- 229 -
PUNCTUM iv. De mutuo et usura.
139. De mutuo, et quando debet restitui.
140. De mutuo minoribus concesso.
141. De concesso filliisfamilias.
142. De usura.
143. De
mutuo dato sub spe lucri.
144. De lucro gratis oblato.
145. De oblato ex timore, etc.
146. De pacto non repetendi sortem, nisi intra tempus
longum.
147. De damno emergente.
148. De lucro cessante. - 230 -
149. Conditiones, 1. ut
mutuatarius admonitus sit.
150. 2.
ne ultra spem exigatur.
151. 3.
Ut mutuum sit causa damni et lucri cessantis.
152. An damnum, aut lucrum debeat esse
certum.
153. et 154. De periculo.
155. De
montibus pietatis.
156. et
157. De poena conventionali.
158. An ut exigatur benevolentia,
etc.
159. De pactis obligatoriis, etc.
160.
De pacto restituendi in eadem quantitate.
161. De praestando quod debetur ex iustitia aut
charitate.
162. Obligatio usurariorum et haeredum.
163. et 164. De cooperatoribus.
139.
Loquendo de mutuo, mutuum est cum datur res usu consumptibilis
obligatione restituendi eam tempore praefixo in eadem specie, et bonitate. Sed
si tempus non est praefixum, restituenda est cum exposcitur (elapso tamen
aliquo convenienti spatio); imo restitui debet etiam non requisita, si a
mutuante aut ob oblivionem, aut observantiam, aut loci distantiam, non
exposcitur1.
140.
Notandum hic 1. quod mutuum datum universitati minori, et Ecclesiae, aut ad
aliam piam causam non potest repeti, nisi probetur illud in eorum utilitatem
esse impensum: excipitur, si daretur alicui ecclesiae cum Praelati et capituli
consensu2.
141.
Notandum 2. filiosfamilias, qui non habent bona castrensia aut quasi, non
teneri ad restituendam pecuniam mutuo acceptam. L. I. C. de S. C. Maced. Et hoc non solum valet pro foro externo, sed
etiam interno conscientiae; excepto si cum iuramento de satisfactione se
obligasset (quod iuramentum potest caeteroquin a Superiore ecclesiastico
relaxari); sed in casu quo sciente et non contradicente patre accepissent, aut
si mutuum in patris utilitatem expensum esset, nempe in ea quae ille praestare
filio debuisset, tunc pater tenetur ad satisfaciendum3. Hoc
tamen quod dictum est de pecunia, non procedit pro re mutuo acecpta a
filiosfamilias. Nec aliud de mutuo dicendum restat.
142.
Loquendo de usura, usura est lucrum proveniens ex mutuo ob usum rei mutuo
datae. Illa tum lege positiva, tum naturali est illicita: nam in aliis rebus
usus est distinctus a dominio, sed in rebus consumptibilibus usus non
distinguitur a dominio, dum usus rei destructionem importat, ideoque cum in
mutuo dominium necessario in mutuatarium transfertur, si mutuans aliquid lucri
exigeret, ex re non amplius sua, et ex sterili, ut est pecunia, frumetnum, etc.
exigeret4.
143.
Itaque ex mera mutui ratione nullum lucrum exigi potest. Imo ne licet quidem
mutuum dare cum spe alicuius lucri; et licet s. Thomas5 videtur
admittere exspectationem alicuius lucri, cum lucrum exspectatur aut exigitur
non ex pacti debito, sed ex benevolentia; hoc tamen dicimus intelligi debere cum
mutuum principaliter datur ad benevolentiam expiscandam, et minus principaliter
aliquod lucrum speratur. Sed principaliter mutuum dare ob lucri spem (licet
sperati ob meram benevolentiam), ut esset si alias sine tali spe mutuum non
daretur, dicimus omnino non licere, cum evangelium dicat: Mutuum date, nihil
inde sperantes. Lucae 6. 35. Et hoc est expressum in cap.
Consuluit. de usur. ubi dicitur usurarius, qui mutuo dat animo lucrandi,
licet sine pacto, alias non traditurus (verba sunt textus): et ibi
adducuntur pariter verba quae mox retulimus ex Evangelio6. Et notetur
hic prop. 42. damnata ab
Innoc. XI. quae dicebat: Usura non est, dum ultra sortem exigitur aliquid
tamquam ex benevolentia debitum. Propositio merito reprobata, quia
benevolentia nunquam obligare potest ad lucrum praestandum, cum multis
- 231 -
aliis
modis exhiberi possit1.
144.
Sed si mutuatarius daret aliquid mere gratis, bene potest a mutuante retineri.
Sed quid dicendum in casu, quo dubitatur an mutuatarius gratis dederit, an ut
mutui pretium? Respondetur, quando mutuans bona fide recepit, et postea
superveniente dubio non potest certus fieri, tunc potest licite illud sibi
retinere. Secus autem si iam recepit in dubio (quicquid dicant alii), quia cum
dubio nemo legitime potest possessionem inchoare2. Caeterum si
mutuatarius non esset pauper, nec illiberalis, nec dedisset motus ab aliqua
mutuantis efflagitatione, sive minis, tunc praesumi potest illum gratis
dedisse: praesertim si dedit post sortis mutuo datae redditionem3.
145. Dicunt multi
dd. ut Laym. Sot. Lugo Castrop. Salmant. et alii, quod si mutuatarius ultra
sortem dederit aliquid, ne videretur ingrati animi, aut ne deinceps sibi
denegaretur mutuum, bene potest mutuans illud retinere; quia mutuatarius ad
praestandum illud donum non inducitur ab aliqua extrinseca mutuantis actione,
sed tantum ex motivis suis intrinsecis, quae omnia spontaneam efficiunt illam
donationem4.
146. Hic notanda
prepos. 42. ex damnatis ab Alexand. VII. quae dicebat: Licitum est mutuanti
aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad
certum tempus. In mutuo est intrinseca obligatio, ut mutuans expectet
restitutionem sortis pro aliquo tempore. Sed si mutuans se obligaret expectare
ad tempus longum et extraordinarium (v. g. ad tres, vel quatuor annos), dicunt
Sporer Medina Serra Ledes. Trullench. et Henriq. posse tunc illum exigere
aliquid, quia talis obligatio est extrinseca mutuo, adeoque digna pretio;
saltem quia (dicunt Salm. cum Prado Bannez Arragona etc.) mutuans se obligando
tantum temporis expectare, est moraliter impossibile, ut aliquod damnum aut
incommodum notabile non patiatur. Et si potest quis licite aliquid exigere, si
se obligat ad dandum mutuum intra longum tempus, ut dicit Molina, cum communi,
cur non potest qui se obligat ad non repetendum suum, nisi post tempus
extraordinarium5?
147. Quatuor sunt
tituli ordinarii propter quos mtuans potest aliquid ultra sortem exigere. I.
Titulus est damnum emergens, quod mutuans mutui causa patitur, tunc
enim, ut dicit s. Thomas6, non est quod ille vendit usum pecuniae, sed
indemnem se reddit in damno passo7.
148. II. Titulus
est lucrum cessans, nempe illud quod mutuanti non obvenit ob mutuum. De iustitia
huius tituli sunt qui dubitant, sed immerito, dum communiter illud probatur
apud dd. et etiam s. Thomam8, qui dicit duobus modis posse aliquem
damnificari, aut si impeditur a consecutione alicuius boni, quod iamiam
consecuturus erat, aut si privatur illo quod iam habet. Et licet Angelicus
alibi9 dicat non posse mutuantem convenire de lucro sperato, quia non
potest vendere quod adhuc non habet attamen sapienter advertit doctus
Sylvius10 hoc debere intelilgi, quod mutuans non potest exigere totum
lucrum, quod speratur, sed tantum valorem spei. Sed de hoc titulo hodie non est
amplius dubitandum, cum Benedictus XIV. in Bulla Vix pervenit declaraverit,
unum ex iustis titulis exigendi aliquid a mutuo, esse lucrum cessnas, nempe (ut
in Bulla se explicat) si pecunia aliter impensa fuisset, sive ad proventus
annuos conquirendos, sive etiam ad licitam negotiationem exercendem honestaque
lucra percipienda11. - 232 -
149.
Nihilominus, ut hoc lucrum exigatur ratione damni emergentis aut lucri
cessantis, tres requiruntur conditiones. Prima ut pactum lucri praecedat
contractum (excepto si mutuans cogeretur invitus mutuari, aut si mutuatarius,
elapso tempore, non restitueret mutuum); et praeterea ut mutuatarius etiam ante
contractum sit admonitus de praefato titulo. Nec sufficit praesumere quod ille
consensurus fuisset lucro promisso, si de iusto titulo certior factus esset:
quia ad contractum non sufficit voluntas interpretativa, sed requiritur
actualis. Attamen si contrahentes consentirent contractui omni meliori modo,
quo iniri potest, tunc probabiliter dicunt Less. Tourn. Salm. et Croix quod potest exigi lucrum
promissum. Caeterum Bened. XIV. in praefata Bulla haec praescribit: «Qui ab
omni usurae labe se immunes praestare volunt, admonendi sunt, ut contractum
instituendum ante declareat, et conditiones inserendas explicent, et quem
fructum ex pecunia postulent1.
150. Secunda conditio
est ut ratione lucri cessantis non exigatur ultra valorem spei lucri sperati,
deductis expensis, et pretio laboris, quem impensurus fuisset ut tale lucrum
exigeretur: non iam ex toto, sed ex parte, nempe quantum mutuans aliis
soluturus fuisset ut liberaretur ab ipso labore2.
151. Tertia conditio
est ut mutuum sit vera causa damni, aut cessationis lucri; nam si mutuans illud
lucrum alia pecunia sibi fecisset, aut alia industria, cui vacare non potuisset
illam pecuniam in negotiationem applicando, tunc nihil potest exigere. Sed si
mutuans daret mutuo pecuniam negotiationi destinatam, nec illi esset animus
aliam pecuniam pro familiae opportunitatibus, aut pro alio fine reservatam, in
illius locum sufficere, tunc probabiliter potest exigere lucrum cessans
pecuniae mutuo datae, ut dicunt Less. Lug. Laym. Castr. Valent. Salm. etc., quia tunc
revera mutuatio est causa cur cesset lucrum speratum a pecunia; nec mutuans
tenetur in mutuatarii gratiam negotiationi exponere pecuniam illi non
destinatam, sed aliis suis finibus. Ego tamen hoc non admitterem in casu quo
mutuanti, cum mutuum dat, esset animus substituendi negotiationi illam pecuniam
reservatam3.
152. Addit P.
Concina his tribus conditionibus quartam, nimirum ut damnum aut lucrum sit
certum: nempe quod paratae sint lucrandi occasiones. Sed melius dicunt
communiter cum Sylvio Navarro Mald. Tap. Salas. Decoquer Salm. etc. quod bene
potest in pactum deduci lucrum solvendum ob illos titulos incertos, modo sint
probabiles et modo non exigatur ultra valorem periculi damni, aut spei lucri,
dum subiacere illi periculo damni incerti, et privare se spe lucri incerti
utique sunt digna pretio4.
153. III. Titulus
est periculum amittendi sortem. Hic titulus est valde nonnullis decertatus; sed
communiter, et merito admittitur etiam ab auctoribus probabilioristis, prout
sunt Fagnanus Petroc. Cabassut.
Tourn. Wigandt ultra Silvest. Sylv. Less. Mol. Lug. Salmant. et alios, dummodo periculum sit extraordinarium, non autem
commune. Ratio est, quia suscipere tale periculum est certe dignum pretio, ut
docet s. Thom.5, qui dicit: Res extra periculum plus aestimatur,
quam existens in periculo. Et hoc confirmatur ab eo quod expressum fuit a
Conc. Lateran. sub Leone X. sess. 10. ubi damnatum fuit recipere aliquid
ex mutuo; dummodo (nota) non esset periculum sortis, aut expensae, ut illa
recuperetur, dicente Concilio lucrum quod exigitur tunc esse usuram, quando
nullo sumptu, nullove periculo conquiri studetur. - 233 -
Confirmatur
etiam ex declaratione S. C. de propaganda fide approbata ab Innoc. X. et
relata a pluribus gravibus aa., nimirum a Cabass. Tournely La Croix Bancel et
primo ab Hurtado, qui authenticum exemplar manu notarii apostolici firmatum
adducit; in illa dictum fuit posse exmutuo peti lucrum ultra sortem, ratione
periculi probabiliter imminentis1.
154. Opponunt
adversarii textum in cap. Naviganti de usur. ubi legitur quod pactum
exigendi aliquid praeter sortem habendum est usurarium, quando mtuuans suscipit
supra se sortis periculum; verba textus haec sunt: Eo quod (mutuans) suscipit
in se periculum, usurarius censendus est. Sed respond. 1. a multis quod in
textu citato praesumitur ex errore sublata fuisse particula non, quae
praecedebat verbum censendus; ita valde probabiliter Tourn. Cabass.
Laym. Castrop., etc. ratione accepta ex contextu verborum inmmediate
subsequentium: Ille quoque... non debet ex hoc usurarius reputari, etc.
loquendo de alio casu: caeteroquin hoc non cohaereret cum verbis praecedentibus
usurarius censendus est. Sed (de hoc quicquid sit) respondetur 2. cum
Fagnano, quod hoc valet pro foro externo, quod praesumit in tali contractu
animum usurarium, non autem pro interno. Respond. 3. hoc currere quando mutuans
vi ipsius mutui vellet obligare mutuatarium ad transigendum huiusmodi
periculum, nam si mutuatarius offerret cautionem, mutuans teneretur eam
acceptare; non autem cum non intendit eum obligare2.
155. Hic scire
iuvat ab eodem Conc. Lat. adducto approbatos fuisse montes nuncupatos pietatis,
in quibus exigitur certum lucrum ultra sortem propter expensas officialium
montis, et ob pignorum conservationem, quae veneunt elapso tempore praefixo
mutui restitutioni, et quod residum est redditur dominis, si inveniuntur, alias
applicantur pauperibus, aut in ipsius montis augmentum. Dicunt nonnulli mutua
huius montis non debere dari, nisi pauperibus, ne postea deesset unde auilietur
pauperibus, in quorum gratiam praesertim huiusmodi montes insitui
sunt3.
156. IV. Titulus
est poena conventionalis, nempe pactum, quod si mutuatarius non
satisfacit solutioni intra tempus praedefinitum solvenda ei erit aliqua summa
ultra sortem. Hic titulus etiam communiter censetur iustus a Soto Less.
Tournely Cabas. Henrico de s. Ignatio Wig. Salmant., etc.; talis enim poena non
imponitur, nec imponeneda est fine lucrandi, sed fine reddendi vigilem
mutuatarium redditioni in praefinito tempore. Ut tamen talis poena exigatur,
tres requiruntur conditiones: 1. ut dilatio mutuatarii in reddendo sortem tempore
praefinito sit notabilis et culpabilis; 2. ut poena sit moderata, et culpae
proportionata; 3. ut mutuatarius se obliget ad reddendam sortem tempore, quo
vere possit ille eam restituere, alias pactum aestimatur usurarium4.
157.
Dubitatur autem an praefata poena debeatur ante sententiam iudicis? Alii negant; sed probabilius affirmant
Less. Tournel. Silvest. Salmant., etc., quia talis poena induit pacti rationem,
non poenae5. Et hic advertendum quod pactum nuncupatum legis
commissoriae, nempe quod si non reddatur termino praefixo mutuum, pignus in
totum abdicatur mutuanti, hoc pactum solum cohonestari potest, si appositum
fuisset tamquam poena conventionalis cum conditionibus supra expressis;
caeterum per se loquendo, esset usurarium, et mutuans, pacto non obstante,
deberet restituere totum superfluum pignoris ultra sortem, et praeterea fructus
a pignore praeceptos, si illus est fructiferum; ideoque pactum, - 234 -
ut
a mutuante exigantur fructus fundi pignori dati, nuncupatum antichriseos (vulgo
a godere), per se est illicitum. Excipitur si tale pignus fuisset datum
pro dote promissa (sed non adhuc constituta), ad sufferenda matrimonii
onera1.
158.
Ad dignoscenda quaenam pacta licita sint in mutuo, oportet attendere regulam
traditam a s. Thoma2, nempe omne onus quod imponitur dignum pretio,
esse usuram; non autem, si exigitur aliquod quod pecunia non acquiritur, ut est
benevolentia3; modo non exigatur aliquod beneficium in particulari,
tanquam debitum illi benevolentiae, aut gratitudini, cum damnata sit propositio
43. ab Innocent. XI. quae dicebat non esse usuram exigere aliquid, tamquam
ex benevolentia et gratitudine debitum, ut esset v. g. si mutuans
obligasset mutuatarium ad ei conferendum aliquod officium; ratio est, quia
gratitudo potest multis aliis modis exhiberi, ut laudando, honore afficiendo
benefactorem, etc. Quare debitum reddendi aliquod in particulari est onus
pretio aestimabile, adeoque usura.
159.
Ita etiam est illicitum obligare mutuatarium ad emenda inposterum a mutuante
necessaria, aut locandam illi domum, ad vendendum frumentum, ad mutuandam
pecuniam, aut id simile. Dictum est inposterum, quia exquirere a
mutuatario haec eodem tempore quo ille petit mutuum, hoc non est illicitum, ut
docet s. Thomas cum aliis communiter4.
160.
Est illicitum etiam pactum, ut pro pecunia aut alia re mutuo data, redatur alia
rei species, quia hoc onus etiam esset pretio aestimabile. Hic autem dubitatur,
an sit licitum pactum, ut reddatur res mutuo data certo tempore in eadem
specie, et quantitate? v. g. si datur mutuo frumentum mense Augusti cum pacto,
ut restituatur in eadem quantitate mense Maio? Respondetur, quando dubium est
aequale, quod mense Maio frumentum (et idem de caeteris rebus) possit crescere
et decrescere, aut si mutuans statuit suum frumentum usque ad Malum conservare,
tunc certe licitum est pactum; deductis tamen expensis, aut periculo
conservationis. Sed si res non potest pretio decrescere mense Maio, et contra mutuans
non erat certo conservaturus (quicquid dicant Less. Salm. Azor. Bonac. etc.),
tale pactum est usurarium; nam obligando mutuatarium ad reddendum frumentum
Maio, cum pluris valet, dignoscitur animus lucrandi: unde tunc in restituenda
sorte deducendus est a sorte valor augmenti. In mutuo autem pecuniae semper
licitum est pactum, ut reddatur in eadem specie, saltem si diminutio non est
moraliter certa5.
161.
Est commune inter dd. non esse illicitum mutuanti exigere aliquid ex iustitia
debitum, v. gr. ut mutuatarius cesset a vindicta, aut ab iniusta vexatione, aut
ut solvat debitum prius contractum6. Diximus ex iustitia debitum, quia
non currit regula, si res erat debita ex charitate. Quare dicimus cum Azor. Bonac. Spor. Salmant. etc. (quicquid
dicant p. Concina et alii), quod si detur mutuum medico, aut advocato, qui
tenebatur mederi, aut causam defendere ex sola charitate, non licet pacisci, ut
ipse teneatur hoc praestare; quia, posito pacto, additur onus iustitiae, quod est
dignum pretio7. Ita etiam dicimus cum Lugo Laym. Bonac etc.
adversus alios, non licere mutuanti obligare mutuatarium ad remittendam
offensam quam deberet ex charitate ei remittere, sed ex iustitia poterat
satisfactionem petere8.
162.
Denique loquendo de usurariorum obligatione, et aliorum, qui positive et
graviter cooperantur contra - 235 -
mutuatarii
voluntatem, ipsi tenentur restituere omnes usuras exactas, non autem
accessiones factas ex usuris, quia hic est fructus industriae, qui spectat ad
illum qui eam adhibet1. Probabile est autem haeredes usurariorum non
teneri in solidum ad restitutionem usurarum, sed quemlibet pro sua rata, ut
deducitur ex c. Tua nos. 9. de usur. et ex l. I. Cod.
de delict. defunct. l. 4. tit. 17.2.
163. Servi
usurariorum qui cooperantur in aliquo quod mutuatario non displicet, ut in
deferendo pignore, aut pecuniam, aut in tabulas referre, aut amicis verbis
usurarum solutionem efflagitare, hi excusantur a restitutione; secus qui
firmant chirographum, aut minis, aut aliis mediis cogunt ad
solutionem3.
164. Loquendo
denique de iis qui consilium praestant, aut pecuniam exhibent usurario, hi
excusantur a restitutione, sicut dicunt Lugo Tol. Silvest. et alii communiter,
cum id agunt in mutuantis gratiam4. Demum notandum quod usurarii
publici sunt infames, et eorum testamentum est nullum; nec possunt admitti ad
Communionem, nec sepeliri in loco sacro; et qui scienter eorum corpora
sepulturae reddit, ipso facto est excommunicatus5.
|