- 227 -
PUNCTUM II. De promissione et
donatione.
127. De promissione.
128. Quis non potest donare; et si quis recipit
dona a debitis gravato.
129. De donationibus inter coniuges, et
patres, et filios.
130. De donatione non acceptata; et si per
nuncium, aut per litteras facta est.
131. Si est pro causa pia; et an haeres possit
acceptare.
132. Traditio;
adimplementum; donatio prodiga; causa finalis.
133. Causa
ut donationes revocari possint praesertim si sint inofficiosae.
134. De
donatione causa mortis.
127.
Quoad promissionem, probabile est simplicem promissionem, nisi adfuerit
expressa voluntas sub gravi se obligandi, non obligare nisi ad culpam levem,
dum talis promissio non iam obligat ex iustitia, sed ex sola fidelitate sive
honestate, ut dicit s. Thomas1; et huius sententiae sunt etiam Caiet.
Bann. Ledesm. Henriq. et Salm. cum aliis2. Certum est autem omnino non
obligare, quando res promissa redditur aut nimis nociva, aut impossibilis, aut
illicita, aut inutilis, aut quoties talis rerum mutatio superveniat, ut si
praevisa fuisset, promissio non fuisset facta; ita expresse s. Thomas3
et alii communiter4.
128.
Quoad donationem, multa notanda sunt. Notandum I. impeditas esse donando
sequentes personas: 1. ratione carentes; 2. muti et surdi a nativitate; 3.
pupilli et impuberes (nisi ad piam causam); 4. morte damnati; 5. communitatum
administratores, nisi donationes sint remuneratoriae, et eleemosynae5.
Praeterea non possunt donare aere alieno gravati; et advertendum eos qui dona
ab huiusmodi recipiunt, teneri ad restituendum, si debitores iis donis
impotentes fierent creditoribus solvendo; quia huiusmodi donatarii recipiendo
sunt causa positiva damni creditoris quandoquidem contractus donationis non
perficitur sola donantis voluntate, sed etiam acceptantis: unde ipsi, tanquam
causa positiva damni creditoris ad restitutionem tenentur6.
129.
Notandum II. donationes inter coniuges non valere, nisi confirmatae sint
iuramento, aut donatis morte, postquam in vita doni traditio facta est. Sunt
tamen validae si factae sunt causa mortis, et si sunt remuneratoriae; aut
factae a viro qui est prodigus, aut ab uxore ut vir aliquam obtineat
dignitatem7. Idem quod est
inter coniuges, dicitur de donationibus patris factis filiisfamilias. Est
valida tamen si talis donatio facta est causa matrimonii, aut studiorum (et
tunc non praesumitur pater velle, at res donata in legitimam computetur): aut
si filius est tantum naturalis, aut si pater donat fructus peculii
adventitii8.
130. Notandum III.
donationem ante acceptationem obligationem aliquam non parere (nisi facta esset
infanti, tunc enim pro ipsis acceptat lex). Ratio est quia nulal obligatio
potest inter partes sine mutuo eorum consensu contrahi. Ita ex L. si quis
arguemntum, § Si autem, c. de donat. contra L. Absenti ff. eod.
tit.9. Vide etiam de Franchis Dec. 339. Et hoc procedit,
etiamsi donatio esset iuramento firmata10: dum iuramentum actus naturam
sequitur, nempe donationis, quae per se est revocabilis, quoties none st
acceptata. Hinc est - 228 -
quod si donatio
facta est per nuntium, illa potest revocari, usquedum coram ipso nuntio
acceptata non sit; et si literis facta est, usquedum acceptationis responsio
non refertur ad donantem1. Ideoque eo casu iuxta probabiliorem Lopez
Tiraquel. Decii et aliorum, donatarius non potest talem donationem acceptare,
si certior post donantis mortem fiat; quia tunc coniungi non potest (ut dictum
est) consensus donantis cum illo donatarii, ut contractus validus fiat. Et
iuxta hanc sententiam, si nuntius culpa sua rem donatam non attulit donatario,
aut donationem sibi commissam non executus est, ipse tenebitur post donantis
mortem non solum ad restituendum rem haeredibus, sed etiam damnum illatum
donatario. Sed hoc non obstante, non iudico improbabile contrarium, quod tenent
Less. Lugo Sanch. Salm. et Viva, qui dicunt donatarium etiam post donantis
mortem posse acceptare donationem, ex eo quia donantis voluntas in literis aut
in nuntio misso, aut in legatione huic data donationem faciendi, virtualiter
perseverat. Et posito quod utraque sententia sit probabilis, dico quod si
donatarius bona fide acceptavit donationem, et rem donatam iam accepit, licite
potest eam retinere. Et tanto magis, si tunc cum donatio acceptatur, nec
nuntius nec donatarius donantis mortis sunt conscii, quia tunc acceptatio est
certe valida, utr dicunt Sanch. Lugo
et Salmant. ex L. Inter causas ff. Mandati etc. Contra donatarius
tenetur ad restitutionem si rem mala aut dubia fide recepit: cum iuxta dicta n.
8. huius Tractatus, et in opere2, cum dubio etiam positivo,
aut cum opinione probabili legitima possessio acquiri non possit3.
131.
Quod autem supra dictum est, nempe quod donatio ante acceptationem non obligat,
hoc currit etiamsi facta sit ad pias causas (advertendum tamen donationes pias
a quolibet acceptari posse); ita probabilius docent Sanch. Castrop. Covar. Rebel. Salm. etc. Sed excipitur
si donatio directe est facta Deo, quia tunc est votum; et in dubio praesumitur
esse votum in quo probabile est posse Episcopum dispensare, licet donatio
acceptata sit ex parte piae causae4. Sed si donatarius (loquendo
generaliter de omni donatione) decesserit ante acceptationem, quaeritur an
possit haeres eam acceptare; affirmant Molin. Suarez. Sanch. etc. sed
probabilius id negant Less. Castrop. Salm. et Rebel. quia haeres in
omnia defuncti iura realia, non autem personalia, ut est hoc,
succedit5.
132.
Notandum IV. dominium rei donatae non acquiri, nisi post traditionem. V.
Donationem principaliter factam ut donatarium obliget ad aliquod, illa erit
irrita, si per donatarium stet, quin finis adimpleatur. Secus autem, si facta
est ad alliciendum eum ad aliquod praestandum6. VI. Donationem prodigam
non esse validam7. VII. Donationem factam ob causam praesentem, aut
praeteritam non esse validam, si deest causa primaria: secus si deest
secundaria8.
133.
Notandum VIII. quod donatio inter vivos multis de causis revocari potest. 1. Ob
enormem donatarii ingratitudinem9: 2. si donanti proles orta est, qua
prius carebat: intelligitur cum donatio de magna bonorum parte fuisset, et cum
fit extraneis; quia si fuisset in alicuius ascendentis beneficium facta, aut ad
causas pias, tunc potest solum revocari in quantum est necessarium, ut filii
suam habeant legitimam10. An autem, quia nascuntur alii filii, possit
pater donationem revocare, probabile est eum posse, licet negent alii. Sed si
pater eam non revocat, non potest a filiis revocari11; 3. si donatio
- 229 -
est
inofficiosa, nempe si laedit filios in legitima; et tunc si facta est extraneis
a patre animo pravo, in totum revocatur; sed si sine tali animo, aut est facta
aliis filiis, revocatur solum in partem. Donatarius attamen nihil tenetur
restituere ante iudicis sententiam. An autem possit laedi filiorum legitima
applicando bona in opera pia, permittunt Navar. Card. Rodriq. Lop. Veg. etc. modo restent filiis alimenta. Sed id negant Sanch. Less. Salm.
Conc. etc., et haec sententia videtur probabilior, quia leges civiles observari
debent, ubi a iure canonico non sunt correctae, ut diximus Tr. 2. n. 14.
15. et 33.1.
134. Notandum denique
omnes donationes causa mortis usque ad mortem esse revocabiles. Et supponuntur
factae causa mortis, quoties a donante factae sunt aut pro tempore post suam
mortem, aut ad suae mortis considerationem. In dubio autem intelliguntru factae
inter vivos, adeoque irrevocabiles2. Donationes causa mortis cum sunt
factae absentibus, non valent, nisi destinetur nuntius, aut epistola; sed si
adsunt testes, valent ut fideicommissa3.
|