- 220 -
PUNCTUM IX.
De ordine personarum quibus restitutio prius facienda est.
107. Si
res existit, debet domino tradi, sed si alienata est, etc.
108. debent
praeferri creditores onerosi.
109. Si
omnes sunt onerosi.
110. An
debita ex delicto, an ex contractu, etc.
111. An
debita certa incertis.
112. An
hypothecaria anteriora; et an anteriora personalia.
113. An debitor possit praeferre quem maluerit.
114. Quid si creditor exigit, etc.
115. Si
servus recipit salarium a domino aere alieno gravato.
107.
Cum debitor potest omnibus satisfacere, nullus ordo observandus est. Sed cum
non potest omnibus, sequentes regulae observandae sunt: 1. Si res existit,
debet utique domino illa restitui, aut, eo deficiente, pauperibus, ut dicit
Busemb. Idem currit pro restitutione rei emptae, cum pretium non est solutum,
quia tunc dominium penes venditorem restat, ut habetur ex §. Vendita., instit. de rer. div. Secus autem si venditor pro pretio pignus,
aut cautionem accepisset; tunc enim dominium iam in emptorem translatum est, et
venditor iam pro suo pretio in tuto est: et idem dicimus cum Lugo Mol. Laym. Castrop. Vasq. Azor., etc. (contra Bonac. et Salm.) si
fidem pretii percepit, quia etiam tunc rei dominium est emptoris, ut in capite
sequenti de contract. num. 167. Quare tunc nihil aliud
venditori competit quam actio personalis in emptorem4. Si tamen esset
pecunia furtiva confusa cum propria, recte dicunt Castropal. Ronc. et Croix, illam restitui debere suo domino,
dumin tali casu totus cumulus eidem remanet obligatus5.
108.
2. Debita onerosa satisfacienda - 221 -
sunt ante gratuita,
quia horum promissio semper includit tacitam conditionem deducto aere alieno
(satisfactis debitis) ut dicunt communiter Lugo, Silv. Molin. Navar. Less.,
etc. ex L. Inter, §. 15. ff. de re iudic.1.
109. Si debita autem sunt omnia onerosa,
1. debet satisfieri debitis, quibus obligata sunt bona debitoris cum expressa
hypotheca. 2. Debitis cum hypotheca tacita, et haec inter praeferendae sunt
uxorum dotes. 3. Depositis in manu debitoris deperditis. 4. Debtis
privilegiatorum, nempe, pupillorum, locorum piorum, etc. 5. Caeteris debitis
personalibus. Sed omnibus istis creditoribus, licet expressam haberent
hypothecam, debet semper praeferri qui pecuniam dedit ad rem emendam, aut ad
domum reparanduam, aut ad campum colendum, et custodiendum, aut ad colligendas
fruges, ut est expressum in L. 3. ff. Qui potiores, etc.2.
110.
Dubitatur 1. quae debita prius satisfacienda sunt, an quae ex delicto, an quae
sunt ex contractu? Tres sunt sententiae: Prima praefert quae sunt ex delicto; ita
Medin. Rebell., etc. cum s. Thoma3, quia retinere res ablatas est maior
iniuria, quam non solvere pro debito promisso ex contractu. Secunda praefert
debita ex contractu, non iam gratuito, sed oneroso; ita Caiet. Nav. etc., quia
secus (dicunt isti) fieret restitutio pro furto ex eo quod ad alios spectat;
sed Lugo hanc rationem uti firmam non habet. Tertia communior Lugo Less. Castr. Bonac. Laym., etc. et mihi
probabilior, dicit praefatis debitis pro rata satisfaciendum esse, modo
non existat in specie res domini, aut modo non sit alicui creditorum hypotheca,
secus, nullum habetur fundamentum ex lege aliqua, quod inter creditores ex
delicto aut ex contractu praelatio facienda est4.
111.
Dubitatur 2. an debita certa (nimirum quorum domini certi) praeferenda sint
incertis? Probabiliter affirmant Less. Bonac. Busemb. Salmant. etc., quia
debita certa lege naturae debentur creditoribus, incerta vero tantum ex lege
positiva debentur pauperibus. Nihilominus
est satis probabilis sententia Mol. Bann. Tap. Rebell., etc. a Lugo
nuncupata probabilissima, restitutionem faciendam esse pro rata; dum est
valde proabbile, ut aliunde dicunt Caiet. Covarr. Arag., etc. quod restitutio
pauperibus debeatur etiam ex lege naturali; nam talis praesumitur esse
creditorum ignotorum voluntas, quia cum ad ipsos nequeat pervenire restitutio,
saltem fiat pauperibus pro suis animabus5.
112.
Dubitatur 3. an semper praeferendi sint creditores anteriores? Loquendo de
creditoribus hypothecariis cum expressa hypotheca, certum est semper inter
ipsos praeferendos esse anteriores. Et idem dicunt Lugo Vasq. Mol. cum aliis
communius de creditore cum hypotheca tacita, quod debet iste praeferri illis
qui habent expressam. Inter creditores vero personales non negatur probabilis
esse sententia Castr. Less. Holzm., etc. quod istis debeat pro rata creditorum
satisfieri, dum istis non sunt obligata bona, sed persona debitoris quae aeque
est obligata omnibus. Sed communior et probabilior est sententia de Lugo sancti
Antonini Suar. Nav. Bonac. Conc. Croix Tol. et Salmant. qui citant sanctum
Thomam et alios, praeferendos esse personales anteriores, quia regula: Qui
prior est in tempore, potior est in iure, licet a lege civili pro solis
hypothecariis assignata sit, tamen a iure canonico (reg. 45. iur. in 6.)
illa assignatur pro omnibus; et talis regula est fundata in lege naturae, dum
licet creditor personalis directe habeat devictam solam debitoris personam,
indirecte tamen sibi habet bona illius obligata6.
113.
Dubitatur 4. an debitor possit - 222 -
inter
creditores personales pauperiorem praeferre? Probabiliter id asserunt Molin. Sa
Less. Laym. Med., etc. cum s. Thoma1, quia pauper maius damnum suffert.
Sed probabilius id negant Lug. Castrop. Azor. Vasq. Less., etc., quia talis
praelatio nullibi legum indicata reperitur. Excipit Less. si pauper esset in
gravi necessitate; sed hoc dico debere intelligi tantum quando alii creditores
tenerentur in particulari ad succurrendum tali pauperi, ex obligatione praecisa
eleemosynae2.
114.
Dubitatur 5. an creditor qui integrum suum debitum exegit, possit illud sibi
retinere, quia aliis personalibus creditoribus impertiatur? Negat Lugo, si ille
non est anterior, et si extraiudicialiter exegit. Sed est communissima
sententia opposita, Less. Navar. Cabas. Salmant., etc., quia leges favent
vigilantibus in iudicio, an extra, ut observatur in leg. Pupillus, ff. Quae in fraud. et L. Si non, in 6. §. 1. ff.
de bon. auct. iud., etc. Hinc dicit Busemb. cum Silv. Navar. et Bonac. et
Bonac. quod, cum quis creditorum personalium aequalium suum creditum
efflagitat, debitor tenetur ei satisfacere3. Si nullus vero
creditorum exigit, non potest debitor (quie st impotens satisfaciendo omnibu
ssuis creditoribus) arbitrio suo uni integre satisfacere. Et in tali casu dicimus cum Castrop. Tourn. Conc.
Salm. Bon. Azor., etc. (contra Less. et alios) non posse creditorem integram
solutionem sibi factam retinere. Nec obstat dicere quod praefata lex, Pupillus,
non revocat quod solutum est, quia leges tantum intendunt remunerari creditoris
diligentiam, non autem dare alicui ius retinendi quod debitor ei iniuste
solvit; nec in hoc iuvare potest accepisse in bona fide4.
115.
Dubitatur 6. an possit servus qui non est praecise necessarius recipere
stipendium a domino aere alieno gravato? Respondetur quod potest retinere
illud, si in bona fide recepit. Si autem ille advertit dominum imposterum
futurum fore aliis creditoribus satisfaciendo iniuste (sine necessitate)
impotentem ex tali solutione, dicimus cum Navar. Ang., etc. eum teneri ab illo
discedere, nec posse prosequi ad exigendum; nam alias ilel fit causa creditorum
damni, ut diximus in simili casu n. 75.5. Contra uxores, et filii
licite recipiunt alimenta a patre quantovis aere aileno gravato, ut dicunt
Sanchez Laym. et Croix (dummodo non habeant unde aliunde vivant), cum talis
debitor teneatur ex iustitia eos alere. Imo quantum ad uxorem dicunt Mol.
Navarr. Vasq. et Laym. illam, licet haberet unde viveret, etiam posse a viro
usurario ad restituendum impotente alimenta recipere; quia vir non minus
tenetur ad mulierem alendam, quam ad pro debitis solvendum. Addit Laym. quod mercedes operariorum pro
debitoris necessariis usibus debent etiam creditis hypothecariis
praeferri6.
|