- 252 -
PUNCTUM III. De detractione.
7. Detractio
quando est culpabilis.
8.
De arcano per fraudem cognito, etc.
9. De
arcani obligatione.
10. An
possit publicare delictum ob defensionem.
11. An
propter consilium, et solamen; et an viro probo.
12. Si
delictume st publicum in uno loco etc.
13. Si
fuerit publicum aliquo tempore ec.
14. Si
delictum est connexum.
15. Si
referat ut ab aliis auditum.
16. Qui
nominat aliquem ordinem, aut monasterium.
17. Qui inducit, aut audit
detractionem.
18. De famae restitutione.
19. Causae excusantes a restitutione.
20. An adsit obligatio compensandi
ingamationem cum pecunia.
21. An infamatus possit sibi
compensare.
22. Qui sint libelli famosi, et quae poenae
adsint contra eos conficientes.
7. Detractio alterius
famae tunc est mortale, cum aut publicatur delictum falsum proximi, aut
delictum verum, sed occultum, et quod brevi none st publicandum; et quod brevi
non est publicandum; et item cum publicatur, ut infametur; nam si manifestetur
ob alium iustum finem (loquendo de delicto vero) v. g. ut proximus corrigatur,
aut ut evitetur damnum grave aliorum, et nullum extaret medium quo evitetur
illud, tunc illud patefacere non est illicitum (nisi in casu quo damnum infamia
notati esset notabiliter excedens proprium damnum): quia, ut dicit s.
Thomas3, illa dicitur vera detractio, quae fit ut denigretur alterius
fama, non autem illa, quae fit ob aliud bonum necessarium: Si verba (sic
ait s. d.), per quae fama alterius diminuitur, proferat quis ob aliquod
bonum necessarium, non est peccatum, nec potest dici detractio4.
8. Hic locum habet magna
quaestio: An quis ad evitandum grave suum damnum, possit patefacere delictum occultum
alterius, sed iniuste congitum aut vi, aut fraude, v. g. reserando litteras
etc? Variae sunt sententiae, inter quas nobis arridet illa Lugo Laym.
Tourn. La-Croix et Sporer, qui negant posse hoc fieri, quia illa actio iniusta
obligat patrantem eam ad restituendum proximo omnia damna, quae inde illi
proventura erunt. Eo solo casu posset - 253 -
revelare
alterius delictum, quando ei liceret illud investigare etiam per vim, aut
reserando alterius litteras, ut esset si revelatio conferret bono communi, aut
si ille proximus sub gravi teneretur aperire arcanum, ut repararetur damnum,
aut si ille iniustam vexationem exhiberet, et alius qui litteras resignat,
proabbiliter putaret in illis aliquod contineri, quod directe esset causa
iniusta damni proprii, aut alterius innocentis; nam secus, si direcfte non
contineretur in litteris vexatio, sed ab illis posset deduci indirecte aliqua
notitia, qua sua utilitas promoveri posset, aut vitari damnum, non liceret tunc
aperire litteras, cum hoc sit contra bonum commune societatis humanae, quod
praeferendum utique est bono privato; ita Less. Laym. et Salmant. cum aliis communiter1.
9.
Hic quoque opportune cadit, ut sciatur quandonam teneamur servare arcanum? In
hoc oportet distinguere arcanum naturale a promisso et a commisso: naturale est,
quando quis casu scit aliquod factum occultum: promissum est, cum se
aliquis obligat non manifestare aliquid: commissum denique dicitur, cum
aliquis confidit alteri arcanum cum prohibitione non revelandi. Veniamus ad
obligationem arcani. Promissum obligat iuxta intentionem committentis,
sed non habet ille obligationem gravem observandi, nisi cum certum est ita se
obligasse. Commissum (dictum etiam rigorosum) obligat strictius
quam naturale, et potest tantum in sequentibus casibus aperiri 1. Si
praesumitur consensus principalis; 2. si factum iam sit publicatum. Imo Azor.
Lugo Ronc. Salm. et alii dicunt non esse mortale, uni vel alteri illud
communicare commissum, licet sit de re gravi; modo persona non sit talis, ut
praecipue illi iudicetru committens voluisse celari: 3. si occultatio arcani
vergeret in damnum commune, vel alicuius innocentis, ac ipsius committentis:
quia tunc tu bene potes detegere illud. Huc adde iuxta communiorem et
probabiliorem sententiam cum Soto Navar. Laym. Less. De Lugo Bonac. Ronc., quod potes detegere secretum etiam ad
reparandum tuum proprium grave damnum, cum deterioris conditionis non sis, quam
caeteri innocentes; dummodo (limitatur) detectio non vergeret in grave damnum
commune; et modo non te obligasses illud celare etiam cum aliquo tuo damno. An
autem illud possis prodere in periculo vitae, cum etiam in tali periculo te
obligasses celare, utraque sententia affirmativa, et negativa est
probabilis2.
10.
Notandum 1. licere (ut dicunt Lugo Carden. Tournely et Busemb.) revelare
aliquod verum delictum proximi, in quantum iuvat, et etiam est necessarium ad
se defendendum ab aliqua insidia ab illo parata. Dictume st verum, quia
imponere delictum falsum semper est grave, uti habetur ex prop. 44. ex damnatis ab Innocent. XI. quae dicebat: Probabile
est non peccare mortaliter, quia imponit falsum crimen alicui, ut suam
iustitiam et honorem defendat, etc.3. Multi dd. tamen excusant a
mortali, cum quis, ut aufugiat acriores cruciatus, confitetur commisisse
delictum cuius immunis est; sed hoc non admittimus cum aliis4, observa
id quod dicetur in Tract. 13. n. 84.
11.
Notandum 2. licere patefacere alterius peccatum in quantum conducit proprio
consilio, aut levamini in aliqua iniuria gravi, qua quis affectus est, ut communissime
Navar. Bon. Sairo. Ledes. Mazzotta
Busemb. Salm. et alii. Et multi graves dd. ut Less. Caiet. p. Nav. Bonac.
Covar. Nav. Trullench. etc. excusant (saltem a gravi) qui revelaret aliquod
delictum secretum uni vel alteri viro prudenti, dum fama consistit in
aestimatione hominum, ideoque non iudicatur infamatio significare illud
- 254 -
peccatum
uni vel alteri qui illud celatum tenerent. Et hoc idem aperte sentit s.
Thomas1 dicens: Si ex incautela alicui dixerit hoc (nimirum alterius
peccatum), ita tamen quod non proveniat inde infamia delinquenti, tunc non
peccat mortaliter, licet incaute agat2.
12.
Notandum 3. quod cum delictum est publicum alicubi, dubitatur an sit gravis
culpa illud manifestare alibi etsi eo non adhuc pervenerit notitia, nec brevi
perventura erit? Adsunt tres sententiae. Prima cum Dicast. Villalob. Antoine
Tournely Cuniliati etc. tenet esse mortale contra iustitiam, quia delinquens
adhuc ibi suam famam possidet. Secunda cum Lessio Sylvio et Bonac. tenet esse
mortale contra charitatem, quia licet reus amiserit ius ad famam, valide tamen
moereret, sciendo palam fieri suum crimen eo loco ubi ignoratur. Tertia sententia communior, quam mordicus tuentur
Lugo (et vocat communem ac veram) cum Caiet. Anton. Ledesma, et Maior, eamque
tenent Salm. cum Navar. Bannez Serra Fill. Fagund. Macado et aliis3, dicit
non esse gravem culpam neque contra iustitiam neque contra charitatem. Plures
afferunt rationes praefati auctores; sed potior ratio est, quia ad bonum
commune expedit agnosci malefactores, ut ab eis alii cavere se possint; hocque
commune bonum damno praeponderat deinquentis. Haec ratio utique valde
probabilis mihi videtur, semper ac crimen est tale, quod reddat reum
perniciosum et vitandm, prout esset crimen latrocinii, impudicitiae, homicidii,
proditionis, et similium. Nec obstat dicere quod reus, possidendo eo loco famam
suam, nequit illa exspoliari per solam opinionem probabilem; nam respondetur
quod eodem tempore quo ipsius peccatum publicum evadit, ex una parte iam
probabiliter amittit ipse ius ad famam, et ex alia omnes acquirunt ius ad ipsum
agnoscendum, ut evitent; et cum ius rei evadit incertum, incerta quoque evadit
possessio illius. Invenio autem quod p. Concina4 in hac quaestione
distinguit et ait, quod cum delictum est notorium notorietate facti, scilicet
publice patratum, tunc patefieri potest ubicumque; cum vero notorium est tantum
notorietate famae, sic inquit: Cauti omnes sint oportet, quia facile
fingitur haec publica fama. Adverte autem quod delictum publicatum in una
tantum familia aut monasterio, non potest dici absolute publicum; unde non
potest alibi manifestari, et ne in alio quidem monasterio ipsius ordinis, quod
cum illo haberet frequentem communicationem5.
13. Delictum vero
alicuius publicum uno tempore, non potest in alio in quo factum est occultum
publicari sine gravi culpa, saltem contra charitatem; excipe tunc si delictum
esset publicum, non solum notorietate facti, sed etiam notorietate
iuris, nempe per sententiam iudicis, aut rei confessinoem in iudicio, ut
docent Lessius Lugo La-Croix etc.6. Ceterum hoc non obstante,
non prohibetur quin historici delicta publica describant, etiam ex solo facto;
Sotus Molina Vasq.7.
14.
Notandum 4. quod si quis infamia notatus est ob unum delictum, non est grave
illum infamare de alio illi connexo, aut affine, ut si dicatur de milite
fornicasse, et huiusmodi. Secus vero si publicaretur aliud peccatum diversum;
aut si de eo qui dicitur esse adulteratus semel, patefieret his eum lapsum
esse8.
15.
Notandum 5. peccare tantum venialiter eum qui refert pecactum proximi, sed uti
narratum ab inimicis, aut aliis modicae fidei, aut si - 255 -
verisimiliter
creduntur auditores non praestare fidem dictis. Sed peccabit mortaliter, si
dicet a fide dignis audivisse, aut si refert delictum gravissimum; quia in hoc
erit peccatum grave etiam solum suspectum fundatum praebere1.
16.
Notandum 6. pecacre eum qui detrahit famae alicuius ordinis religiosi, aut
monasterii alicuius religionis, et etiam qui publicat delictum alicuius
religionis, nominando monasterium aut ordinem. Nihilominus si ordo esset
amplus, recte ait p. Concina, non aestimandum grave peccatu, nec frangi
sigillum, nominare ordinem qui non est strictae observantiae2.
17.
Notandum 7. peccare graviter qui inducit alterum ad detrahendum. Qui etiam non
inducit, sed oblectatur de detractione ab aliis facta, peccat etiam graviter,
sed tantum contra charitatem. Sed qui oblectaretur non de damno, quod proximus
patitur in illa detractione, sed tantum de novitate, aut curiositate, quam
continet detractio illa, multi dd. excusant a gravi; modo ille non esset
Superior: quia graviter interest subditum detrahentem corripere. Superiores
igitur peccant graviter contra charitatem (sed non contra iustitiam), ut recte
tenent Lugo Sotus Reb. Dicast. etc. si omittunt corripere subditos detrahentes
proximo de re gravi3. Sed qui non est Superior a multis gravibus dd.
excusatur a peccato mortali, si ob verecundiam, aut timorem, non nititur
impedire detractionem, dummodo proximo (ultra infamiam) nonimmineat aliud
damnum ex detractione causandum, et modo ait s. Thomas4, certe non
sciat quod si corriperet detractionem impediret; sed hanc certitudinem habere
est moraliter impossibile ei qui non est Superior, aut saltem si non multo
praestat dignitate, aut nobilitate5. Advertunt Lugo, Busemb. etc.
errare eos qui statim ac audiunt loqui contra proximum, putant illico teneri ad
correctionem; quia saepe plus prodest proximo, ut detractio incoepta
terminetur, dum aliquando, expleto discursu, cognoscetur quod res aliter sese
habeat, quam in principio apprehensa fuit. Ceterum ut ab omni scrupulo se
eximat; ubi audit aliquem detrahentem, et quidem de re gravi, et occulta, satis
erit si a circulo discedat; aut si nitatur sermonem aio traducere, aut si
ostendat sibi illud displicere, vultum alio convertendo, aut oculos demittendo aut
vultum valde serium ostendendo6.
18.
Notandum 8. iniustum detractorem teneri ad famae restitutionem, et etiam ad
damnum illi causatum /dummodo sit saltem in confuso praecognitum); et non solum
cum delictum impositum est falsum, palinodiam canendo apud auditores, tam
mediatos, quam immediatos (cum immediati negligerent advertere suos auditores);
sed etiam quando est verum, prospiciedno modo quo meliori potest, dicendo v.
g.: Erravi, allucinatus sum, me fefellit, mentitus sum; quia omne
peccatum est fallacia, et mendacium, iuxta s. Ioan. ego soleo hoc consilium
dare, ut dicant: Ex capite meo hoc erui, (vulgo me l' ho cavato dal
capo) aequivocando quia omnia verba e mente (pro qua accipitur caput)
procedunt. Quod si unquam famae restitutio proabbiliter maiori damno potius,
quam utilitati infamia notato futura esse iudicaretur, quia praesumeretur ab
hominum memoria effluxisse (ut iam praesumitur, cum famae obtrectatio multo
abhinc tempore acciderit, et inde hoc omnino in oblivione iacuerit): tunc
satius est occasiones captare infamatum laudandi in aliqua eius virtute; ut eum
in bonam aliorum opinionem ponat, quam res praeteritas hac famae restitutione
in memoriam revocare. Confessarius attamen curet ut huiusmodi - 256 -
famae
compensationes, cum commode fieri possunt, ante absolutionem fiant, quia postea
difficulter adimplebuntur; licet ceteroquin hae minus difficultatis habeant,
quam pecuniae restitutio1.
19.
Denique notandum detractorem plurimis ex causis posse excusari a famae
restitutione: 1. Si delictum iam ex alia via fuerit factum publicum, aut si
infamatus aliis modis suae famae consuluerit: 2. si prudenter praesumitur
diffamatus remisisse, dum quilibet est suae famae dominus, ut dicunt Laym. Nav.
Trullench. Busemb. Holzman etc. cum communi2; modo, intelligitur,
possit remitti, dum remittere non potest quando eius infamia cederet in
scandalum, aut in damnum commune, aut suorum; 3. si ob famae restitutionem
subeundum esset periculum vitae, aut damnum multo gravius, quam est illud
infamati; 4. si iudicatur quod detractioni praestata non sit fides, ut quando
fit in iracundiae calore; 5. si prudenter iudicatur quod factum oblivione sit
deletum, ut supra dictum est; 6. si infamatus etiam tibi detraxit, et adhuc non
restituit, quia tunc iuxta sententiam communiorem et probabiliorem Soti Sylvii
Vigandt Tournely Laym. Salmant. etc.
tu potes suspendere tuam restitutionem, donec alter adimpleat suam3.
20.
Dubitatur 1. an cum famae restitutio non potest fieri, teneatur detractor
pecuniis compensare? Alii ut Sylvius Sotus etc. cum s. Thoma4
probabiliter affirmant, quia fama etiam est pretio aestimabilis. Sed sententia
communior, et probabilior cum Lessio Lugo, Sanch. Laym. Vasq. Bon. Salm. Croix etc. negat, quia
iustitia obligat solum ad restituendum ablatum, aut aequivalens; sed fama cum
sit diversae speciei, quoniam ordine superior est bonis, nunquam quocumque
pretio compensari potest. Unde restitutio facta per pecuniam nunquam erit
congruens satisfactioni, cum infamatus semper eodem modo quam ante pretii
solutionem creditor restaret5. Observetur quod dictum fuit Tract. 10. n.
83.
21. Dubitatur
2. an cum detractor non potest, aut non vult famam restituere, possit infamatus
pecunia se compensare a detractore? Alii dd. negant, quia nequit fieri
compensatio cum sola probabili opinione. Alii tamen affirmant, ut Lessius
Molina Arag. Ledes. etc. et Salm. admittunt hanc opinionem uti practice probabilem,
dicentes regulam, non posse compensari cum probabili, procedere cum debitum est
dubium non vero cum est certum, ut certume st creditum quod habet offensus de
sua fama, et dubium tantum versatur de modo compensandi, et hunc modum
probabiliter admittunt dd.6. Hoc non obstante adhaereo primae
sententiae, dum infamatus est creditor in materia famae, non autem bonorum; et
si probabile est, imo proabbilius (ut nuper vidimus) non teneri detractorem
pecuniis compensare, cum non potest famam reparare, semper evenit, quod
infamatus compensatus ob creditum tantum probabile, non certum7.
22.
Aliquid hic addendum circa libellos famosos. Libellus famosus, sive
infamatorius est, cum publicatur in scriptis aliqua gravis et occulta
infamia cuiusdam. Vocatur etiam libellus famoss scriptura tradita iudici
absque nomine accusatoris. Adversus
eos qui hos libellos conficiunt, adest excommunicatio ferendae sententiae ut
habetur ex c. Qui alterius 5. quaest. 11.; sed latae, si libellus
sit adversus Papam, aut Cardinales, imo est reservata, si est contra ordines
Franciscanum et Dominicanum, aut alium communicantem; non vero si contra
aliquem particularem Religiosum. Eamdem culpam et poenam incurrunt qui ad
alicuius ianuam quoddam infamatorium signum appendunt8.
|