- 219 -
PUNCTUM VIII. De tempore et modo
restitutionis.
104. Obligatio statim restituendi, et damnum
reparandi.
105. Non debet absolvi poenitentes antequam
restituat.
106. Potest restitui per alium; sed quid si iste
non restituit, etc. Et si confessarius faciat celebrare Missas, cum dominus est
certus, etc.
104. Quoad tempus, fur (cum possit) tenetur
quam primum restituere, alioquin peccat graviter, et toties (iuxta opinionem
Bonac. et aliorum) quoties ei offeruntur occasiones restituendi; sed iuxta id
quod dicunt Lugo Nav. Salm., etc. probabiliter committit unum continuatum
peccatum: observetur quod dictum fuit Tract. 3. num. 61. Non est
autem capax absolutionis qui vellet restituere in morte, cum possit in vita,
aut vellet restituere partem, cum possit totum. Caeterum potest aliquando
debitor differre restitutinoem cum adest iusta causa, ut esset ad evitandum
scandalum, aut propriam infamiam, aut ob alias rationes, quae puncto sequenti
examinabuntur. Sed advertendum cum sententia communiori Lugonis Less. Mol.
Tambur., etc. (quicquid dicant alii) quod, cum debitum provenit ex delicto, non
obstante causa iusta differendi restitutionem, semper tenetur fur ad totum
damnum, quod creditor patitur, reficiendum; quia huiusmodi damni semper causa
est furtum antea factum4; secus autem, si debitum proveniat ex ratione
contractus5.
105. Praeterea, potest
differri restitutio cum dilatio esset modica (nempe 20. dierum, ut putat
Castropal.) et creditor nullum damnum pateretur: caeterum, cum poenitens potest
statim restituere, regulariter loquendo dicimus cum Conc. quod confessarius non
potest absolvere debitorem, nisi prius restituat, ut dicemus pariter Tract.
ult. punct. 1. loquendo de iis, qui sunt in occasine proxima. Ratio est,
quia cum restitutio sit res valde difficilis ad exequendum, si poenitens
absolveretur antequam satisfaciat, communi experientia quae habetur,
relinquitur in eodem non restituendi periculo. Quare recte ait s. Thomas de
Villanova: Prius restituat, et tunc ad confessarium redeat, ut absolvatur. Dictus
est regulariter, quia (ut dicit idem p. Concina) si restitutio non
potest fieri tam cito, et poenitens dignoscatur vere - 220 -
paratus
satisfaciendo, potest absolvi prima vice; et probabiliter (ut dicunt Lugo et
Salm.) etiam secunda et tertia vice, si eae concurrant circusmtantiae, ut
confessarius debeat illi dilationem concedere1. Si autem admonitio de
restitutione non esset profutura, vide quod dicitur Tract. 16. n. 115.
loquendo de Poenitentiae Sacramento.
106.
Quad autem modum restituendi, qui non posset sine sua infamia per se
restituere, debet saltem secreto per confessarium, aut per alium fidelem restituere.
Sed hic dubium fit: cum accideret quod confessarius sibi retineret pecuniam
sibi traditam, ut restituatur, an poenitens teneatur iterum ad eam solvendam?
Negant Sotus Castr., etc. dicentes quod, cum non tenatur debitor ad palam
restituendum, tenetur esse contentus creditor de restitutione manu alterius. Sed nos absolute affirmamus cum Lugo, (qui
vocat contrariam tenue probabilem) Less. Nav. Silv. Spor. Salm. Croix, etc. 1. quia licet fur
non teneatur ad manifestandum suum delictum, nihilominus semper tenetur ad
reddendum dominum indemnem; 2. quia fur tenetur ad omnia damna quae eveniunt
domino causa furti; et nunquam praesumitur dominus esse contentus, usquedum non
recuperet quod sibi ablatum est2. Si vero dominus esset certus,
et confessarius imprudenter Missas celebrare fecisset; ait Tamb. quod si prima
opinio opposita superius allata Soti, etc. est probabilis in primo casu,
probabilis est etiam in quod debitor ad nihil tenetur. Sed nec huic acquiescere
valeo, quia semper creditor petit suum, et de illo, arbitrio suo, non aliorum,
vult disponere3. Iam dictum est num. 65. quod fur tenetur
curare, ut suis sumptibus res perveniat in manus creditoris. Adverte tamen,
quod commodatarius, si rem commodatam mittit domino per virum qui communiter
existimatur fidelis, et res deperditur, adhuc ob culpam emissarii ad nihil
tenetur, ista statutum per L. Argentum 20. ff. de commodat.
|