- 194 -
PUNCTUM II. De
quantitate furti ut sit materia gravis.
22. De
materiae gravitate respectu diversorum generum personarum.
23. et
24. De furtis vinearum.
25. Et lignorum.
26. De furtis minutis.
27. Reliquiarum.
28. et 29. De furtis minutis, quae fiunt
multis, et praecipue tabernariorum.
30. De furtis minutis factis eodem tempore a
multis.
31. Qui accipit parum post furtum grave.
32. De furtis filiorum.
33. Uxorum.
34. Servorum.
22.
Ad iudicium ferendum quando furti quantitas perveniat ad mortale, debet
considerari quantitas non solum in seipsa, sed etiam respectu personarum,
temporis et loci; v. gr. auferre acum sartori potest esse materia gravis, si
ipse non posset ibi habere aliam, qua possit sibi victum comparare. Et ita
etiam potest esse grave (saltem contra charitatem) furari rem tenuis pretii, si
dominus magnam poenam subiturus esset ob illius amissionem2. Sed
loquendo de furti quantitate in seipsa, haec diversimode mensuratur iuxta
diversas dominorum qualitates. Et quia talis commensuratio pendet a sapientum
existimatione, ideoque recte dicunt Salmanticenses opiniones in hoc communiores
fieri etiam intrinsece probabiliores. I. Respectu pauperum qui mendicant, assignant communius dd. regalem (qui
nuncupatur etiam iulius aut argenteus, qui importat carolenum de
nostra moneta) et etiam dimidium in casu raro magnae paupertatis et indigentia.
II. Respectu pauperum qui laborant, duos regales: licet diverse loquantur dd.
de fossoribus, quam de artificibus, unde dicimus pro fossoribus esse materiam
gravem duos regales, sed pro artificibus, unde dicimus pro fossoribus esse
materiam gravem duos regales, sed pro artificibus saltem requiri duos regales
cum dimidio, si lucrum eorum diurnum tantum sit aut maius. III. Respectu eorum,
qui proprius reditibus vivunt, Concina et Bonac. assignant pro materia gravi
tres iulios; communius vero alii assignant quatuor, et alii usque ad quinque.
Nihilominus in hoc puto distinguendum: nam nonnulli, licet vivant reditibus
suis, attamen vitam ducunt angustam: et pro istis erunt materia gravis tres
regales, et forsan minus si valde opulenta Cardinalis de Lugo requirit sex aut
septem regales. IV. Respectu mercatorum nimis divitum multi dd. requirunt tres
florenos (florenus aequivalet tribus regalibus); sed haec summa videtur mihi
nimis excedens; libentius adhaereo Croix, qui quoad istos requirit octo
regales; pro aliis mercatoribus vero mediocris fortunae dd. requirunt quatuor
regales; sed ego puto pro iis, qui tenui sunt patrimonio, sufficere pro materia
gravi etiam duos regales cum dimidio. V. Respectu magnatum communius requirunt
aureum (nempe ducatum sive scutum); licet alii quid maius velint. Et idem
dicunt Sanch. et Card. respectu communitatis valde opulentae. VI. Respectu
denique regum dicunt non esse materiam gravem summam excedentem duos aureos;
- 195 -
ita Sotus Silvester
Wigandt Laym. p. Nav. Bann., etc.1.
23. Notandum tamen 1.
quod in furtis rerum expositarum, ut sunt fructus iuxta vias, et ligna in
silvis, ut furtum sit grave requiritur materia maior2.
24. Sed hic dubitatur 1.
an liceat vesci uvis in vinea aliena? Admittunt Covar. Valer. Ripa, etc.
adducentes textum Deuteronomii: Ingressus vineam proximi tui, comede uvas
quantum tibi placuerit, foras autem ne efferas tecum 23 24. Et idem dicit
Abulensis de pomis et aliis fructibus. Contra hoc negant de Lugo et
Holzman, dicentes hoc intelligi pro solis Hebraei; imo pro solis
vindemiatoribus, qui in eadem vinea laborant. Hae duae assertiones attamen non
probantur, dum Ioseph Hebraeus, et multi alii auctores apud Calmet sentiunt
textum non solum loqui pro Hebraeis, sed pro omnibus aliis; et quod
intelligatur non solum de vindemiatoribus, sed de omnibus praetereuntibus,
videntur probare eadem verba textus, Ingressus vineam, etc., quae verba
potius denotant itinerantes, quam alios, qui iam existunt in vinea laborantes.
Quare primam sententiam non puto improbabilem. Caeterum de Lugo concedit
quemlibet posse accipere unum vel alterum pomum, aut duas uvas de vinea per
quam transit3.
25.
Dubitatur 2. an liceat lignari in silva aliena? In hoc oportet distinguere
ligna communitatis ab iis quae sunt privatorum. Si silva est communitatis,
licet possit communitas sub aliqua poena prohibere, ne ligna exportentur (modo
adsit alius locus unde commode possit quisque sibi providere), nihilominus
dicunt communiter dd. cum silva est totius communitatis. incolas qui contra
prohibitionem incidunt, non peccare mortaliter (imo volunt Sotus Sanch.
Salmant. Angel. Cordub. non peccare ne venialiter quidem), neque teneri ad
aliquam restitutionem, sed ad solam poenam post iudicis sententiam, nam talis
prohibitio reputatur ut lex mere poenalis, quae non obligat ad culpam. Et idem dicit de Lugo Mol. Bonac.
Filliuc., etc. de eo qui incidit ligna de silva communitatis vicinae quia tunc
praesumitur contenta esse illa communitas de solis poenis, quas exigit, semper
ac non exposcit restitutionem. Hoc nihilominus intelligitur, modo incisores
magnam non facerent stragem arborum cum magno communitatis damno; unde Sanch.
cum Henriq. excusant qui incideret unam tantum sarcinam in die pro usu proprio,
aut duas in hebdomada, ut vendat et ex percepto familiam alat. Idem tanto magis
valet, ut dicunt Sotus Mol. Sanch. Bonac., etc. cum adsunt duo oppida vicina,
quorum incolae solent ad invicem incidere ligna in suis silvis. Hoc valet pro
silvis communitatis; sed si essent silvae privatorum (quicquid dicant alii)
dicimus cum Soto Molina Bonac. et aliis multis, eos, qui incidunt ligna, teneri
ad restitutionem; quia domini absolutum habent dominium super suis silvis, ita
ut suo arbitrio possint vendere aliis ligna. Et idem recte dicit Croix de
privatis qui ab ipsis communitatibus emerunt, aut conduxerunt omnia ligna; quia
tunc communitas totum suum ius, quod habet super silvis, transfert illis. Quod
vero dictum est de silvis, dicitur etiam de pascuis4.
26. Notandum 2. maiorem
materiam requiri ad constituendam culpam gravem in furtis minutis, quia licet
sit proscripta haec propositio 38. ab Innoc. XI. Non tenetur quia sub poena
peccati mortalia restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcumque sit
magna summa totalis; unde bene potest fieri materia gravis; etsi furta
omnia facta sint in materia parva, et etiamsi facta - 196 -
sint
diversis dominis; ut dicemus num. sequenti. Nihilominus volunt
communiter dd. in furtis minutis requiri maiorem materiam; et hac maiorem si
facta sint diversis dominis, et amplius maiorem si in diversis temporibus.
Dicunt Less. Trullench. et Villalob. indistincte pro furtis variis vicibus
factis requiri duplo maiorem materiam ut sit grave: v. g. si pro una vice
requiruntur quatuor iulii, pro pluribus vicibus requiruntur octo. Sed mihi
videtur aequa sententia aliorum, qui maiori distinctione loquuntur et dicunt
quod, si furta facta sint pluribus vicibus, et diversis eodem tempore,
requiritur dimidio plus, nempe sex iulii. Si autem diversis personis, et diversis temporibus, duplo maius, id est
octo. Sed hoc intelligitur, modo fur a principio non haberet animum
accipiendi materiam gravem, quia tunc currit eadem regula quae currit in alio
furto una vice facto. Contra non intelligitur quando inter unum et aliud furtum
intercederet magnum intervallum; nam tunc furtula non coalescunt in materiam
gravem. Dubitatur autem inter dd. quodnam intervallum iudicetur ita magnum, ut
excuset a restitutione sub culpa gravi? Laym. dicit unum annum; Tolet. Nav. Filliuc. Vivald. dicunt unum mensem
et etiam quindecim dies, sed ego assentio Ronc. et Viva, qui refellunt hanc
opinionem, tantum admittit Viva, si materia esset valde tenuis; et Ronc.
videtur idem sentire, dicens requiri intervallum saltem duorum mensium, quando
materia cuiuslibet furti accederet quasi ad gravem1. Itaque iuxta hanc
opinionem intervallum duorum mensium excusat a gravi obligatione restituendi
furtula inter duos menses facta, quae materiam gravem non attingunt.
27. Notandum 3. quod
sicut non peccat graviter qui differt restitutionem per breve tempus, ut docent
communiter Sanch. Rebell. Vasq. Sayr. Lugo et La-Croix; nec culpam esse
mortalem surripere summam gravem alterius cum animo cito restituendi2.
et hic obiter notandum quod qui furatur aliquam minimam partem sacrarum
reliquiarum in romano districtu incurrit excommunicationem latam a Clem. VIII.
Contra probabiliter excusant a culpa gravi Sanch. Castropal. Croix Bonac. et
alii eos, qui alibi surriperent aliquam portiunculam reliquiarum, quin eas
deforment, modo non esset aliqua reliquia insignis aut rara, ut s. Crucis, aut
vestis Christi, aut capillorum SS. Virginis3.
28. Notandum 4. circa
furta minuta aliquos, ut Angelus p. Navarr. et Med. dixisse, huiusmodi furta
cum diversis dominis sunt facta, non importare gravem restitutionem.
Nihilominus haec opinio est contra communem, et debet omnino reiici, ut recte
dicunt Lugo Sanch. Salmant., etc., unde semper ac huiusmodi furta minuta
simul unita deveniunt ad materiam gravem (iuxta dicta num. 22.) sub
gravi debet restitui. Ratio, quia praeceptum non furandi obligat non solum ne
damnum grave inferatur proximo, sed etiam ne quis re aliena ditescat4;
quando tamen sunt facta diversis, semper requiritur materia maior, ut dictum
est n. 26. Sed hic fit dubium, cuinam in tali casu restitutio facienda
sit? Si domini sunt incerti, non dubitatur quin tunc facienda sit pauperibus
aut locis piis, ut dicetur fusius n. 67. Si autem domini sunt certi,
iuxta regulam generalem videtur quod ipsis facienda sit restitutio, licet sit
parva uniuscuiusque portio; nihilominus puto cum aliis doctis (quos super hoc
puncto consului) non peccare graviter qui restitueret pauperibus loci.: nam fur
huiusmodi non iam intulit in tali casu grave damnum dominis, sed reipublicae,
quae quia tunc ad ipsam pertinet ius principale bonorum ablatorum, ideo
praesumitur illa non - 197 -
esse
graviter invita, si restitutio fiat pauperibus, aut locis piis, qui sunt partes
magis indigentes. Hinc concludimus quod fur, restituendo pauperibus, aut locis
piis loci, excusabitur a mortali; et etiam a veniali si adest aliqua causa, qua
non posset sine gravi incommodo aut infamiae periculo fieri restitutio dominis,
aut si adessent pauperes nimis indigentes quibus praesumerentur ipsi domini
assentire restitutionem fieri1. Et idem dicimus de restitutione quae
facienda esset a tabernariis pro furtis minutis v. g. olei, vini, etc. in tali
enim casu dicimus cum sententia communissima quod (per se loquendo) restitutio
non potest fieri pauperibus, ut dicunt aliqui, sed civibus qui ordinarie
prosequuntur in iisdem tabernis haec rerum genera emere; sed qui restituisset
pauperibus, propter rationem supra allatam excusaretur a peccato gravi, et
etiam levi, si non posset fieri restitutio civibus sine periculo, aut sine
notabili incommodo2.
29.
Notandum 5. quamvis pro gravi obligatione restitutionis requiratur culpa gravis
theologica, ut dicemus n. 39. nihilominus in furtis minutis cum quis
devenit ad materiam gravem, eum obligatum esse sub gravi ad restitutionem:
licet in ultimo furto, quod complevit materiam gravem, non animadverterit
peccatum mortale; nam tunc tenetur non iam pro iniusta acceptione, sed pro
iniusta retentione rei alienae: ita communiter Lugo Card. Viva Tamb. La-Croix, etc. contra paucos.
Advertendum tamen quod tunc, ut iste liberetur a culpa gravi, satis erit
restituere illam solam materiam parvam, quae complevit gravem, uti dicunt Less.
Sanchez Bonac. Vasq. Elbel. et La-Croix contra alios3.
30. Notandum 6. si
accideret quod multi furarentur parvam materiam, modo communi consilio id non
facerent, neminem eorum peccare mortaliter, quamvis quisque advertisset furtum
alterius, et grave damnum quod domino causaretur, ita communiter Habert Lugo,
Less. Sanch. Salmant. etc. et hoc procedit licet furarentur eodem tempore, ut
dicunt Less. Sot. et Sanc. (contra Lugo), quia tunc nemo revera est per
se causa damni domini, cui damnum per accidens grave redditur. Et licet alter moveatur alterius malo exemplo, est
communis sententia Molin. Bonac. Less. Sanch. Lugo Salmant. et aliorum, quemlibet eorum qui
surripiunt parvam materiam cum gravi damno domini peccare graviter contra
charitatem ratione scandali, quod vicissim sibi praebent, sed non contra
iustitiam; nam exemplum non est causa, quae positive influit in damnum
alienum4.
31.
Notandum 7. quod si quis, completa iam materia gravi, facit alia furta minuta,
volunt Lugo La-Croix, etc. semper eum novum grave peccatum committere; sed
probabilius dicunt Less. Bonac. Tapia et Salm. reliqua furta subsequentia non
esse mortalia, nisi deveniant ad novam gravem materiam5.
32.
Notandum 8. furta domesticorum, ut filiorum, uxorum et famulorum, ut sint
gravia, requirere maiorem materiam; dum domini respectu horum sunt minus
inviti, aut saltem minus rationabiliter inviti, quam respectu extraneorum: et
saepe, sunt inviti magis quoad modum (quod clam accipiatur), quam quoad
substantiam. Et loquendo sigillatim 1. circa furta filiorum, dicunt Less.
Navar. et Filliuc., etc. non peccare graviter filium qui patri diviti furatur
duo, aut tria scuta; imo dicit Ban. quod a patre valde opulento non est mortale
furtum, nisi ascendat ad 50. scuta; sed hoc rationabiliter respuunt de Lugo et
La-Croix nisi esset filius principis. Et idem dicit Holzm., qui contra admittit
non esse grave accipere - 198 -
decem scuta a patre
nimis divite; Sanch. admitti usque ad sex. Si vero pater mitteret filio,
qui alibi studeret, centum scuta, dicunt probabiliter Sot. Navar. Laym. etc.
filium posse impendere quinque eorum in honestas recreationes1.
Advertit tamen Less. quod licet filius peccasset graviter furando patri, non
est obligatus restitutioni quando furtum est aim consumptum, et praesumitur
pater nolle ad tantum eum obligare2. An autem filius negotiando in domo
paterna possit sibi compensare de salario suorum laborum, observetur quid
dicemus infra punct. 10. num. 228. loquendo de societate.
33.
2. Circa furta uxorum etiam requiritur maior materia. Potest ceteroquin uxor accipere aliquid pro
expensis necessariis familiae, si vir parum curat de eis, ut dicunt Boanc. Trullench. et Bus.3.
Praeterea si uxor habet parentes, aut filios alterius matrimonii pauperes,
potest accipere aliquid ex bonis communibus, et etiam viri, quantum sufficit
illis, ut iuxta eorum statum vivant, licet vir repugnet, quia eius repugnantia
est irrationabilis; ita Navar. Castrop. Less. Busemb., etc. imo Lugo
Mol. Sanch. Less. et Trull.
admittunt hoc etiam pro fratribus pauperibus. Advertendum tamen quod, si uxor
dat bona viri aut communia filiis egenis primi matrimonii, tenetur post suam
mortem recompensare filiis secundarum nuptiarum4. Insuper bene
potest imprendere in eleemosynas et dona, iuxta sibi aequalium morem, ut
communiter dicunt dd. Dicit Mol. cum nonnullis aliis posse uxorem impendere in
hoc vigesimam partem annuorum redituum sui viri, nempe quina in centena, sed
haec summa merito iudicatur excedens a Lugo Sporer, etc. saltem universaliter
loquendo5.
34.
3. Circa furta servorum communiter dicunt dd. ut Less. Caiet. Navarr. Sanch.
Sporer Busemb. etc. quod furta minuta, quae fiunt a servis de cibis, qui non
solent caute servari, nunquam deveniunt ad culpam gravem; modo illos non
vendant, aut foras extrahant; et modo non accipiant in extraordinaria
quantitate; aut (addendum) si non essent res pretii extraordinarii6.
|