- 240 -
PUNCTUM VI. De
negotiatione.
192. Cui prohibita sit negotiatio; et quando est
culpa lethalis; et si clericus negotiatur per alios, aut aliis.
193. Emere pecora pro suis pascuis, etc.
194. Vendere pluris, ut emat minoris. Emere
lanam, etc. si fit per necessitatem.
195. An clerico liceat esse tutor, factor,
etc.
192.
Negotiatio proprie dicitur, - 241 -
cum
aliquid emitur animo illud idem non mutatum carius vendendi. Haec sub gravi vetatur Religiosis, et clericis in
Sacris constitutis: secus vero minoristis, nisi essent beneficiati, ut dicunt
communiter dd. ex can. Placuit 3. q. 26.1. Peccat ideoque
graviter clericus, vel monachus qui frequenter negotiatur, licet praeciso
scandalo, et quamvis in materia non turpi, nec gravi, ut dicunt Lessius Lugo et
Salm. cum aliis (contra paucos). Quamquam excusant a mortali, si hoc
fieret bis aut ter in materia non gravi, aut semel in gravi2. Et ita etiam eum excusant Laym. Cast.
Salm., etc. si per alium negotiaretur, modo (ut dicunt Lugo, et Salmant.) eius
superintendentia non esset nimia3. Contra declaravit Bened. XIV. in
Bulla Apostolicae, quod ille clericus qui aliis negotiatur, incurrit
easdem poenas, ac si sibi negotiaretur nisi esset quia negotium, iam a laicis
incoeptum, non posset sine detrimento dimitti; nam tunc potest clericus illud
prosequi, sed solum ad tempus, et per interpositam laici personam, et de
licentia S. C.4.
193.
Non est veittum clerico emere pecora, ut in propriis pascuis saginata vendat,
aut ut vendat partus eorum, lanam, etc.; hoc est commune cum Less. Lugo, Layman. Ronc. Castrop. et Salm. Sed dicimus non
esse licitum pascua aliena conducendo hoc facere, cum vetitum sit a Concilio
chalcedon. (in cap. Pervenit 21. q. 3.) pascua aliena conducere,
ut vendat fructus. An autem liceat pascua aliena conducere ad saginanda propria
pecora, et haec vendere; negant Laym. et Sporer; sed affirmant Salm. et Viva,
modo absit scandalum; et haec opinio mihi videtur valde probabilis, dum hoc non
reperitur ulla lege vetitum5.
194.
Licitum est vero clericis carius vendere, ut emant minoris. Et ita eitam
licitum est vendere aliquid carius, cum emptum sit non animo vendendi, sed
conservandi illud. Item etiam licet emere plura pro securitate suae
provisionis, et postea superfluum vendere. Insuper emere colores ut vendant
picturas, et lanas ut vendant pannum, modo non conducantur alii operarii ad hoc
efficiendum, ut dicunt Lugo Salmant. Mol., etc.6. Praeterea licitum est clerico etiam negotiationem
proprie dictam exercere, quando hoc expediret pro sua, et suorum sustentatione,
ut habetur ex c. Multa ne cler. vel mon. Et pro hoc satis est gravis
necessitas conservandi statum decentem, prout probabilius, et communius dicunt
Castrop. Spor. Croix et Mazzotta contra Laym. qui admittit solam vitae
sustentationem7.
195. Vetitum est clerico
agere tutorem, tabellionem, aut exercere qualecumque officium publici
ministerii, propter quod teneatur reddere rationes administrationis. Et si quis
clericorum aliquod pra dictorum officiorum exercuerit; in se non poterit
ordinari, donec rationesn on reddat, aut saltem praestiterit fideiussionem. Sed
hoc non intelligitur de administratione locorum piorum, pupillorum, et
viduarum. Item vetitum est clericis personae saecularis procurationem gerere;
hoc tamen procedit in casu. (ut dicitur in c. Sed nec 4. ne cler. vel
monac.) quo ut clericus eo fungatur officio, negligere deberet proprium ministerium
ecclesiasticum: Si quis ab ecclesiastico (sunt verba textus) fiat
ministerio alienus, pro eo quod, officio clericali neglecto, fluctibus saeculi
se immergit: et eo casu clericus incurreret eitam suspensionem a suo
officio, sed ferendae sententiae.
|