Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS X. DE SEPTIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT III. DE RESTITUTIONE
      • PUNCTUM III.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 206 -


PUNCTUM III.

Cui facienda est restitutio.

 

64. et 65. Si bona sunt certa, et dominus longe abest.

66. Si dominus vindicat, rem e manibus tui emptoris.

67. Si bona sunt incerta.

68. De composizione.

69. De bonis inventis.

70. De thesauris.

71. De feris in venatione captis.

72. Quae venatio sit prohibita clericis et Religiosis.

 

64. Distinguendo sunt bona certa a bonis incertis: dicuntur bona incerta, quae incertum habent dominum. Si igitur dominus est certus, ipsi proculdubio res restituenda est; dummodo illa accepta non sit e manibus tertii iusti possessoris, v. g. a conductore, custode, etc. nam tunc ipsis, non domino, fieri debet restitutio: nisi esset, quod isti probabiliter ea re abusuri essent cum domini iniuria1.

65. Dubitatur 1. si dominus longe absit cuius sumptibus res in eius manus pervenienda sit? Si res bona fide accepta est, expensa a domino fieri debet; si autem mala fide, a fure. Sed quaeritur ad quantam expensam tenetur fur? alii eum obligant quibuscumque expensis; alii ad illam tantum quae aequivalet furti valori; sed sententia mihi probabilior cum Mol. Sporer, et Tambur. est, furem teneri efficere ut res in domini manus perveniat, licet expensa superaret debitum; et ut dicit de Lugo etiamsi futura esset duplo maior. Si autem esset hoc excedentior, tunc sententia communis eum obligat tantum, ut restituat pauperibus: hoc intellige cum desperatur posse alio tempore restitui res aut pretium domino, quia aliter expectandum est, et etiam probabiliter (ut dicunt Lugo, Less. Bonac., etc.) differre potest restitutionem quam cum gravi suo damno facturus esset; dummodo dominus ex restitutionis dilatione simile detrimentum passurus non sit, ut dicunt Less. Navar. Tambur. Lugo, etc. communiter, quandoquidem damnum quod ob furtum dominus patitur, semper fur tenetur reficere2.

66. Dubitatur 2. si tu bona fide emis aliquid ab aliquo, et bona fide alteri vendas, et ined verus dominus compareat, ad quid teneris? Distinguendum: si dominus vindicat sibi rem suam e manibus tui emptoris, tunc recte dicunt Lessius, Sotus, Bonac. Castrop. Busemb., etc. te esse obligatum ad restituendum emptori pretium receptum, licet cum eo convenisses quod non tenearis ad evictionem, ut expressum est L. Emptorem, §. Autem, ff. Act. empt., quia aequum non est ut venditor lucrum faciat cum damno emptoris. In tribus tamen casibus emptor nequit repetere pretium. 1. Si expresse convenisses de non restituendo nec pretium quidem; 2. si factus non esses ditior ex ea venditione, v. gr. si consumpsisses bona fide pretium in donationes largiendas, etc.; 3. si emptor emisset male fide a te, sciens illam rem esse alienam; quia tunc in poenam sui delicti (quoties tu expresse eum non cavisses de evictione) non potest suum pretium praetendere, ut habetur ex L. Si fundum, cod. de evict. Sed ut advertit Castropal. tunc ne retinere quidem potes pretium, quia in conscientia ante sententiam teneris emptori restituere, et fisco post sententiam. Si vero res non est evicta a domino, sed in manibus emptoris remanet, ad nihil tu teneris, ut dicunt Less. et Salmant. quia tunc non es iam causa, ut dominus privetur sua re; nec contra teneris cum tuo gravi damno efficere, ut dominus eam recuperet3.

67. Hoc procedit si dominus rei est certus. Si autem est incertus, etiam tunc oportet distinguere, et observare an res in bona, vel mala fide accepta sit. Si res accepta est mala fide, oportet rursus distinguere. Si


- 207 -


dominus bonorum incertorum est ignotus tantum in particulari, prout cum scitur res spectare ad aliquam trium, vel quatuor personarum cuiusdam loci, tunc nequit fieri restitutio pauperibus, sed res dividenda est inter eas, inter quas persona defraudata existit; ita Sylvius, Lessius, Castropal. cum p. Navar. Caiet. Mulin. et Rebell.1. Si autem dominus est ignotus etiam in generali, ita ut nulla possit fieri separatio personarum illius loci, inter quas adsint illae ad quas pertinet res, tunc restitutio bene potest distribui pauperibus, ut praesciptum est cap. Cum tu, de usur. Et tunc sufficit illam erogari in pauperes cuiuscumque loci, aut in quaecumque opera pia. Intelligitur tamen id procedere, cum peracta est iam diligentia debita ad proprios dominos inveniendos, alioquin, si restituatur res pauperibus ante diligentiam, et deinde appareant domini, semper debetur eis refectio damni2. Praeterea intelligitur id, semper ac illi, qui damnum passi sunt, pauci fuerint, nimirum tres vel quatuor, ita ut, distributione facta in eo loco, verisimiliter res ad proprios dominos non est perventura, prout communiter docent Silvester, Bonac. Navarr. Castrop. Salmant.3 cum Soto, Tapia et Rebell. Et quamvis Sylvius loc.c it. concl. 4. dicat magis convenire, quod eo casu restitutio fiat pauperibus loci, ubi res fuit ablata, attamen ipsemet subdil cum Silvestro id non esse necessarium. Si autem damnum illatum fuisset pluribus et diversis dominis incertis alicuius universitatis, tunc omnino facienda est restitutio eiusdem universitatis incolis, ut mox postea hic dicetur, atque distinctius dictum est num. 28.

68. Notandum hic quod super iis debitis incertis potest fieri compositio; sed haec non potest fieri cum Episcopo, sed cum Papa (aut Poenitentiaria), ut bene dicunt Lugo, Moll. Turr., etc. contra aliquos; et intelligitur quoties adest iusta causa4, et cum dominus est omnino incertus; unde recte dicunt Soto et Henriq. non permitti compositionem, cum fit restitutio pauperibus ob domini absentiam, ut dictum est num. 66.5; sicut nec permittitur, cum restitutio minutorum furtorum faicneda est ab illis, qui vendunt vinum, oleum, etc., nam illa necessario facienda est pauperibus ipsius loci; imo iuxta sententiam communiorem Laym. Conc. Salmant. Diana, Spor. Croix, etc., non sufficit eam pauperibus loci facere, ut admittunt Vasq. Anacl. Escob. cum s. Thoma; sed fieri debet ipsis civibus, qui ad tabernam confluere solent; licet, ut diximus n. 28., si pauperibus fiat, graviter non peccetur6. Sed hic dubitatur an debitor remaneat liber ab omni obligatione, licet compareat dominus, facta iam compositione? Alii negant, dicendo teneri ad id in quo factus est ditior; sed communius affirmant Lugo, Salmant. Trullench. Tap., etc. quia in eo casu Pontifex, ut administrator bonorum temporalium quatenus spectat ad bonum spirituale, utique potest transferre dominium, et omnem tollere obligationem7.

69. Hoc procedit cum res accepta est mala fide; sed si bona fide, v. g. si quis casu invenit annulum in via, aut ex errore inculpabili recepit maius debito, et nesciat dominum, cui restiturus esset, quaeritur an possit sibi ea retinere? Affirmant Sotus, Sa, Navarr., etc. modo praemittat diligentiam;


- 208 -


nam, ut dicunt, res derelictae fiunt primi occupantis. Sed negant Less. Laym. Castropal., etc. dicendo quod res illa aut eius pretium applicari debet piis usibus, cum praesumatur ea esse domini voluntas. Nos cum Lugo, Croix, et Holzm. distinguimus ita: Si dominus omnino non potest amplius inveniri, tunc retineri potest, quia tunc res pro derelicta habetur, et a primo occupante acquiritur dominium illius. Secus autem, si etiam post diligentiam aliqua appareat spes inveniendi dominum; tunc enim ei res conservanda est, aut eius pretium: et si neutrum servari potest, debet distribui pauperibus, quia usque dum talis spes durat, dominium est penes dominum1. Et hanc sententiam tenet s. Thomas2, dicens: Si (res) pro derelictis habeantur, et hoc credit inventor, licet sibi eas retineat, non committit furtum. Et idem dicendum est de paupere cui fur dedit furtum, cum dominus inventus non sit; nam si spes non erat illum inveniendi, iam in pauperem dominium translatum est, ita ut non teneatur rem domino reddere, licet hic postea compareat3.

70. Praeterea quaeritur ad quem spectant thesauri inventi? Dico I. lege communi cum inventor eum invenit in proprio praedio, thesaurus suus erit. II. Cum reperitur in fundo alieno, tunc si casu invenitur, dividendus est inter loci dominum, et inventorem, qui in conscientia teneur dimidium dare domino, ut dicunt communiter Lugo, Less. Castropal. Laym. Salmant., etc.: sed si ex industria reperitur, totus restituendus erit domino, ut dicitur in L. unic. c. de thesaur. III. Si vero thesaurus invenitur in loco publico aut sacro, dividendus inter inventorem, et fiscum, aut Episcopum IV. Si denique inveniretur arte magica, totus spectabit ad fiscum, sed non ante indicis sententiam. Ita lege communi; sed lege nostri regni, si in loco publico invenitur non arte propria, totus fisco debetur, si in privato, et casu, tertia pars erit fisci, tertia inventoris, et tertia domini fundi4.

71. Insuper quaeritur cuiae erunt ferae, quae in venatione capiuntur? Si fera ab uno vulnerata est, et ab alio capta, spectat ad capientem semper ac illa fugisset; in dubio vero dividenda est. Quae tamen in retibus capiuntur sunt illius qui eas tetendit5. Si autem aliquis in silva reservata (quae a principe, aut eius privilegiato reservari potest) feram capit, dicit Less. quod peccat mortaliter, et tenetur illius pretium restituere principi, pro spe quam princeps habere poterat efficiendi suam; sed Soto, Mol., etc. hoc admittunt solo casu, quo locus sit conclusus, et Less. penitus negat, cum praeter prohibitionem ililc venandi, est imposita poena6.

72. Advertendum hic, non omnes venationes esse clericis inhibitas, sed solam clamorosam, id est cum strepitu, adhibitis canibus aut avibus rapacibus. Et dicunt Less. Castrop. et Rebell. ne clamorosam quidem interdictam esse sub gravi, nisi fuerit frequens, aut cum scandalo, aut cum magnis impensis. Addunt alii (ut Mol. Caiet. Sa, Spor., etc.) nunquam esse damnandum culpa gravi, praeciso scandalo, celricum ob solam venationem; nam in textu cap. 1. de cler. venant, illa non vetatur, nisi sub suspensione ferendae sententiae, imo Laym. Less. Valent. et Sa sentiunt esse licitam, si sit rara, et moderata, et si fit causa necessitatis, aut exercitii. Hinc doctus auctor libri cui titulus (Istruzioni per li nov. confess.) concludit venationem non clamorosam esse omnino recreationis causa licitam; et clamorosam none sse mortale, nisi adsit contemptus et contumacia Religiosis vero clamorosa strictius vetita est ex Clem. 1. §. Porro, de statu Mon. Sed Castrop. dicit


- 209 -


ne mortale quidem esse, nisi adsit scandalum; saltem (dicunt Salmant.) si ter, aut quater sine gravi strepitu eam exercent in anno1.

 




1 L. 3. n. 596.



2 n. 597. et 598.



3 n. 601. et n. 800.



1 Sylvius to. 3. in 2. 2. q. 62. art. 5. q. 1. concl. 2. Less. l. 2. de iust. c. 14. n. 32. Castr. part. 5. tr. 32. d. 1. p. 18. §. 8. n. 5 cum p. Nav. Caiet. Molin. et Rebel.



2 Vide opus nostrum l. 3. n. 589 et 596. ad 5.



3 Silvest. verb. Restitutio 8. q. 3. Bonac. t. 2. de rest. in gen. d. 1. q. 3. p. 4. n. 10. Castrop. loc. cit. n. 2. cum p. Navarr. Salmant. tr. 13. de rest. c. 1. n. 215. cum Soto, Tapia, et Rebellio.



4 L. 3 n. 591.



5 n. 594.



6 n. 595.



7 n. 592.



1 L. 3. n. 603.



2 2. 2. q. 66. a. 5. ad 2.



3 L. 3. n. 590.



4 n. 602.



5 n. 604.



6 n. 605.



1 L. 3. n. 606.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL