- 212 -
PUNCTUM V. Quid
restituendum pro homicidio.
82. Quid restituere debet homicida.
83. Si ob offensionem vitae, famae, etc.
84. Qui occidit unum pro alio, an teneatur
restituere.
85. Et an incurrat excommunicationem, vel
irregularitatem.
86. Qui obtinuit remissionem ab occiso, an
teneatur restituere filiis.
87. Quid restitui debet haeredibus defuncti; et
quid si intendatur eorum, aut creditoris damnum.
88. Si
homicidium imputatur tertio.
89. Qui
occidit excedendo iustam defensionem.
90. An haeres supplicio affecti teneatur ad
damna.
82. Homicida tenetur restituere omnia
damna in bona occisi illata, tum ob expensas curationis (non autem funeralium),
tam propter lucrum cessans pro spe quam offensus habere poterat illud
acquirendi. Neque ex quod in reum animadversum sit, praefata damna remissa
fuisse intelliguntur, etsi remissa praesumuntur si in eo casu non
exiguntur2. Nonnulli dicunt a restitutione lucri cessantis deducendum
esse pretium laboris quem offensus insumpturus erat. Alii tamen hoc negant.
Melius dicit Bonac. tantum detrahendum fore quod offensus verisimiliter daturus
fuisset, ut a tali labore eximeretur3.
83.
Dubitatur 1. an praeter praefata damna teneatur offensor pecunia satisfacere
pro offensa illata in vitam vel famam proximi? Affirmant Sotus Caiet. Silvest. etc. dicentes quod, qui nequit restituere
totum, tenetur saltem ad partem; et innituntur doctrinae s. Thomae4 qui
dicit: Cum aliquis alicui abstulit membrum, debet ei recompensare, vel in
pecunia vel in aliquo honore. Nihilominus probabilior et communior est
sententia opposita, quam tenent Less. Lugo Bonacin. Laym. Sanch. Salm.
et multi alii, et P. Concina vocat probabilem (quod in sensu illius idem sonat
ac moraliter certum, aut saltem probabilissimum, adeo ut oppositum non sit
satis probabile). Ratio, quia iustitia commutativa obligat ad restituendum pro
aequalitate damni illati, sed ubi damnum est ordinis diversi a satisfactione,
non potest dari aequalitas aliqua, nec compensatio, nec in totum nec in partem;
ideoque non adest obligatio bonis vitae aut famae, quae sunt ordinis superioris
bona, compensandi laesionem. Et hoc probatur ex Scriptura, ubi sic habetur: Percussor
erit innocens, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat: itaque
satisfactis damnis, percussor innocens remanet: id est (ut bene dicit Lugo),
remanet liber ab omni alio onere. Probatur etiam L. fin. ff. de his qui
effud., etc., unde dicitur: Cicatricum autem, aut deformitatis nulla fit
aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem5.
84.
Dubitatur 2. an ad restitutionem teneatur qui volens interficere inimicum, ex
errore interficit amicum? Haec quaestio similis est illi, an teneatur
restituere damnum qui volens domum inimici incendere, illam amici incendit?
Alii affirmant, ut Bonac. Busemb. etc. dicendo, omnem actionem contra iustitiam
obligare ad restitutionem; errorem vero domini domus esse circa qualitatem, non
circa substantiam, ideoque non excusare a restitutione. Alii tamen dd. ut Lugo
Mol. Spor. Croix Leand. etc. (cum
doctissimo quondam illustrissimo Torni meo magistro) negant, semper ac ille
sine ulla dubitatione intendit incendere domum inimici, non autem amici; nam
pro restitutione - 213 -
damni
illati non sufficit actio materialiter iniusta aut iniuriosa, sed requiritur
formaliter, id est voluntarie iniuriosa in offensum. Hinc si ego omnino
involuntarie laedo amicum, ego nullam iniuriam formalem infero, ideoque error
est circa substantiam, non circa qualitatem, cum tota damnum restituendi
obligatio oritur ex iniuria. Et eadem ratio currit pro errore in homicidio, ut
dicunt Filliuc. Tamb. et Leand. Idem dicunt de furto Mol. Lugo et Sporer, v. g.
si quis accipit rem putans auferre eam suo inimico; sed revera aufert amico, et
eam consumit, hic (ut volunt) non tenetur ad restitutionem; sed quoad furtum
recte contradicit Sanch., quia haec est differentia inter furtum, et damnificationem:
in furto principaliter intenditur lucrum iniustum, et accessorie domini
iniuria; sed in damnificatione principaliter intenditur domini iniuria, et
accessorie damnum illius: qua de re in damnificatione error personae est circa
substnatiam, in furto autem est circa qualitatem1.
85.
Quaer. 3. an incurratur
excommunicatio Canonis ab eo, qui volens percutere unum clericum percutit
alium? Negant Concina Diana suar. ex eo quia iniuria respectu alterius
est incoluntaria. Sed mihi videtur absolute probabilior sententia communissima
Mol. Sanch. Bon. Viva etc. qui affirmant; quia excommunicatio incurritur non ob
personae, sed status laesionem, qui status in eo casu iam laeditur, licet in
persona erretur. Igitur percussor excisabitur tamen a restitutione damni illati
in personam, ut in praecedenti dubio dictum est, quia non adfuit iniuria
voluntaria in personam; non autem ab excommunicatione2. Et tanto minus excusabitur ab irregularitate, ut
recte dicunt Sanch. Covarr.
Led. Veg. contra Filliuc. Sporer Tambur. etc. quia irregularitas imposita est
delicto cuiuscumque homidicii, et qui occidit unum pro alio, licet erret in
persona, non errat tamen in delicto, cum iam hominem occidat. Alius autem esset
casus, si quis mandasset, ut occideretur inimicus et mandatarius occideret
alium, ut fertur declarasse S. C., nam tunc homicidium respectu alterius est
omnino involuntarium, tam quoad personam, quam quoad delictum illud in
individuo; dum illud homicidium accidit non ob mandatum, sed ob errorem
mandatarii3.
86. Dubitatur 4.
an interfector, cum a vulnerato, antequam moreretur, remissionem damnorum
obtinuerit, hoc non obstante teneatur restituere filiis illius? Affirmant Lugo
et La-Croix dicnedo quod pater non potest praeiudicium inferre filiis in ius
quod ipsi habent super eius bona. Sed communiter hoc negant Sotus Sanch.
Bonacina Salm. Busemb. etc. quia filiis non fit iniuria nisi in quantum ipsis
praeiudicatur in bonis patris contra eius voluntatem; quare sicut propter
patrem acquirunt ius, ita propter illum amittunt illud. Licet non bene
efficeret pater in remittendo ea damna in filiorum praeiudicium4.
87.
Quaeritur 5. quid homicida restituere debeat haeredibus defuncti? Haeredibus non
necessariis restituere debet omne debitum cum defuncto iam contractum ante eius
mortem, id est (ut dictum est in principio) omnes expensas in curatione factas,
et lucrum cessans tempore infirmitatis. Sed haeredibus necessariis, ut sunt
filii parentes et uxor, tenetur amplius restituere lucrum (iuxta valorem spei)
quod verisimiliter defunctus lucraturus fuisset; ita communiter Sotus Sanch.
Navar. cum s. Thoma, etc. Dicit nihilominus recte La-Croix hoc non procedere si
haeredes necessarii in posterum reciperent ab aliis aequaliter ailmenta, nam
tunc nullum adest damnum5. Praeterea hoc non procedit pro fratribus et
sororibus, quibus defunctus prosecuturus - 214 -
fuisset
aliementa praestare, si vixisset, etiamsi homicida iam hoc illorum damnum
animadvertisset; ut dicunt probabiliter Less. Concina Sot. Lug. Bonac. Salm. etc. contra Sanchez Azorium etc. Nec
obstat dicere, quod qui vi impedit aliquem a consecutione iusti boni peccat
contra iustitiam, atque ideo tenetur ad restitutionem, ut dictum est n. 61.
Quia hoc currit, cum directe intenditur damnum proximi, non autem quando damnum
ei per accidens contingit. Ideoque contra, iuxta hanc rationem, dicimus cum
Tamb. Conc. Less. Viva Croix Elbel
(adversus Sot. Bonacina etc.) quod si homicida directe intendit nocere dictis
consanguineis (aut cuicumque alteri), tunc tenetur damna compensare; quia
quisque habet ius ne directe impediatur vi a consecutione iusti boni1.
Et idem dicendum cum Less. Becano Salm. Conc. Viva Tambur. etc. contra
alios, respectu creditorum defuncti, nimirum quod tunc tantum debet occisor
compensare damna quae eis evenerunt, cum haec directe ab illo fuerunt
intenta2.
88.
Quaeritur 6. an teneatur homicida ad restituendum damnum quod tertio evenit,
cui homicidium imputatur? Dicimus non teneri, licet homicida animadvertat
dmanum praefatum, et quamvis etiam intendat; quia intentio prava, ut dictum est
n. 63. sine actione externa graviter iniusta in damnum patientem, non obligat
ad restitutionem: ita Sot. Less.
Sanch. Tamb. et Croix contra paucos. Hoc tamen intelligitur, modo homicidium
non fiat cum talibus circumstantiis ut moraliter inducant imputationem
praedictam, ut si homicidium committeret indutus vestibus tertii, aut in illius
agro, etc. quia tunc iam adest actio externa, et iniusta3.
89. Quaeritur 7. an
teneatur ad restitutionem qui invasus ab inimico, occidit eum, sed excedendo
iustam defensionem? Nonnullo excusant, dicendo tunc inimicum cedere suo iuri;
nos autem non excusamus, cum Lugo Sanch. Nav. Croix, et aliis communiter, quia
excedendo iam gravem infert iniuriam suo inimico, qui non amittit ius quod
habet ad vitam suam ob suam iniquam aggressionem. Probabiliter tamen Lugo, cum
Vasq. et aliis (contra Suar.) excusat a restitutione qui inimicum provocat ad
pugnam, et eum occidit: nam tunc non pugnat contra iustitiam, dum ille iam
cedit suo iuri, pugnam acceptando4.
90. Quaeritur 8. an
haeredes interfectoris teneantur restituere damna cum ipse iam sit supplicio
affectus? Negant Sotus, etc. sed affirmandum cum Sporer Croix, et aliis
communiter. Excipiunt tamen
probabiliter Sotus Less. Filliuc. Busemb. et Croix, si haeredes occisi
praefatam restitutionem non petant, quia tunc praesumuntur eam remittere; modo
(intelligitur) res non existat, aut modo illa non sit magni pretii5.
|