- 241 -
PUNCTUM VII. de censu.
196. Quid sit census.
197. Conditiones requisitae a Nicolao V.
198. Conditiones requisitae a s. Pio V.
199. An liceat census personalis. - 242 -
200. An liceat census redimibilis ex
parte emptoris.
201. An
pereunte fundo pereat census.
202. An
possit constitui census pecunia antea debita.
196.
Contractus census, aut venditionis
annuorum redditum, est cum quis pro certa summa (v. g. 100) exigit quotannis
quinos, senos, etc. in centenos ex aliquo fundo fructifero. Hic contractus est
licitus, modo debitae circusmtent conditiones; nam est vera emptio, qua qui dat
pecuniam emit non iam pensionem, sed ius ad percipiendam partem fructuum
fundi1.
197. Quoad autem
conditiones, in Bullis Nicolai V. et S. Pii V. appositas, sciendum quod in illa
Nicolai V. (quae in nostro regno neapolitano viget in observantia) requiritur
1. ut census constituatur super re certa in specie; et generaliter super aliis
bonis: 2. ut adsit pactum retrovendendi eodem pretio; 3. ut pensio non excedat
denos in centenos2.
198. In illa S. Pii V.
requiritur 1. ut census sit super re stabili et frugifera: et sufficit
ceteroquin officium perpetuum, aut alius census; 2. ut pretium sit de pecunia
numerata: 3. ut adsit pactum anticipate solvendi pensione; 4. ut non obligetur
venditor ad substituendum alium fundum, si pereat obligatus; 5. ut venditor non
privetur ab alienando fundo hypothecato; 6. ne conveniatur ad solvendam aliquam
poenam, aut interesse ob lucrum cessans, si pensio non solvatur; 7. ne novus creetur
census de pensionibus non solutis; 8. ne emptor suo arbitrio possit repetere
pretium; et ut venditor possit semper redimere censum: ceterum de iure naturali
est sententia communissima posse pacisci ut census sit irredimibilis; 9. ne
census vendatur aliis pluris, vel minoris, nisi esset quia census evaderet non
liquidus3. Sed circa Bullam S. Pii V. advertunt communiter auctores,
illam non fuisse receptam in pluribus regnis, nimirum in utraque Sicilia, in
Hispaniis, in Germania, in Galliis, in Belgio; imo Continuator Tourn. affirmat
nec Romae observari. Et ubi recepta non est, sententia communis est, quod non
obligat4.
199. Dubitatur
autem 1. an liceat census personails? Alii negant sed multi graves aa. probabilius et communius affirmant,
loquendo quoad ius naturale; ita Sotus Less. Merbesius Tournel. Hab. Wigandt Castr. Ronc., etc., quia
sicut in censu reali emitur ius ad percipiendos fructus a fundo, ita in
personali emitur ius ad percipiendos fructus ab industria et labore alicuius
iam addicti tali officio, v. g. pictoris, mercatoris, etc.5. Dictume
st, iure naturali spectato, nam iuxta Bullam S. Pii paulo ante allatam
requiritur (ubi acceptata est) omnino fundus stabilis.
200.
Dubitatur 2. an liceat hic contractus si conveniatur, ut census sit redimibilis
non solum ex parte venditoris, sed emptoris? Alii ut Lessius Laym. Castropal.,
etc. admittunt illum, modo observentur conditiones quas alibi (n. 181)
recensuimus pro pacto reemendi fundum. Sed alii, ut Sotus Covar. Salmant., etc.
negant, et haec sententia proculdubio suadenda est, dum omnes conveniunt quod
in tali contractu adest periculum saltem intentionis usurariae6.
201.
Dubitatur 3. an praecisa Bulla S. Pii, pereunte fundo sine culpa venditoris,
pereat eitam census? Negant Salmant. Sot. Castrop., etc. dicentes quod in tali
casu tenetur venditor ad substituendum alium fundum. Sed nos oppositum tenemus
cum Lessio Lugo Ronc., etc., quia in contractu census non iam principaliter
obligatur persona, et accessorie res (uti suponunt adversarii), sed res tantum,
cum vendatur ius super illius fructibus: unde pereunte - 243 -
fundo, nihil
amplius debetur. Et hinc dicimus quod, lciet sit licitum pactum solvendi
pensionem (modo sit diminuta) etiam annis sterilibus; non licet tamen pactum
eam solvendi etiamsi fundus pereat1.
202.
Dubitatur 4. an possit constitui census de pecunia quam prius venditor debebat
emptori? Spectata Bulla s. Pii non potest, quia ibi requiritur pecunia
numerata. Sed loquendo de iure naturae, non est improbabile quod possit
cum Navar. Less. Valent., etc. cum census habeat rationem eamdem, quam
quaelibet alia emptio, quae utique potest fieri cum pecunia quae ei
debetur2.
|