communissime, et recte
negant Less. Lugo Suar. Vasq.
Coninch. Sanch. Holzman Salmant., etc. quia cum talis obligatio sit charitatis,
ut superius vidimus, cessata necessitate, ad nullam restitutionem obligat; et
licet pauper habuisset ius ad bona divitis, nihilominus illorum non acquisivit
ius5.
21.
II. Potest etiam res aliena sine ipsius consensu accipi, cum intercedit iusta
compensatio. Ad licitam - 194 -
compensationem
occultam tres requiruntur conditiones; 1. Ut non fiat cum damno debitoris; 2.
ut creditum sit certum et liquidum, 3. ut satisfactio alio modo obtineri non possit,
quare creditor debet prius in iudicio postulare: quamquam si hoc negligitur non
erit peccatum grave, imo nec leve, si via indiciaria sumptus, odia, aut alia
damna subeunda essent, ideoque regulariter non peccat servus, si occulte sibi
compensat, cum a domino salarium conventum ei non satisfit, aut si inique a
domino inductus fuit servire pro salario iniusto; sed advertendum quod tunc non
potest accipere ultra pretium infimum1. An autem servi possint
sibi compensare de labore extraordinario, vide dicta in Tract. 7. n. 11.
|