- 249 -
PUNCTUM XI. De
assecuratione, fideiussione, pignore, hypotheca, tutela, et testamentis.
231. De assecuratione.
232. De fideiussione.
233. De pignore et hypotheca.
234. De tutela et curatela; et an pupilli
possint se obligare, et donare.
235. de testamentis. Si constet de voluntate
testatoris, etc. Si adsit tantum unus testis, etc.
236. De
legato pro virginibus. An ultimae voluntates possint immutari a Papa aut ab
Episcopo.
237. de obligatione legandi bona filiis,
fratribus, aut aliis coniunctis pauperibus.
238. In
quibus casibus pater possit exhaeredare filios.
231.
Contractus I. assecurationis est cum quis suscipit sibi rei alterius
periculum mediante aliquo iusto pretio, se obligando ad eam compensandam si
pereat. Ut hic contractus sit
iustus, requiritur ut eventus sit incertus, saltem quoad praesentem
notitiam2.
232.
II. Fideiussio (vulgo pieggeria) est cum quis alienam obligationem
suscipit implendam, si debitor principalis non esset solvendo. Unde prius fieri
debet discussio a principali; et si principalis ad nihil teneretur, ad nihil
etiam tenetur fideiussor. pro fideiussione semper licet accipere pretium, licet
absit periculum, ut communiter dd. contra paucos quia assumptio talis
obligationis de se est pretio aestimabilis3.
233.
III. Pignus et Hypotheca similitudinem habent ad invicem, dum
pignus est, cum debitor dat creditori rem mobilem; hypotheca, cum dat aliquod
stabile, ut sit pro debito obligatum. Creditor non potest uti pignore sine
consensu debitoris; et si illo utitur, debet in sortem commutare fructus, quos
percipit. Caeterum praesumitur praefatus consensus, cum usus non est domino
damno ut ait p. Viva, prout esset liber pignori datus, et huiusmodi. Res
sacrae, ut calices, planetae, etc. non possunt pignorari, nisi ad subveniendum
pauperibus, aut ecclesiis. Item advertendum quod contractus dictus antichriseos,
vulgo a godere, est illicitus (ut dictum est n. 182.), nisi
subesset iustus titulus damni, aut lucri cessantis, aut poenae
conventionalis4.
234.
IV. Tutela, aut curatela sunt quidem quasi contractus, quibus
tutores et curatores obligantur sibi esse curae pupillos et minores, tam quoad
educationem, quam quoad bonorum administrationem. Et hic notandum quod pupilli, et minores non
possunt sua bona obligare (exceptis castrensibus, aut quasi), si sunt stabilia,
sine iudicis auctoritate: et si sunt mobilia, sine consensu tutoris, aut
curatoris. Dubitatur tamen, an si ipsi obligentur, saltem remaneant naturaliter
obligati? Affirmamus
cum Less. Lug. Navar. Sanch. Laym. Castrop. Salmant. et aliis (contra Bonac.
etc. quoties pupillus est saltem proximus ad pubertatem, et contractus non sit
cum ipso suo tutore, aut curatore, sed cum extraneis, nam in L. Novatio ff.
de novat. hoc habemus expressum, cum ibi dicatur: Dummodo obligatio
utiliter teneat, aut naturaliter, ut puta (notetur) si pupillus sine
auctoritate tutoris promiserit. Praeterea advertatur quod pupilli, et
minores non possunt donare, nisi illa quae alii similis conditionis donare
possunt, sed donatarii non tenentur restituere accepta, nisi post iudicis
sententiam; nam tales donationes - 250 -
iam iure naturae sunt validae1.
235.
V. Quoad testamenta, etiam moralistae fusius de hoc tractant, sed quia haec
potius ad forum, quam ad conscientiam spectant, omissa hic facio, cum me ad ea,
quae in opere morali dixi remittam2. Hic tantum aliqua, quae
confessarium iuvant scire, adnotabo. Notandum 1. quod cum haeredi constat
voluntas testatoris circa dispositionem piam, ipse in conscientia tenetur eam
adimplere, licet nullae adessent probationes externae. Sed cum hoc non constat,
non tentur credere uni soli testi, licet probatissimo, qui hoc sibi testatur;
quia saltem debent esse duo testes; ita habetur ex c. Relatum I. de
test. et c. Licet. de testib. ubi dicitur: Nulla tamen est causa, quae
unius testimonio, quamvis legitimo, terminetur. Et haec revula certa est, ut ait Laym. et recepta
ob omnibus communiter3.
236. Notandum 2. quod legatum
relictum virginibus debetur etiam corruptae, si eius corruptio est occulta,
iuxta communem sententiam4. Notandum 3. legatum relictum virginibus
oriundis non dandum virginibus ibi fortuito natis, ut dicunt Sanch. Trullench.
et Barbosa apud Ferraris5. Notandum 4. pias dispositiones solum a Papa
commutari posse, cum iusta intercedit causa, ut exprimitur in Clement. Quia
contingit de domib. relig. non autem ab Episcopis, qui, (sicut probabiliter
dicunt Laym. Bonac. Salm. et Trull.) tum tantum possunt, cum superveniret talis
causa, quae si cognita fuisset a testatore, aliter disposuisset, interpretari
eius voluntatem, et applicare legatum alii usui pio6.
237. Notandum 5.
testatores tenentur in conscientia, et quidem sub gravi legare sua bona, non
solum haeredibus necessariis, v. g. filiis et parentibus, aut avis, quoad
legitimam; sed etiam fratribus et sororibus, cum isti necessitate extrema aut
gravi laborant, ut tenendum est cum Lugo Bonac. Silv. Diana, etc. contra
Salmant. Ratio est quia nos in vita iam tenemur diligere, et adiuvare fratres
pauperes sub gravi obligatione, ut docent communiter Laym. Silvest. Ang. cum
ipsismet Salm. ob sanguinis ligamen, et ita ut si quis suum fratrem laedit, duo
committit peccata, unum contra iustitiam, et alterum contra pietatem. Si
igitur obligatoi pietatis nos in vita ligat quidni in morte? Dixi necessitate
extrema aut gravi, quia si fratres essent quidem pauperes, sed non in tanta
necessitate; aut si essent coniuncti in gradu remotiori, licet isti essent in
gravi necessitate, tunc probabiliter non erit obligatio gravis, sed erit saltem
levis7.
238.
Notandum 6. quod pater potest exharedare filios ex iusta causa, puta si isti
tentassent eum interficere aut impedire, quominus testaretur, aut alia gravi
iniuria eum affecissent; secus vero si matrimonium cum personis suae qualitatis
imparibus contraxissent. Contra est valde probabile quod pater possit
exhaeredare filiam, quae cum esset aetate minori 25. annis, luxuriose
vixisset8. Hoc tamen intelligitur, si filia (aut filius) habeat unde
vivat, quia illa cum paupertate laborat, pater semper tenetur ei alimenta ad
vitae sustentationem necessaria ministrare9.
|