- 217 -
PUNCTUM VII. Quid restitui debet ob
adulterium.
99. Ad quid tenetur adultera; et an teneatur
se prodere apud spurium filium.
100. An filius teneatur credere ei.
101. Ad quid tenetur adulter; et licet non
induxerit matrem ad supponendam prolem.
102. In
dubio si proles est viri aut alterius adulteri.
103. Si
proles mittatur ad hospitalia etc.
99.
Distinguenda est obligatio adulterae ab illa adulteri. Adultera cum reparare
nequit mariti, et filiorum legitimorum damnum ob prolem spuriam, quae nata est,
tenetur saltem illud compensare suis bonis propriis, - 218 -
aut
se privando illis quae praetendere potest, suis industriis, aut inducendo
filium, ut religionem ingrediatur, si sit ad hoc idoneus1. Dubium
restat utrum teneatur prodere delictum suum? Respondemus non teneri, cum
prudenter timeret mortem, aut infamiam, et tale suum damnum valde
praeponderaret damno viri, et filiorum legitimorum; sed cum damnum respective
esset aequale, aut parum excedens, illa non potest suum celare crimen; ita
dicunt communiter Lugo Sot. Less.
Tol. Croix Roncag. Dian. Tambur. Spor. (contra aliquos). Hinc fit quod adultera
debet suum crimen manifestare: 1. Si illa iam sit malae famae apud vulgum: aut
ut dicunt Less. et Lugo, si foemina esset adeo vilis conditionis, ut eius fama
non esset tanti, quanti alterius damnum. 2. Si secus timeretur damnum commune,
v. gr. si spurius sit perditis moribus, et succedere deberet in principatum. 3.
Si illa posset sine multo damno se prodere viro suo: sed recte hic dicunt Lugo
et Sporer, difficulter adulteram posse ad id teneri, quia difficulter poterit
magnam vexationem evitare, ut infertur ex cap. 9. de poenit. ubi
dicitur: Mulieri quae de adulerio prolem suscipit, quamvis id viro suo timeat
confiteri, none st poenitentia deneganda. Sed contra dicunt communiter Lug.
Less. Ronc. Spor. Croix Tamb., etc., quod mater tenetur se prodere filio
spurio, si probabiliter sperare posset illum sibi crediturum, et bonis
cessurum. Nec obstat dicere quod amissio famae praeponderat bonorum amissioni;
quia ex una parte non est certum quod delicti propalatio apud unum vel alterum
probum sit gravis infamiae; imo non videtur improbabile oppositum, ut dicetur Tract.
11. num. 11. Ex alia parte mater certe tenetur ad damnum
reficiendum, unde quoties certa non est, quod suum damnum sit multo maius damno
aliorum filiorum, illa tenetur ad illius reparationem2.
100. Sed punctum
sistit, quod filius non tenetur matri in hoc praestare fidem, ut docent
communiter Azor. Filliuc. Lugo Less. Laym. Ronc. Salm. Holzm., etc.: nam
nemo tenetur credere testimonio unius, etiam probatissimi, ut habetur ex cap.
Relatum, de testam. et ex c. Licet, de test. ubi dicitur: Nulla
est causa quae unius testimonio, quamvis legitimo, terminetur. Cum hoc expediat bono communi, ut vitentur
fraudes, quae secus possent de facili committi. Ideoque dicunt Elbel et
alii, quod raro potest accidere quod mater teneatur se prodere apud filium,
quia raro contingere potest, quod filius teneatur credere matri. Sed si unquam
ea indicia illegitimitatis filii adessent, ut nota fuissent, filius iure in
foro externo damnaretur, v. g. si mater perspicue demonstraret viri absentiam,
aut impotentiam tempore conceptionis, tunc filius teneretur credere matri, et
mater se prodere apud filium3.
101. Hactenus de
adultera. Quoad adulterum, ille tenetur restituere filiis legitimis tam
haereditatem suae proli relictam, quam alimenta illi exhibita a tertio anno,
quia usque ad tertium annum tenetur eam lactare mater si potest; si autem non
posset, etiam tenetur ad hoc adulter4. Dicunt nonnulli aa. quod
si adulter non induxisset matrem ad prolem supponendam inter legitimus, sed in
hoc se negative habuisset, tunc non tenetur ad alimenta, aut saltem non ad
haereditatem. Sed nos dicimus
cum Less. Mol. Caietan. Conc.
Salmant. Croix, etc. communiter ad utrumque obligari: quia ille semper est
causa moralis proxima damnorum praefatorum, coniiciendo adulteram in moralem
necessitatem prolem supponendi5.
102.
Quaeritur 1. ad quid tenentur aduler in dubio an proles sit propria, an viri?
Dicit Laym. teneri - 219 -
ad
damnum pro rata dubii. Sed
communiter docent Sot. Nav. Lugo Less. Sanch. Castropal. Tourn. Conc., etc. ad
nihil teneri, quoties nescit certe prolem esse suam; nam secus possidet
matrimonium, et possidet etiam adulter exemptionem a satisfaciendo
damno1. Et idem
procedit (ut recte dicunt Sot. Sanch. Salm. Trull. etc.) si dubitatur inter
duos adulteros, cuius sit proles; eadem ratione, quia non potest imponi onus
certum pro dubia obligatione. Debet dumtaxat excipi, cum Elbel et aliis, casus,
quando secundus adulter advertisset, quod suo peccato sit causa ipse
incertitudinis, ne dignoscatur cuius sit proles: qua incertitudine posita, non
potest postea exigi damnum a primo adultero: ideoque hic secundus remanet
obligatus ad totum damnum: iuxta id quod dictum fuit n. 45.2.
103. Quaeritur 2. an si
adulteri essent opulenti, et mitterent prolem ad hospitale, teneantur ad
refectionem expensarum? Affirmant Spor. Elebel Salm., etc. quia (ut dicunt)
huiusmodi opera instituta sunt tantum pro pauperibus. Sed probabiliter negant
Henr. Dicast. Rodriq. et Renzi, et probabile dicunt etiam auctores primae
sententiae, quia hospitalia non sunt erecta solum ob parentum pauperum levamen,
sed etiam et forte potius ad cautionem filiorum ex illegitimo consortio
natorum, ob periculum, quod eis subest mortis temporalis et aeternae, si
parentes deberent suis impensis eos alere3.
|