- 251 -
TRACTATUS XI. DE OCTAVO PRAECEPTO DECALOGI
CAPUT UNICUM
DE IUDICIO TEMERARIO, CONTUMELIA ET DETRACTIONE
PUNCTUM I. De
iudicio temerario.
1. De
iudicio et suspicione temerariis.
2. Advertenda
pro praxi.
1.
Iudicium temerarium tunc est peccatum mortale, cum sine sufficienti fundamento
iudicamus proximum aliquod grave malum commisisse. Ex quo infertur quod
huiusmodi iudicia plerumque excusantur a mortali, aut quia fundamentum
iudicatur sufficiens, aut quia non sunt iudicia, sed suspiciones, aut quia non
sunt iudicia, sed suspiciones, quae quamvis sint temerariae, non attingunt
mortale, nisi dubitetur quod personae bono nomine essent reae gravissimorum
criminum, uti atheismi, haeresis, incestus cum parentibus et
huiusmodi1.
2.
In hac materia igitur advertat confessarius multos rudes se accusare, quod
temere iudicarint: oportet efficere ut ipsi sciant 1. cum adsunt sufficientia
momenta ita iudicandi de aliqua actione, iudicium non esse temerarium, sed
iustum adeoque non esse culpabile; 2. haec ut plurimum non esse iudicia, sed
suspiciones, quas domini, et patresfamilias aliquando tenentur habere, ut
aliquod peccatum impediant: v. g. ne servi furentur, ne filiae peccent cum
hominibus versando, et alia id genus. Tantum advertatur ne huiusmodi suspiciones cum aliis communicent sine
necessitate.
|