- 209 -
PUNCTUM IV. Quid restituendum est a
possessore bonae fidei, et quid a possessore malae fidei.
73. De possessore bonae fidei.
74. De fructibus naturalibus, civilibus, mixtis,
et industrialibus.
75. Qui recipit a fure rem ablatam mixtam cum re
illius.
76. Qui infert damnum existimatum
minoris quo valet.
77. De possessore malae fidei.
78. Quid si res crescit, aut crevisset pretio,
et de expensis utilibus a fure factis, et de eo qui se simulat pauperem.
79. Si
res etiam periisset apud dominum.
80. Qui
emit cum dubio.
81. Qui
defraudat gabellas.
73.
Loquendo de possessore bonae fidei, nempe de eo qui domino iniuriam tantum
materialem intulit (iniuria materialis dicitur quae caret culpa, formalis
cum culpa), ille tenetur restituere rem tantum si existit, aut si cum sua
confudit, tantum id in quo factus est ditior: itaque si vestem alienam
consumpsit, tenetur ad id quod impensuras erat in propriam sibi
conficiendam2. Sed in dubio sit vel ne factus ditior, ad nihil tentur,
ut dicunt Sanch. Croix, et alii, quia in dubio nemo tenetur re sua
privari3. Dicunt nonnulli dd. quod qui bona fide recipit pecuniam a fure,
non tenetur restituere eam domino, licet illa existat; sed haec opinio non mihi
videtur probabilis, quia dominium pecuniae in specie spectat ad dominum, sicut
et caeterorum omnium4. Ad quid autem teneatur possessor bonae fidei,
superveniente dubio quod non potest dilucidari? Vide quod dictum est Tr. 1. num. 20.
74.
Insuper possessor non tantum debet restituere rem, sed etiam fructus ab illa
perceptos. Sed hic oportet
distinguere fructus naturales a civilibus, a mixtis, et ab industrialibus. Naturales
sunt illi qui a sola natura producuntur, ut sunt pascusa, animalium foetus
et huiusmodi. Civiles sunt illi qui percipiuntur a domorum, aut pecudum
locatione; et etiam librorum, vestium etc. ut tenendum est cum communi contra
Laym. Mixti sunt illi qui partim a natura et partim ab industria habentur, ut
sunt oleum, vinum, casens etc. Industriales denique sunt illi qui sola
industria axquiruntur, ut est lucrum quod percipitur a pecunia, quae
negotiationi exponitur, aut a melioramentis rei factis. Fructus autem naturales
et civiles debent integre (ablatis expensis) restitui, tum a
possessore bonae, tum malae fidei, hac differentia, quod possessor bonae fidei
ad nihil tenetur, si nihil percepit, aut si in bona fide eos consumpsit, et in nihilo
sit factus ditior, aut si eos praescipsit possessione triennalis spatii cum
titulo, aut 30 sine titulo, ut iam dictum est n. 10. Sed possessor malae
fidei semper integre debet fructus praedictos restituere, quamvis eos non
perceperit, si dominus iam percepturus esset, si res apud se fuisset: et licet
dominus exacturus non fuisset, etiam tenetur restituere, quando iam ipse
percepit, quia res semper domino fructificat. Fructus mixti denique
debent restitui eadem regula, nempe bonae vel malae fidei; sed hic advertendum
quod iam non debent restitui praedicti fructus (ut dicunt aliqui) sublatis
expensis, et laboris valore, sed ut melius dicunt Mol. Dicast. et Croix cum
aliis5, quoad solum valorem corespondentem naturae, quia valor
correspondens industraie possessoris totus ei debetur6.
75.
Quaeritur I. an tenearis restituere domino pecuniam, frumentum, aut similia
quae recepisti a fure, postquam - 210 -
ille
commiscuit cum suis? Non teneris, si fur remanet potens restitutioni, dum id
quod tu accepisti (licet mala fide) erat iam factum proprium furis: secus autem
si fur redditur impotens, quia tunc illa acceptatione tu fuisti causa damni
domini: et ita omnino tenendum cum Sanch. Tamb. et aliis communiter, quicquid dicant aliqui1.
76.
Quaeritur 2. ad quid teneatur proiiciens in mare gemmam alienam aestimatam 10.
si valebat 100? Alii cum Lugo obligant ad centum, dicentes eum, qui iniuste
proximo damnum infert cum culpa gravi, teneri ad totum damnum licet ignoratum. Alii tamen communius cum Pontio Exparsa
Holzm. Croix, Dicas. Dian. Mazz. et probabilius dicunt teneri tantum addecem.
Ratio, quia obligatio restitutionis correspondet culpae et culpa correspondet
iniuriae, quae intenditur inferri proximo. Hinc sicut cum levis est culpa,
nulla adest obligatio gravis restituendi (ut ipse Lugo fatetur); ita cum culpa
est minor, minor etiam debet esse restitutionis obligatio. Rationi oppositae
respondetur, quod damnificans tunc tenetur ad totum damnum culpabiliter
illatum, cum saltem in confuso (ut ceteroquin regulariter apprehenditur) damnum
quod infertur apprehenditur; sed neutiquam cum omnino invincibiliter ignoratur,
ut bene advertunt Salmant. Holzm. Mazzot. et alii communiter2.
77. Loquendo autem de
possessore malae fidei, hic tenetur non solum ad restituendam rem existentem,
et totum id in quo factus est ditior, sed etiam ad totum detrimentum illatum
domino ob damnum emergens, aut lucrum cessans, saltem in confuso praevisum; ut
paulo ante diximus. Hoc nihilominus intelligitur quando dominus habebat plenum ius
in re, nam si habebat ius tantum ad rem, tunc debet ei satisfieri
solum pro valore spei, quam habebat efficiendi suam3.
78. Hic notandum 1. quod
si res ablata crescit pretio, temproe quo iniuste retinetur, crescit domino: et
hoc currit etiamsi dominus eam consumpturus fuisset ante incrementum, nisi illi
ablata fuisset; quare si dominus vendidisset agnum cum valebat quinque et fur
consumpsit cum valebat decem, decem debent restitui, non vero quinque, ut
dicendum cum Lugo Castrop. Conc. Salm. etc. adversus alios; quia res semper
fructificat domino. Dicit attamen Concina quod si agnus crescit valore
decem, et postea decrescit ad valorem quinque, tantum quinque debent restitui,
quia tunc damnum est tantum quinque; et huic opinioni adhaesi in opere
morali4; sed nunc illa mihi videtur omnino improbabilis, quia cum nunc
creverit valor ad decem in domini beneficium, et cum fur non restituerit tunc
agnum, damnum non fuit quinque, sed decem, et mora culpabilis furis fuit causa
detrimenti. Valde probabile contra, imo probabilius mihi videtur quod
dicunt Less. Molin. Croix etc. communissime (contra Sotum et alios) nempe quod
si quis occidit agnum alterius cum valebat quinque, satis est ut restituat
domino tantum quinque, licet agnus postea creturus fuisset pretio, et dominus
iam illum servaturus fuisset, quoties dominus, illis quinque sibi redditis,
sine incommodo emere posset alterum similem agnum5. Notandum 2. quod
possessori malae fidei ex L. Adeo, § 7. Ex diverso ff. de acquis. domin. negatur actio contendendi expensas utiles
in re factas; unde ait Sanch. (et Lugo vocat sententiam tutam) posse
idcirco dominum licite eas retinere. Sed merito Less. Castrop. Navar. et idem Lugo oppositam appellant
probabiliorem, nam praelata lex (ut poenalis) non obligat nisi post iudicis
sententiam6. Notandum
3. quod qui se simulat pauperem, tenetur - 211 -
ad
restituendam eleemosynam (modo non esset modica) aut domino, ut ait Molin. aut
aliis pauperibus, ut dicit Castrop.1.
79.
Quaeritur 1. an fur teneatur restituere pretium rei deperditae, cum illa aeque
periisset apud dominum? Distinguendum: si res periit sine furis culpa, et eodem
tempore et periculo (v. g. in eodem incendio) in quo periisset iam apud
dominum, tunc certum est, ut dicunt omnes, quod ad nihil tenetur, quia tunc
furtum non est causa damni, et sola iniuria (ut dictum est n. 44.) non
inducit restitutionis obligationem. Contra, si res periit ob solam furis, aut
alterius culpam ante commune periculum, certum est quod fur tenetur eam
restituere, quia periculum quod supervenit, non eximit eum ab iam contracta
obligatione. Quamvis si ille eodem tempore quo imminentem ruinam praevideret,
rem consumeret, probabiliter eum excusant Less. Lugo Vasq. Sporer et Laym. Sed maius dubium restat,
quid, si elapso periculo communi, res in alio periculo perit: dicunt Castrop.
Less. et Salmant. tunc possessorem teneri ad restitutionem, ratione habita
culpabilis suae morae in restituendo. Sed quoties secundum periculum fuerit
pariter commune, ita ut res aeque apud dominum periisset, probabiliter eum
excusat Croix: cum non mora tunc, sed periuclum fuit causa damni2.
Utrum vero fur restituere teneatur, cum rem consumat, postquam in extremam
necessitatem deciderit, vide dicta n. 19.
80.
Quaeritur 2. ad quid teneatur qui emit rem a venditore cum dubio an sit eius,
et deinde adhibita diligentia veritatem detegere nequit? Aliqui dicunt teneri eam illum restituere, aut ei
cuius dubitat rem esse, aut pauperibus; sed communius et probabilius dicunt
Castrop. Lugo Less. et Salm. pro rata dubii dividendam esse; nam ex una parte
non potest tota retineri dum nihil sibi prodest possessio dubia fide incoepta;
contra aequum non est obligare eum ad restituendum totum, cum dubium sit an
illa res sit aliena, an sua3.
81. Hic quaeritur
3. an fraudans gabellas teneatur ad restitutionem? Sententia
communissima, cui adhaesi in opere morali, affirmat; quia sicut rex tenetur
populorum saluti prospicere, ita populi tenentur ei sustentationem ministrare,
ita Mol. Suar. Sanch. Croix et alii
multi. Et probatur ex textu Apostoli: Reddite omnibus debita: cui
tributum tributum: cui vectigal vectigal Rom. 13. 7. Alii autem negant, cum
adiungitur poena, ita Navar. Beia Sa Duard. Malder etc. dicendo, quod licet
subditi teneantur principi suo congruum subsidium ministrare, et licet princeps
possit ad hoc etiam sub culpa obligare eos, non praesumitur tamen velle
obligare ad culpam, quoties in sui lucrum magnam superaddit poenam, et illi se
subiiciunt subditi. Praeterea adhuc iuxta sententiam, quod lex mixta obliget ad
culpa et poenam, dicunt quod, posita lege quae poenam iniungit, dici potest
tunc peccare fraudantem, cum adhuc post confiscationem bonorum nollet poenam
solvere, aut sibi eam compensare vellet; tunc enim lex videtur disiunctiva,
nempe quod solvatur aut gabella, aut poena, prout ait Sanchez cum Salon. Cordub. Angles et aliis. Saltem
aiunt dubium esse, an lex haec ad utrumque obstringat, et in dubio nequit
adesse obligatio certa. Hoc tamen non obstante, ego non omitto primam
sententiam suadere4. Caeterum Sanch. cum s. Anton. Gabriel etc.
excusant eos qui vehunt res proprio usui, aut familiae, dummodo etiam super
illis expresse non sit imposita gabella, ut deducitur ex L. Universi c. de
vectig., aut quia solutio etiam pro rebus usui proprio - 212 -
destinatis
non sit introducta iam ex consuetudine. Praeterea Silvest. Lugo Less. etc.
excusant pauperes, si eorum paupertas sit tanta ut, solvendo pro gabellis,
nequirent se et suos sustentare1.
|