- 222 -
PUNCTUM X. Quae
causae excusant a restitutione.
116. Causae
excusantes ex parte creditoris sunt: 1. Si restituitur eius creditori; 2.
si praesumitur eius consensus; 3. si praevidetur eius abusus.
117. Ex
parte debitoris: 1. Si deest culpa; 2. si obtinetur compositio; 3.
di damnum suum est multo maius; 4. si adest animae periculum; 5. vel
vitae, vel famae; 6. si cedit bonis.
118. Excusant necessitas.
119. et 120. Quid si creditor
etiam esset in necessitate.
116.
Nonnullae causae excusant ex parte creditoris, aliae ex parte debitoris. Ex
parte creditoris excusat 1. si solvis creditori creditoris tui, quia tunc
acquirendo cessionem crediti illius, iam potes iuste compensare. 2. Si
prudenter praesumere potes - 223 -
dominum
consentire, ut tu illam rem tibi sumas, aut acreptam tibi retineas, ut
communiter admittunt Silv. Navarr.
Lug. Less. Sanch. Sa Sayr. Holz. Croix, etc.1 et expresse hoc docet s.
Anton.2 qui dicit: Invito domino dicitur, quia si credit dominum
permissurum, et rubest iusta dominum permissurum, et subest iusta causa
credendi, (restituere) non tenetur. Et habetur ex L. 46. §. 7. ff. de
furtis, ubi sic dicitur: Recte dictum est, qui putavit domini voluntate
rem attingere, non esese furem; quid enim dolo fecit qui putat dominum consensurum
fuisse? Ratio est, quia tota furti malitia consistit in eo quod contra
domini volunttem alienum accipit; unde supposito domini consensu, non est
amplius furtum. Confirmatur hoc ex s. Th.3 qui permittit Religioso
donare sub spe ratihabitionis praelati, nempe si putat licentiam habiturum
fuisse, si ab eo illam petiisset. 3. Debtiro ad restitutionem non tenetur, si
dominus rei restituendae hac abusurus fuisset ad peccandum, ut dicunt Less.
Lugo Sot. Mol. Navar. Croix, etc. contra alios; et expresse id docet s.
Thomas4 dicens: Quando res restituenda apparet esse graviter nociva
ei cui restitutio facienda est, vel alteri, non debet ei tunc restitui: quia
restitutio ordinatur ad utilitatem eius cui restituitur. Imo quando dominus
ea re in tertii damnum abusurus fuisset, tu teneris denegare illam semper ac
sine damno tuo gravi potes ei illam denegare, ut dictum est n. 56. ubi
dictum fuit nunquam licere, etiam ad vitandam propriam mortem, gladium
restituere volenti inimicum occidere. Et tunc peccares non solum contra
charitatem, sed etiam contra iustitiam, ut docent communiter Lugo Sot. Less.
Castrop. Conc. et Salm., quia proximus ius habet ne quis in sui damnum
cooperetur5.
117.
Ex parte autem ipsius debitoris, excusatur ipse a restitutione, 1. si in damno
causando culpam lethalem non commisit, ut n. 39. diximus. 2. Si restitutio pauperibus pro debitis incertis
facienda esset, et debitor a Papa compsitionem obtinuisset, ut dictum est n.
68., aut si ipse pauper esset, et sibi applicasset6. 3. Si
restituere sine damno suo multo maiore, et duplo excedente nequiret, nam tunc
recte restitutionem differre potest, modo ex dilatione aequale damnum dominus
passurus non esset; ut dictum est n. 65. Pro amissione vero lucri
non potest debitro restitutionem differre, ut recte dicunt Salm. Excipit Beya, si ex dilatione nullum passurus
esset damnum creditor7. 4. Si restituere non posset debitor sine
periculo animae suae aut suorum, v. gr. si periculum subesset quod mulier aut
filiae prostituantur, aut se dent in latrocinia, etc. ita Less. Mol. Bon.
Filliuc. etc.8. 5. Si restituere sine vitae aut famae periculo
non potest; modo famae suae amissio damno creditoris praeponderet, ut n. 99.
in fine. 6. Si cedit bonis suis; nam leges debitori impotenti omnibus
creditoribus suis satisfaciendo permittunt, ut sibi retineat quantum satis est
ad se sustentandum iuxta statum suum, cedendo illis reliqua sua bona, et ita ut
liber sit pro eo quod solvendo non est, modo ad meliorem fortunam non
perveniat: L. Cum, et fil. c. Qui bon., etc., licet dicat Layman,
quod etiam ille in paupertate sua remanens, tenetur laborare, et acquirere
quantum potest, ut satisfaciat. Notandum tamen talem cessionem locum non habere
in debitis ex delicto quamvis Less. Navarr. et Salon. etiam concedant furi
cedere bonis, retinendo sibi quantum ei ad victum satis est9.
118.
Excusat 7. paupertas, si restituendo vitam decentem iuxta statum suum debitor
ducere non posset; - 224 -
Azor.
Sot. s. Anton. Navar. Laym. Salm. Croix, et alii communiter1; modo
(intelligitur) debitor talem statum iuste acquisiverit; nam si iniuste
acquisivisset furtis aut fraudibus, ille teneretur ad restituendum, etiamsi
casurus sit a suo statu, ut communiter dd. Praeterea intelligitur, ut dicunt
Castropal. Navarr. Silvest. p. Layman Croix, etc. modo debitor culpabiliter
ludis, crapulis, etc. in talem necessitatem se non coniecerit sed hoc non
obstante semper ac debitor a suo statu iuste acquisito casurus esset, mihi et
aliis doctis durum videtur ad integram restitutionem illum obligare. Ceterum
recte advertunt s. Antonin. Spor. Elbel, etc. quod in tali casu semper tenetur
debitor expensas diminuere, ut possit restituere saltem quod potest2.
119.
Sed maius dubium est, an paupertas a restitutione excuset, cum dominus etiam
esset pauper? Hic oportet distinguere necessitatem extremam a gravi; si debitor
restituendo se aut suos (nempe filios, parentes, aut uxorem) in extremam
necessitatem coniecturus esset, excusatur; quia tunc bonis quae restituturus
esset utitur, non secus ac si iam in extrema necessitate constitutus esset; et
hoc quamvis res aliena in sua specie existeret; et etiamsi rei dominus in eadem
necessitate extrema reperiretur; quia in tali necessitate omnia sunt communia,
ideoque in tali casu melior est conditio possidentis; sed recte excipiunt Less.
et Castrop. si accideret casus quod dominus rei ex illo particulari furto in extrema
necessitate positus esset: dum dominus qui prius possidebat tunc praeferendus
est3. Sed si fur, necessitate transacta, teneatur ad restitutionem,
vide dicta num. 19.
Loquendo
autem de gravi necessitate, si solus debitor est in gravi necessitate, aut si
restituendo decidere debet a statu suo iuste acquisito, bene potest ille
restitutionem differre, ut dictum est num. praecedenti. Sed dubium
restat, cum uterque, nempe debitor et creditor sunt in eadem gravi necessitate,
an debeat fieri restitutio: et respondetur quod, si creditor iam in gravi
necessitate reperitur, debitor restituere debet, licet in aequalem gravem
necessitatem coniiciendus esset, quia in aequali necessitate praeferendus est
creditor; ita communiter Azor. Mol. Less. Laym. Spor. Salm. Croix, etc. sed si debitor et creditor in eadem
necessitate gravi iam reperiuntur, adeo ut illud vitae sustentandae iuxta eorum
statum satis non sit; tunc aliqui dicunt debitorem teneri restituendo: saltem
cum debitum est ex delicto; ut dicit Ronc. Sed Lessius Castrop. Sylv. et
Trullench. cum eodem Ronc. merito dicunt, probabile esse in tali casu
restitutionem posse differri: quia tunc debitor restituendo subiicere se
deberet damno multo maiori, dum ex gravi necessitate in quasi extremam prolabi
deberet. Sed excipitur semper, si creditor propter illud furtum in particulari
in illam gravem necessitatem lapsus esset. Excipitur si res in specie
existeret4. Advertendum hic tandem, quod qui dubitat an damnum quod
causavit, sit leve, an grave, non tenetur compensare nisi leve. Sed si res
ablata existit, et dubitat an sit valoris gravis, an levis, tenetur sub gravi
ad eam restituendam; aliter exponet dominum ad iniuste subeundum damnum
grave5. Ad quid autem teneatur possessor bonae fidei, superveniente
dubio, quod res non sit sua, vide dicta n. 73. huius Tract. et Tract.
1. n. 20.
120.
Quaeritur hic ultimo, an debitor donans creditori immemor sui debiti, a
restitutione excusetur? Negant
Sanch. Laym. Bonac., etc. quia (ut aiunt) non potest una solutione satisfieri
duabus obligationibus, uni ex titulo iustitiae, alteri ex titulo gratuito. Sed
affirmant Card. Rodriguez - 225 -
Mazzotta et La-Croix,
cum Rebellio ac aliis, quorum sententia satis est probabilis, semper ac certe
praesumitur quod debitor, si debiti fuisset memor, nequaquam donasset. Ratio
est, quia semper censetur quisque, cum dat bona sua, velle potius satisfacere
obligationi iustitiae, quam voluntati donandi, sive obligationi factae
donationis, quae dedit causam donationi, manet rescindibilis ab eodem donante,
qui in conscientia non tenetur ad eam implendam; nam in quovis homine
supponitur tacita mens non velle se obligare, ubi deceptus invenitur1.
Nec obstat 1. quod in contractibus non attenditur voluntas interpretativa, seu
conditionalis, sed actualis; quoniam in nostro casu non intelligitur facta
satisfactio primae obligationi per voluntatem interpretativam, sed per
voluntatem actualem ab initio habitam a debitore satisfaciendi debitum quod
contrahebat; quae voluntas habitualiter perseverat semper ac non revocatur; et
haec voluntas debet praevalere, tanquam anterior et magis urgens; idque
probatur ab iis quae scribunt ipsimet adversarii in similibus casibus2.
Nec obstat 2. quod debitum certum nequit compensari cum satisfactione
probabili, quia hoc procedit, cum debitum est certum et solutio est tantum
probabilis; sed in casu nostro habetur, quod debitum est certum et satisfactio
sive datio debiti compensativa etiam est certa quapropter aequalitas iam
ponitur. Stante igitur ex una parte debiti oblivione, quae causam dedit
donationi, redditque eam aut nullam, aut saltem rescindibilem ab eodem donante;
et ex alia parte praesumpta satisfactione obligationis iustitiae per voluntatem
perseverantem debitoris illam satisfaciendi; in hoc casu redditur dubia lex sive
obligatio satisfaciendi duobus oneribus iustitiae et donationis; et cum
huiusmodi lex sit dubia, ipsa non obligat, iuxta id quod dictum est in Tract.
1. ex n. 15. et 32.
Idem autem quod dicitur hic de debito procedit
de votis; quapropter si quis aliquod edidit votum, et postea implet operam
promissam immemor voti, non tenetur iterum implere, semper ac pro certo
praesumere potest quod, si memor voti fuerit, pro eo operam impletam
applicasset. Idque communiter docent Suarez Azor. Bonac. Lessius Laym. Sanch.,
etc. quia tunc votum impletur per illam primam voluntatem habitam in principio,
cum votum fuitemissum. Idemque dicunt ipsimet aa. de obligatione implendi
poenitentiam sacramentalem3.
|