- 244 -
PUNCTUM IX. De sponsionie et ludo.
214. De sponsione, an sit licita, et quid si
altera pars dicat se certo scire factum.
215. De ludo filiorumfamilias, et Religiosorum.
216. De fraudibus.
217. De ludis prohibits, an sint prohibiti
laicis; et an victor possit sibi retinere lucrum.
218. An
qui perdit teneatur solvere; quid si intercessit iuramentum solvendi, et non
repetendi.
219. De ludis prohibitis clericis.
220. Religiosis.
221. Episcopis.
214. Sponsio (vulgo scommessa) est,
cum duo de eventu alicuius facti contendentes aliquam summam - 245 -
spondent
consequendam ab eo pro quo stat veritas. Hae sponsiones non sunt prohibitae
(saltem graviter) nisi fiant sub conditionibus peccaminosis, aut si qui ad
invicem sponsionem facerent, quis eorum plus vini potabit: aut si quis
sponderet aliquid tantum perditurum, si tale peccatum non assequatur, quia tunc
se exponit maiori periculo peccandi. Secus si sponderet aliquid, non fore
peccaturum1. Ut autem praefatae sponsiones sint iustae, requiritur
aequalitas tam praemii, quam dubii circa eventum. At si quis unquam diceret se certo
scire aliquod, alter, hoc non obstante, etiam vellet sponsionem interponere,
tunc dicunt alii quod potest retinere praemium, quia tunc alter cedit suo iuri:
sed nos sentimus oppositum cum Lugo et La Croix quando ille alter etiam pro
certa haberet suam assertionem; nam tunc ille non habet animum cedendi, sed
inductus est ad ita sponsione certandum a solo errore suo, ratione cuius alter
non habet ius sibi retinendi praemium. Secus autem dicerem, si ille iam
dubitasset, quia tunc cessat deceptio, et revera vult cedere iuri suo2.
215.
Agendo de ludo oportet distinguere ludum in generali a ludo prohibito. Quoad
ludum in generali, notandum 1. quod summa victa filiosfamilias restituenda est,
modo non sit de suis bonis castrensibus, aut quasi; aut si adsit patris
consensus, aut sit summa parvi momenti, aut sit aliqua pars moderata deducta ab
alimentis, quae ei pater subministrat. Et idem dicitur de uxoribus, et Religiosis. Contra isti tenentur restituere
pecuniam quam lucrati sunt ab aliis (nisi esset modica summa), licet alii
scivissent hos subditos, et proprium peculium non habere3. Hic autem
fit quaestio, an illi Religiosi, quia habent licentiam generalem a Superiore
expendendi peculium suo arbitrio, peccent contra paupertatem si illud in ludos
insumunt? et an victores teneantur ad restitutionem? Plures auctores, ut Suar. Lugo, Hurtad. Rebel. Salas, Med.,
etc. dicunt esse probabile quod non; tum quia Superior tunc aufert impedimentum
voti, tum quia saltem tunc licentia praesumitur data a religione, quae licet
invita circa modum, non est circa substantiam Nihilominus nos dicimus cum Nav.
Less. Sanch. Salm., etc. esse absolute probabile oppositum, quia talis licentia
non praesumitur fuisse data a Praelatis, nec Praelati, licet vellent, possunt
eam impertiri; cum ipsi sint simplices administratores, non autem domini
bonorum monasterii4.
216. Notandum 2.
quod lusor, si fraudibus iniustis utitur, v. g. signis notando chartas, aut
mutando talos, etc. debet restituere lucrum, et etiam quantum valebat
alteri spes lucrandi. Dictum est fraudibus iniustis, nam licet uti iis
astutiis, quas regula lusus, et consuetudo ferunt, t aspicere chartas, quas
alter sua negligentia conspici facit, aut dignoscat chartas quae exterius ob
aliquod casuale signum ex seipsis dignosci possunt5.
217. Quoad ludum
prohibitum, notandum est quod omnes ludi sortis (qui dicuntur lusus alearum) ut
sunt lusus taxillorum, qui vulgo dicuntur bassetta, primera, etc. hi vetiti
sunt tum iure canonico c. Episcopus dist. 35. et c. Clerici, de vita, et honest. cleric. tum
iure civili, L. Alearum, c. de Rel. et sump. fund. Deinde
distinguere oportet in hac materia laicos ab Ecclesiasticis. Quoad laicos, est
commune inter dd. tales lusus non esse prohibitos sub gravi, quia citatus Canon
Episcopus est a consuetudine derogatus, et leges civiles circa hos sunt
poenales, cum (in victorum poenas) dant actionem ei qui vincitur, repetendi
summam amissam6. Ex quo caeteroquin infertur, - 246 -
quod
victor potest sibi lucrum retinere, donec per iudicis sententiam non obligetur
restituere, iuxta communem1. Et hoc etiamsi lusisset animo repetendi,
si perdebat2.
218.
Contra communis est sententia et probabilior cum Sanch. Less. Lugo, Viva, Nav.
Tolet. Layman. Mol. Salm., etc. (contra Sayr. Bann. et alios paucos) quod qui
perdit, non tenetur solvere; quia cum ei detur a lege beneficium repetendi,
datur etiam non solvendi, ut deducitur ex alia L. Creditori, c. de pactis, ubi
dicitur: Frustra solvitur, quod statim repetendum est3. Si autem
vellet transigere, bene potest id facere, licet non haberet animum iudicem
adeundi4; et licet cessisset beneficio legis, quia cum lex sit edita ob
bonum commune, eius cessio est nulla. Modo (limitatur) ex utraque parte non sit
iuramento firmata promissio, non solum de solvendo, sed etiam de non repetendo:
nam lex vetat quidem huiusmodi lusibus ludere, sed non quidem solvere amissum;
unde tunc neuter lusorum ne potest quidem iuramenti relaxationem petere, dum
adest tertii praeiudicium5. Et ille qui perdidit, si iam solvisset, non
potest sibi compensare, nisi adeat iudicem, licet non iurasset de non
repetendo6. Sed si ille
peteret contractus rescissionem, et alter renueret, vide dicta n. 125.
219. Quoad
Ecclesiasticos, none st dubitandum quin clerici (in Sacris tamen aut
beneficiati, dum pro aliis interdictio saltem obsolevit) peccent lethaliter, si
ludant lusibus merae sortis, ut superius explicatum est, cum iis frequenter
ludunt et diu, licet in modica quantitate; quia huiusmodi lusus notabiliter
Ecclesiasticorum statum dedecet. Et idem dicitur si exponunt ludo magnam
quantitatem, licet raro; saltem cum in hoc grave adesset scandalum aliorum, ut
vult Layman7. Dictum est lusibus merae sortis, nam simplices
lusus chartarum, in quibus vincere dependet tam a sorte, quam ab industria, ut
sunt lusus appellati recreationis, v. g. tressette, ombre, et alii id
genus, hi non sunt vetiti sub gravi clericis saltem ex hodierna consuetudine,
nisi adesset scandalum, aut peculiaris alicui prohibitio8.
220. Loquendo autem de
Religiosis, si isti sunt reformati strictioris observantiae, ut Capuccini,
Theresiani, Iesuitae, Alcanterini, et similes, illi ludendo ludis sortis, etiam
semel, non excusantur a gravi: et tanto minus excusantur Superiores qui id
permittunt. Et idem ego dicendum puto, si quocumque chartarum ludo, etiam
recreationis causa (ut supra dictum est) ludant, saltem si luderent semel atque
iterum; tum ob scandalum cui essent laicis, tum ob abusum qui irreperet. Quoad
autem alios Religiosos laxioris observantaie, ut dictum est de clericis, ita
eitam dicunt dd. tunc graviter peccare, cum luderent lusibus merae sortis, et
frequenter, aut in nimia quantitate; praeter peccatum contra paupertatem, ut
dicetur Tract. 13. n. 13. et 14. Si autem ludus esset
simplex (ut supra explicatum est), Peyrin. Dicast. Salm., etc. eos excusant a gravi,
et etiam a levi, ut dicunt, si luderent animi gratia; sed huiusmodi solaitum
mihi semper videtur indecens statui religioso, nec usus mihi videtur posse id
cohonestare9.
221.
Sed si Episcopus luderet aleis, etiamsi semel, aut frequenter chartis solatii
causa, nescio quomodo possit excusari a gravi scandalo. Et idem dico de Praelato qui frequenter, et ex
proposito assisteret alearum lusibus. Sed quoad clericos et Religiosos qui
assistunt, licet hoc etiam vetitum sit a Canonibus (cap. Clerici, de vita,
et honest. cler.) nihilominus communiter dd. eos excusant a culpa
gravi10. - 247 -
PUNCTUM X. De
societate.
222. Conditiones ut sit iusta societas.
223. Debet prius detrahi capitale domino.
224. Debet attendi valor laboris, et comoditatis
sortis, quae spectat ad dominum.
225. Damnum sortis cui spectat.
226. De animalium societate, ad caput salvum, et
de pacto supplendi animalia mortua.
227. De contractu trium contractuum.
228. An filius negotiando pecunia paterna, etc.
229. De Societate inter fratres.
230. Quot modis finitur societas.
222. Contractus
societatis is est, cum duo saltem contribuunt pecuniam et laborem, ut commune
faciant lucrum, aut damnum. Conditiones societatis sunt tres, 1. ut ineatur in
materia honesta; 2. ut adsit aequalitas inter laboris aestimationem, et
pecuniae commoditatem; 3. ut uterque socius subeat onus damnorum, et expensarum
quae eveniunt ob negotiationis causam, sed damnum sortis spectet tantum ad
dominum1.
223. Ex quo infertur 1.
quod si unus contribuit pecuniam, alter vero laborem, terminata societate,
prius restituenda est sors domino, et postea reliquum dividendum est, ut recte
docent Lugo, Bonac. Cabass. Petroc., etc. (quicquid dicant alii); quia sicut,
sorte pereunte, tota perit domino, ita eadem (dum existit) tota ei debetur. Nec
valet dicere quod altero laborem conferente, et altero pecuniam, aequum est ut
in fine totum dividatur; quia in ea societate qui contribuit sortem, non
contribuit pecuniam, sed huius commoditatem; unde si unus contribuit navem, et
navicularius laborem, absoluta navigatione, navis utique tota ad dominum
spectat, qui illius comoditatem contulit; non secus cum quis confert sortem, ea
integra ad dominum spectat2.
224. Infertur 2. quod in
facienda divisione, prius (uti iam dictum est) detrahendum est capitale in
domini beneficium; deinde dividendum est lucrum, habita proportione valoris
industriae a socio adhibitae, et valoris, non iam sortis (uti contendit
Cabassut.) sed commoditatis sortis collatae ab altero, iuxta communem
aestimationem lucri quod producere potest pecunia negotiationi applicata, uti
recte dicunt Castrop. Ronc. et Rebell. In quo potest contingere aliquando, quod
industriae valor ita excedat valorem usus pecuniae, ut iustum reddatur pactum
(quod ex se esset iniustum), ut dividatur etiam capitale. Advertendum contra
quod in aliquibus locis valor industriae sit ita tenuis ob loci consuetudinem,
au ob frequentiam operariorum, ut recte subiiciatur operarius etiam quoad
partem periculo sortis, licet ipsum periculum per se totum solius domini esse
debeat3.
225. Infertur 3. quod
damnum sortis ad dominum totum spectat, quamvis sors pereat antequam operarius
suum conferat laborem (ut non recte excipiunt nonnulli (dd.), quia, ut non
semel supra explicandum est, non confertur sors, sed tantum usus illius. Unde
dato quod pereat sors in principio societatis, dominus nihil confert de
pecuniae usu; ideoque operarius ad nihil tenetur, licet nihil laboris sui
contribuat4.
226. Infertur 4. quod
iniusta est societas pecudum cum pacto, quod dicitur ad caput salvum, nempe
ut, absoluta societate, prius restituantur pecora in eodem numero, et valore,
licet illa sint mortua, aut deteriora facta, deinde reliqua dividantur; hic
contractus est iniustus, quia damnum sortis (ut dictum est) totum domini est,
nihil custodis5. Et ita etiam dicimus cum Tamb. Silv. Angelo, etc. (contra
Azor, Ronc., etc.) non licere (ex se loquendo) pactum, durante societate,
sufficiendi partus in locum - 248 -
armentorum,
quae moriuntur, quia partus, uti fructus societatis, non debent substitui, sed
dividi; unde tale pactum redundaret in custodis damnum1. Advertendum
tamen hic quod, deficientibus pecoribus, custodis intererit probare quod illa
sine sua culpa perierint, ut notant Pontas, Tourn., etc. ex L. Cum duobus 52.
§. Damna ff. Pro socio2.
227.
Hic autem 1. agitatur illa celebris quaestio, an liceat exigere lucrum certum,
salvo capitali, mediis tribus contractibus, nempe societatis, assecurationis
sortis, et assecurationis lucri; contra qui confert pecuniam, cedere debebit
maiori lucri parti, quod sibi probabiliter contingeret praecisis praefatis
assecurationibus. Multi dd. ut
Merbes. Concina, Habert, Tourn., etc. negant; quia (uti dicunt) talis
conventio, posita sortis atque lucri assecuratione, non esset amplius societas,
quae de natura sua cum ea sit, ut dans pecuniam periculo subiaceat, transiret
in mutuum, unde non potest exigi lucrum. Sed alii communius admittunt, ut Navar. Tolet.
Less. Lugo, Castr. Bon. Ronc.
Salm., etc. dicentes quod illi tres contractus, si separatim inirentur, iam
essent iusti; et ita volunt etiam, cum fiunt cum eodem. Nec est verum,
subiungunt quod talis contractus transeat in mutuum, quia qui accipit mutuum potest
suo libitu pecuniam impendere. sed hic socius omnino debet in negotiationem eam
impendere, quapropter essentialiter mutatur natura mutui. Et sciendum quod hic
trinus contractus approbatus fuit a facultatibus theologicis coloniensi,
trevirensi, salmanticensi, moguntinensi, et aliis, ut refert quidam liber typis
editus Parisiis 1745 cum titulo: Exam. theolog. sur la société du prêt à
rente. Dicerem tamen ut hic contractus nunquam fieret, theologorum
consilio non praecedente.
228.
Quaeritur 2. an filius negotians pecunia paterna possit accipere partem lucri
suo labori, et industriae correspondentam? Affirmat Ronc. casu quo filius
negotiatur proprio nomine, quia tunc, dicit, detracto valore alimentorum quae a
patre recipit, posset sibi sumere quantum pater praestaturus esset aliis pro
huiusmodi labore. Sed huic opinioni acquie cere non possumus, quia licet ipsa
sit probabilis, attamen cum etiam probabilis sit opposita Molinae, Lug.
Silvest. et aliorum, nempe quod filius cum patre cohabitans non potest sibi
compensare labores suos stipendio, quod extraneo dandum fuisset, modo labores
non essent excedentes3; qua de re cum agatur de compensatione, pro qua
requiritur ius certum et liquidum, nequit filius eam sibi facere sine patris consensu4.
229.
Notandum quod inter fratres non intelligitur facta societas nisi omnes fratres
alicui negotiationi vacent, aut si quis eorum negotietur, et alii non conferunt
bona propria praeter communia; nam si unus confert bona propria, alii vero
tantum bona communia, bene potest ille se compensare iuxta excessum, quem de
suis bonis, aut de suo labore in negotiatione impendit. Sed si unus fratrum ab aliis absens de bonis
communibus in communi negotiaretur, intelligitur durare societas usquedum alii
fratres divisionem non exposcant5.
230.
Notandum denique quod societas potest dissolvi multifariam: 1. Cum terminatur
negotium et tempus praedefinitum: 2. mutuo consensu sociorum, etiam tacito, v.
gr. si alter eorum seorsim negotiari incipiat. Caeterum neuter sociorum potest
a contractu se abdicare, nisi esset quia ei incumbendum foret in bonum
publicum, ut si alter damno esset societati, aut si pactis non staret; 3. morte
alterius socii, quia societas non - 249 -
transit
ad haeredes, nisi quoad negotia iam incoepta, aut nisi adesset pactum iuramento
firmatum cum defuncto socio, ut dicit Bon.; 4. exilio, aut professione
religiosa; 5. si alter sociorum infirmitate, aut alia causa necessaria non
posset amplius parti suae satisfacere; 6. si amittitur pecunia contributa; 7.
si ita res mutantur, ut societas evadat inepta fini1.
|