Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS X. DE SEPTIMO PRAECEPTO DECALOGI
    • CAPUT IV. DE CONTRACTIBUS
      • PUNCTUM III. De commodato precario et deposito.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 229 -


PUNCTUM III. De commodato precario et deposito.

 

135. De commodato et precario.

136. De deposito.

137. An debeat praeservari res domino.

138. In quibus casibus depositarius teneatur restituere.

 

135. Hic pauca adnotanda habemus. Commodatum est cum aliquod ad usum praestatur ad tempus determinatum. Precarium est cum conceditur donec dominus illud repetat, et hoc precarium cessat morte illius, qui illud recipit, non autem morte dantis, donec per haeredes non repetatur. Commodatum autem non potest repeti ante tempus determinatum, nisi esset quod aliter commodans damnum pateretur. Expensae ordinariae in commodato fieri debent a commodatario, extraordinariae a commodante4.

136. Depositum autem est cum datur aliquid custodiendum¸unde depositarius non potest illo uti, sine domini saltem praesumpta voluntate; secus teneutr restituere usus valorem, si res non sit usu consumptibilis5.

137. Notandum hic primo: in casu incendii, naufragii, etc. depositarius non tenetur depositi conservationem suis bonis praeferre, nisi esset res multo prestantior sua quia tunc debet praeferre depositum: sed potest sibi rei suae valorem compensare contra commodatarius semper tenetur praeferre rei sibi in usum concessae conservaionem, aliter saltem tenetur dominum de pretio facere indemnem6. An autem commodatarius, aut depositarius teneatur ad restitutionem, si res periret culpa sua, non iam theologica, sed tantum iuridica, probabile est non teneri ad restitutionem, ut dicunt Lugo Cabass. Ronc. et Salm.7: vide dicta hic n. 41.

138. Notandum 2. quod depostiarius non tenetur ad restituendum depostium, si certe scit rem esse furtivam, aut si ipse haberet certam sibi compensandi causam aut si prudenter timeret, ne dominus ea abusurus esset contra iustitiam (ut gladio ad inimicum interficiendum) aut etiam contra charitatem ut dicit Less. cum s. Thoma8, contra Sanch. et Bonac.9.

 




4 n. 744. et 745.



5 n. 746. et 748.



6 n. 752.



7 n. 749.



8 2. 2. q. 62. 5. ad 1.



9 n. 753.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL