- 214 -
PUNCTUM VI. Quid
restituendum ob stuprum.
91. Ad
quid tenetur corruptor, si mulier consentit.
92. Ad
quid si defloravit vi, aut minis.
93. Si
adest promissio vera aut ficta, tenetur ad matrimonium.
94. Limitatur
I. si mulier poterat advertere fictionem.
95. II. Si timeatur malus exitus III. Si mulier
remittit. IV. Si adest familiae dedecus. V. Si vir adhibeat tantum tactus.
96. VI. Si inveniat puellam corruptam. VII. Si
mulier renuit nuptias.
97. Si corruptor ligatus est voto
castitatis, an, etc.
98. Si est consanguineus, etc.
91.
In hoc oportet distinguere ad quid teneatur deflorator, cum non intervenit
promissio matrimonii, et ad quid cum illa intercedit. Cum ille matrimonium non promisit,
et puella sponte consentit suae violationi, ad - 215 -
nihil tenetur respectu
illius. Et idem dicunt Lugo, Sanch. Suar. et Less. respectu parentum, cum illa
sit corporis sui domina; sed s. Antonin. Navarr. Salm., etc. obligant eum ad
reparandam eius famam aliqua honoris significatione, aut veniae expostulatione,
dummodo illi hoc non recusent1. Ceterum communissime dicunt Sot. Suar.
Sanch. Vasq. Mol. Ronc. Laym. Less. Lugo Salmant., et.c quod non tenetur
vir reficere patri damnum honorum ratione maioris dotis, qua indiget pro filia
collocanda. Excipe tamen 1. si ille manifestret delictum. 2. Si puella esset pauper, et vir valde dives, ut
dicunt Salm. Bann. Tap., etc. (contra Dicast. et Rebell.), nam tunc praesumitur
sub tali conditione consensisse. 3. Si iudex virum in poenam sui delicti
mulctaret ad dandam ilil ailquam summam; ceterum leges (cap. 1. et 2.
de adulter. et leg. un. ff. de rapt.) damnant defloratorem aut ad eam
ducendam, aut dotandam, quia leges praesumunt deceptionem, aut vim, quoties
oppositum non probatur. Sed in conscientia recte dicunt Salm. virum ad hoc
non teneri, si mulier revera sponte consentit2, sicut dictum est Tract.
2. n. 26.
92.
Si autem vir virginem deflorasset vi, fraudibus, aut minis, tunc tenetur
reficere tam ei quam patri damna, quae eis intulit in honorem et in bona,
dotando eam, aut dotem augendo. Et quamvis ducere eam non teneatur, ut dicunt
communiter Lugo Less. Salmantic.,e tc. nihilominus bene potest iudex ad nuprias
in poenam sui delicti eum obligare iuxta textum cap. 1. de adult. et
Exod. cap. 22.3. Imo quando deflorator non potest alio modo damnum
restaurare, ex se tenetur ducere, ut communiter dicunt Less. Lug. Salm. Bann. Dicast., etc.4. Contra
ad nihil tenetur, 1. si mulier iam corrupta erat prius, modo ob iniuriam qua
postea affecta est, infamia non remaneret notata. 2. Si illa aeque nuberet ac
si esset virgo, quia tunc in effectu nullum damnum adest; verumtamen advertunt
quod si mulier a viro male haberetur ob cognitum defectum, debet deflorator
aliquo modo reficere damnum quod patitur5. Ad quid autem teneatur si precibus aut donis
eam induxisset? Dicunt communiter Sanch. Less. Lugo Sot. Vasq. Salmant., etc.
ad nihil teneri, modo non intercessissent minae aut timor gravis damni; et tunc
dicunt ne teneri quidem ad totum damnum6.
93. Hoc procedit
cum non adest promissio matrimonii: sed cum promissio inest, deflorator tenetur
puellam ducere, non solum cum promissio est vera, sed etiam cum est ficta, ut
tenendum est cum s. Thoma7, quem communiter sequuntur s. Antonin.
Sanch. Lugo Less. Tamb.
Salmant. Croix Viva, etc. (contra pauciores, qui obligant ad reparandum solum
damnum). Ratio 1. est quia tale damnum nullo alio modo adaequate
reparari potest, nisi matrimonio. Ratio 2. (et haec est potior, et inposterum
valebit ad decidendos multos casus) quia in contractibus non nominatis, do,
ut des, et huiusmodi, cum alter praestat suam partem, alter, licet ficte
promiserit, pariter tenetur ex iustitia praestare suam non secus ac si vero ex
animo promisisset, dum hoc necesse est, ut a contractibus fraudes, quae cum
damno communi impedirent commercium humanum, removerentur8. Et idem
dicendum cum Lugo et Salmant. contra Sanch. si quis ficta matrimonii
promissione viduam bonae famae cognosceret9. HOc procedit quoad
conscientiam; sed quoad forum externum, hic obiter notamus, quod advertit
Continuator Tournely10, valde utile esse ad impedienda - 216 -
haec tam
frequentia facinora, si Episcopi et magistratus irritas omnino declararent
omnes istas matrimonii promissiones etiam iuramento firmatas, nisi plane
testimoniis et scripturis validis hae constarent.
94.
Limitatur tamen sententia praefata circa obligationem defloartoris ficta
promissione. 1. Si mulier ex verbis aut aliis circusmtantiis de facili
animadvertere poterat deceptionem: ut essent, sicut dicunt communissime Lugo s.
Antonin. Navarr. Silvest. Salm. Busemb. cum s. Thoma1, si vir esset
longe nobilior aut ditior, quia tunc (ut dicit Angelicus) merito praesumi
potest quod mulier finxit aut voluit decipi, sed revera non decepta est. Quanta autem haec disparitas debet esse,
Lessius exemplificat hoc modo: Si vir esset filius magnatis, et mulier filia
fabri; sed Sanch. Navar. et s. Antoninus dicunt sufficere minorem
inaequalitatem: v. gr. si nobilis (sed non magnates) ducturus esset filiam
agricolae aut artificis. Et idem dicunt praefati auctores cum aliis, et cum
eodem Less. si vir esset notabiliter opulentior2. Item dicunt
probabiliter Sanch. Lugo Less. Sal. Viv. et alii hoc procedere, etiamsi puella
disparitatem ignoraverit: quia si adesset praecisa obligatio matrimonii, tunc vir
teneretur reddere aliquid excedens aequalitati debitae iniuriae illatae; unde
tunc sufficiet, ut curet reficiendum damnum eam dotando3. Contra si
mulier poterat percipere disparitatem, ut supra dictume st, probabilius est cum
Less. s. Anton. Lugo, Sanch. Sylv., etc. (adversus alios) non teneri tunc ne
damnum quidem reparare, sicut etiam expresse docet s. Thomas loc. cit. sic
dicens: Et etiam quoad hoc (nempe ad damni reparationem) non tenetur,
quia praesumi probabiliter potest, quod sponsa non fuerit decepta, sed decipi
se finxerit4.
95.
Limitatur II. si ex matrimonio pessimus timeretur exitus, ut dicunt Lugo Sanch.
Busemb. Henriq., etc.5.
Limitatur III. si mulier remitteret defloratori obligationem se ducendi, cum
talis remissio valida sit, licet dissentiret familia, ut probabiliter dicunt
Lugo Less. Ronc. et Laym., dum ius ad matrimonium praecipue ad eam spectat,
ideoque libere illa cedere potest6. Limitatur IV. si matrimonium non
posset perfici a viro sine familiae dedecore; nam tunc non tenetur ad
matrimonium, licet promissio esset vera, cum tunc sit invalida, sicut de re
illicita, prout dicunt communiter Laym. Navar. Sanch. Ronc. Sporer,
etc.7. Sed utique teneretur, si promissio fuisset vera et disparitas
tantum esset in divitiis, ut dicetur Tract. 18. n. 16. loquendo
de sponsalibus. Limitatur V. si vir adhibet tantum tactus cum virgine, ut
dicunt Sanch. Navarr. Lugo et Croix, quia soli tactus non sunt tantae iniuriae,
ut inducant obligationem ineundi matrimonium ficte promissum, nec tanti
ponderis, ut non ingerant mulieri suspicionem fictionis: modo (excipitur)
mulier non esset nobilis, aut honesta; aut modo vir non requisisset, nisi solos
tactus, cum nuptiarum promissione, et propter illos (iam patefactos, aut saltem
familiaritate divulgata) puella remaneret infamia notata8.
96.
Limitatur VI. si vir puellam censebat virginem, sed corruptam inveniret; ita
communiter Laym. Sanch. Salm., Ronc. Holzman Sporer, etc. Et eo casu dicitur
iuxta sententiam probabiliorem Lessii Coninch. et Roncagl. quod vir non tenetur
aliquid dare ratione copulae traditae, nisi adesset pactio expressa, aut nisi
ex tali facto mulier remaneret infamia notata: sed dicit probabiliter Elbel
quod si ipsamet suam ignominiam - 217 -
divulgaret,
vir ne ad aliquid quidem teneretur1. Limitatur VII. si ipsamet puella
exhibito consensu suae violationi propter fictam matrimonii promissionem
repugnaret nutpias contrahere, quia vir non tenetur tunc ad aliud; nisi esset,
ut recte excipit de Lugo, quod ille simulasset se melioris conditionis, aut
illi conditionis aequalis et esset deterioris; quia tunc, licet mulier nuptias
respueret, tamen ille tenetur compensare damnum maioris dotis, qua indigeret,
ut nuberet. Eidem Vasq. Sylv. et
Henr. (contra Sanch. et Lugo) teneri virum, si puella matrimonium non
recusaret, sed sui parentes: nam promissio ficta praecipue intelligitur facta
ad compensandum damnum. Idem
dicimus cum Less. Azor. Bonac. Lugo Croix (adversus Mol., etc.), si mulier
violationem invita passa fuisset, et nollet postea nubere ei a quo iniuria
affecta est. Deflorator contra, ut recte dicunt Lugo Less. et alii, non tenetur
ad eam ducendam cum nulla intercessit promissio, nec vera, nec ficta; modo alia
via subesset, qua damnum repararetur, et inaequalitas non esset nimia2.
97. Dubitatur 1.
an habens votum castitatis virginem deflorando teneatur eam ducere. Negant
Laym. Salmant. et Conc.; sed recte affirmant Lugo Sanch. Vasq. Tamb. Spor. et
Croix, nec agnosco utrum opposita sententia probabilis iudicanda sit, quia (ut
dictum est num. 93.) ut servetur bona fides in contractibus, ficte
promittens tenetur praestare partem suam, ac si vere promisisset, cum alter
contrahentium partem suam adimplevit. Obiiciunt promissionem irritam
esse ratione praecedentis voti. Sed respondetur 1. quod debita onerosa semper
praeferenda sunt gratuitis, qualia sunt vota. 2. Quod deflorator, si promittere
nequibat matrimonium, poterat saltem promittere impetrationem absolutionis a
voto; et ad hoc iam se obligavit promittendo matrimonium, dum qui ad finem
tenetur, tenetur etiam ad ponenda media, nempe ad impetrandam dispensationem. Et casu quo eam obtinere non posset,
tenetur saltem ad compensandum damnum, ut dicunt recte Lugo et Spor.3.
98.
Dubitatur 2. ad quid teneatur vilans virginem sibi coniunctam sub matrimonii
promissione? Si promissio fuit vera et intercessit pactum impetrandi
dispensationem, communis est sententia cum Lugo Laym. Sanch. Salmant., etc.
promissionem esse validam, et obligare prius, ad dispensationis impetrationem,
et deinde ad matrimonium, quoties huiusmodi dispensationes solent concedi.
Itaque idem dicimus cum Lugo et Tambur., si promissio fuerit ficta, nec mulier
potuisset fictionem animadvertere; nam promittens tenetur efficere omne id (ut
superius dictum est) quod facturus fuisset si promissio fuisset vera. Si tamen
ille inculpabiliter non advertisset ad impedimentum cognationis quod aderat, et
pro dispensatione opus esset magno incommodo, aut sumptu, ad tantum non
tenetur; tenetur autem ad damni refectionem, sicut quilibet alius iniustus
deflorator4.
|