- 257 -
CAPUT I. DE
IEIUNIO ECCLESIASTICO
PUNCTUM I. De ieiunii obligatione.
2. De abstinentia a carnibus.
3. et 4. De lacticiniis.
5. De larido.
6. De tribus Bullis Benedicti XIV.
]7. An
dispensati ad carnes possint vesci piscibus.
8. De carne suina.
9. De unica
comestione.
10. De interruptione prandii.
11. De electuarii, etc.
12. De potionibus.
13. De vino et birra.
14. De sorbetto.
15. De chocolate.
16. ad 19.
De collatiuncula serotina.
20. Si quis pluries vescitur carnibus, aut alio
cibo, etc.
21. De hora refectionis.
2. Tres sunt conditiones
quas requirit ieiunium ecclesiasticum, abstinentia a carnibus, unica comestio,
et hora refectionis. Praecipue ieiunium consistit in abstinentia a carnibus
eorum animalium, quae in terra nascuntur, et respirant iuxta regulam s.
Thomae1 aut communiter inter carnes, et non inter pisces reputantur
iuxta sententiam communem aliorum. In dubio autem an esus carnium alicuius
animalis tempore ieiunii sit licitus vel illicitus, nec adsit legitima consuetudo,
videndum erit, ait Benedict. XIV.2, ex regula Angelici, an huiusmodi
animal sit simile, aut dissimile iis, quorum esus diebus ieiunii interdictus
est, et an illius carnes humano corpori validius nutriendo, et corroborando
idoneae dignoscantur; quod ubi ita esse appareat, profecto inter eas adnumerari
debent, quae ieiunantibus apponi nequeunt, quemadmodum lat. probat Tamburinius
tum l. 4. in Dec. c. 5. §. 1. n. 10. tum
ad 4. praec. Eccl. c. 3. n. 2. Et si ita nec
quid certi definiri potest, subiungit idem Benedict. rem deferendam esse ad
sedis apostolicae iudicium. Hinc
dicunt Bonac. Regin. Conc.
Tamb. Holz. Elbel, etc.non esse vetitas testudines, ranas, limaces (vulgo
dictas maruzze), locustas (vulgo grilli), aut conchilia. Idem
dicunt Holzman et Elbel de lutris (vulgo lutrie), de castoribus, et de
anatibus cuiusdam generis. Contra aves, licet quaedam earum nutriantur in
aquis, nihilominus omnes pro veris carnibus habentur, ut sunt fulicae, corvi
marini, et similes3. Ab isto praecepto sunt immunes amentes, et pueri
ante usum rationis. An autem eximantur pueri qui ante septennium perfecto usu
rationis dotati sunt, vide quod dictum fuit Tract. 2. n. 37.
3. In quadragesima autem
adultis prohibentur sub gravi, non solum carnes, sed etiam ova et lacticinia,
ut habetur ex prop. 32. ab Alexandro VII. proscripta, quae dicebat: Non
est evidens quod consuetudo non comedendi ova, et lacticinia in quadragesima
obliget. Hic quaeritur 1. an in
vigilis, et quatuor temporibus - 258 -
extra
quadragesimam sint universe interdicta lacticinia? Nonnulli (sed pauci) affirmant ex can. Denique 6.
dist. 4. ubi s. Gregorius scripsit: Par autem est, ut ieiunemus a
caseo et ovis. Et huius sententiae videtur esse s. Thomas1 dicens,
Ecclesiam interdicere fidelibus tam carnes, quam ova. Sed nos dicimus cum
sententia communi, in vigiliis non vetari lacticinia, nisi ubi inolevit
consuetudo abstinendi; ita Navarr. s. Antonin. Laym. Sanch. Concina, et alii
cum Salm. qui pro hac re adducunt eitam Concil. tolet. Nec obstat dictus can. Denique,
quia ibi s. Gregorius quaesitus fuit de solo ieiunio quadragesimali, et congrue
responsio arrisit petitioni; et s. Thomas de eadem quadragesima loquitur, nam
de aliis ieiuniis disserens cit. a. 8. ad 3. dicit: Et ideo in
quolibet ieiunio interdicitur esus carnium; in ieiunio autem quadragesimali
interdicuntur universaliter etiam ova et lacticinia. Igitur extra
quadragesimam de iure non interdicuntur ova. Nec obstat quod exprimitur in
Bulla, In suprema N. SS. P. Benedict. XIV. In quadragesima aliisque
diebus carnium et lacticiniorum esus est prohibitus, dispensari contigerit, etc.
Nam ut scripsit probabiliter quidam auctor modernus (P. de Petio Teatinus in
addit. ad Fel Pot.), per praedicta verba non reprobatur sententia
contraria, cum possint intelligi relative ad tempus solummodo quadragesimale,
non vero aliis; sed nodus omnis solvitur ex aliis verbis Pontificis de
Synodo2 ubi Pontifex sic loquitur: In caeteris vero ieiuniis
extra quadragesimam sicut ab Episcopo prohiberi non debent ora, et lacticinia
in iis locis, in quibus eorum usus legitima consuetudine iam pridem inolevit.
ita, etc. Si Episcopis insinuat quod prohibere non possunt, evidens est
quod reipsa quidem non prohibuit. nec declaravit prohibita esse, saltem ubi
consuetudo viget iis vescendi3.
4.
Quaeritur 2. an ubi adest consuetudo abstinendi a lacticiniis, incolae
tenenatur sub gravi ab illis abstinere? Negant Sanch. Villal. Tamb., etc. quia
de ea non constat (uti dicunt) an introducta sit cum animo se obligandi sub
gravi, ut necesse erat. Sed affirmat communis sententia, quam nos sequimur cum
Less. Laym. Conc. Salm. Bonac. Viva, et aliis cum s. Thoma4; quia sicut
diximus Tract. 2. n. 79. in fin. cum talis abstinentia sit
gravis oneris, et cum videatur ita constanter observari, bene quidem
praesumitur introducta esse et continuata animo se obligandi aliter faciliter
cessasset; et posito quod praesumptio stet pro obligatione, pro ea stat
possessio, et non pro libertate5. Et idem dicemus propter eamdem rationem de obligatione Monialium ad Horas
canonicas. Vide in appendice 3. de examine Ord. n. 61.
5. Quaeritur 3. an iis
quibus permittuntur lacticinia, permittatur laridum? Affirmant Silvest.
Ostiens. Abb., etc. et p. Viva appellat probabile, citans Laym. et Azor (sed
ego inveni Laym. omnino id improbare, et Azorium non damnare tantum).
Tamburinius cum Diana et Henriq. admittit solum cum liquefactum est; sed ego
iudico sequendam esse primam sententiam communem San. Bonac. Conc. Ronc. Elbel.
Milante, et aliorum qui omnino negant, quia pinguedo est vera caro6.
6.
Quaeritur 4. an dispensati ad carnes, aut ad lacticinia, possint diebus ieiunii
vesci piscibus? Sewd hic ante omnia notanda sunt ea quae sancita sunt, et
declarata a SS: P. Benedicto XIV. circa ieiunium in tribus suis Bullis. Et 1.
in Bulla Non ambigimus data die 30. Martii 1741. declaratum fuit neminem
posse dispensari ad carnes sine legitima causa et de utriusque medici
consilio, nempe medici et parochi, aut confessarii; et - 259 -
super
declaratum fuit ad dispensandum cum integro populo, aut communitate, requiri
gravissimam et urgentem necessitatem, ac dispensationem impetrandam esse a Sede
apostolica toties quoties opus fuerit; et tunc sic dispensatos teneri ad unicam
comestionem, ac non esse miscendas licitas atque interdictas epulas, nempe
carnes et pisces, ut declaravit in rescripto ad Episcopum Compostellae, quod
affertur in Bulla Libentissime. 2. In Bulla In suprema eiusdem
anni, die vero 22. Augusti declaratum fuit iisdem duobus praeceptis teneri
quemlibet privatum cum quo dispensatum esset, et non tantum in quadragesima,
sed etiam in omnibus aliis ieiunii diebus. 3. In Bulla Libentissime sub
die 10. Iunii 1745. declaratum fuit dispensatos ad carnes in collatiuncula
serotina eo cibo eaque portione debere uti, quibus utuntur ieiunantes
meticulosae conscientiae. 4. Debere ipsosmet observare normam praescriptam
ieiunantibus. 5. Cibos vetitos dispensatis ad carnes esse pisces (etiam in
Dominicis quadragesimae); ita ut in eadem mensa non possint simul apponi carnes
et pisces. Epulas interdictas (sunt verba Bullae) esse pisces, adeoque
utrumque simul adhiberi non posse: subiungendo ibi quod permittuntur pisces
dispensatis ad lacticinia.
7.
His positis, dubitabatur a quodam an in mensa privata liceret dispensatis ad
carnes vesci aliquo pisce? Super hoc scripsit praenominatus de Pretio,
inhibitionem esse factam tantum pro conviviis ob scandalum, non autem pro illis
in mensa privata qui moderate vellent aliquo pisciculo vesci, ablato scandalo,
et non ex gula. Sed esto istae limitationes ponantur, attamen omnino
improbabilis est talis opinio (ne dicam inventum), dum 1. Bulla loquitur
generaliter. 2. Pontifex in tantum exprimit convivia in citata Bulla, non quia
praeceptum cadere velit tantum super illa, sed ut ostendat quo fuisset
praetergressa gulae indulgendi licentia, ut etiam ad convivia epulae
interdictae inferantur, quod utique temeritatem maiorem sapit. 3. Relictis
subtilitatibus ratiocinationibusque inanibus ex eo quod in posterioribus Bullis
statuitur, luce meridiana clarius videbitur longe aberrasse de Petio. In Bulla
enim In suprema sic statuitur: Nos quibuscumque.... dispensari contigerit, ab omnibus omnino,
et nemine excepto (nota) unicam
comestionem, et licitas, atque interdictas epulas minime esse apponendas
declaramus, atque decernimus. Ergo sicuti nemini sive in privato, sive in
convivio licet plures comestiones adhibere, ita nec epulas interdictas (quales
sunt pisces), cum ad utrumque obliget omnes, nemine excepto; alias deberent
excipi qui privatim et non in convivio pisces comesturi essent. 4. Interrogatus
Pontifex quaenam epulae sint interdictae coniungi cum licitis, respondit epulas
licitas pro iis quibus permissum est carnes comedere, esse carnes ipsas; epulas
interdictas esse pisces, adeoque utrumque simul adhiberi non posse: ergo pisces
interdicti sunt iis quibus conceduntur carnes absolute, quales sunt ii qui
etiam privatim comedunt. 5. Pontifex ibidem declarat pisces non
interdici iis, qui sunt dispensati ad lacticinia, ergo sunt interdicti
dispensatis ad carnes. Quid
clarius desideratur?
8. Quaeritur
5. an dispensatis ad carnes tempore ieiuniorum, sit vetita caro suina? Affirmat absolute p. Conc. ex quodam
Decreto quod adducit Clementis XI. Romae edito die 24. Februarii an 1702. Sed communiter negant Lugo
Sanch. Croix Tamb. Salm. cum Trull. Villalob., etc., quia esset nimis
scrupulosum (uti dicunt) imo magis molestum, quam ieiunium ipsum, si quilibet
dispensatus examinare deberet, quae carnes sibi essent nocivae, quae vero non.
Nec obstat Edictum (non iam Decretum) praefatum Clementis, ubi duo praecepta
- 260 -
fuerunt, unum ut dispensati tenerentur ad unicam comestionem, aliud
ne iisdem permitterentur carnes insalubres: non obstat, dico, quia illud
Edictum non fuit generale, sed particulare pro statu romano, ut attestatur Viva
et alii, et ut declaravit idem Benedictus XIV. cum erat Archiepiscopus
Bononiensis in notific. tom. 1. n. 24. Et postea in Bulla Non
ambigimus, cum meminisset laudatum Edictum, licet universale fecisset
praeceptum unicae comestionis, sub silentio tamen praeterivit praeceptum de
abstinendo a carnibus non salubribus: unde argumentatur non voluisse Pontificem
hoc praeceptum fieri universale. Sed ut loquar in particulari de carne suina,
non mihi videtur quod possit dici absolute nociva, dum ista, ut scribit
celebris medicus Hoffmanno, maximam habet cum sanguine humano convenientiam. Sed dicet aliquis, cur talis caro
interdicta fuit Hebraeis, nonne quia nociva? Sed respondetur quod in
Palaestina (regione valde calida) ibi ideo potuit ut nociva prohiberi, quia ibi
sues (iuxta Calm. in Levit. 11. 8.) sunt faciliores lepra inficiari; quod in
aliis partibus non ita accidit sicut etiam vetita fuit caro leporis, sed in
istis regionibus lepores certe non reputantur nocivi. Praeterea s.
Thomas1 dicit carnes vetitas fuisse Iudaeis, aliae ob nimiam
humiditatem aut siccitatem; aliae ob immunditiam, ut carnes duillae; et revera
ratio talis prohibitionis allata a Moyse est, quia illae erant carnes immundae
Hebraeis: Horum carnibus non vescimini, quia immunda sunt vobis, Levit. 11.
8. Dicuntur immundae, quia, ut scribit Plutarchus, nullum animal ita gaudet
coeno ac sordidis locis. Insuper ait Natalis de Alexandro, et idem prius
scripserat Tertullianus (Lib. 2. contra Marcionem c. 18.), carnem
suillam fuisse prohibitam Iudaeis ad frenandam gulam et incontinentiam.
9.
Secunda conditio ieiunii est unica comestio. Dubitabatur prius an dispensati ad
acrnes ad illam tenerentur, eo quia cessante abstinentia a carnibus, cessabat
quoque essentia ieiunii? Sed hodie (ut diximus) declaratum habemus a Benedicto
XIV. ieiunium duo continere praecepta, unde licet cesset primum de abstinentia
a carnibus, non cessat secundum (licet minus principale) de unica comestione;
excipitur tamen casus quo dispensatio ad carnes concedatur ob infirmitatem aut
debilitatem virium, ut dicunt dd. communier, et ut ab eodem Pontifice
declaratum est in Bulla In suprema, ubi dicitur: Dummodo nulla certa
et periculosa aggectae valetudinis ratio intercedat, vel aliter necessario
fieri exigat2.
Tertia
conditio est hora refectionis, quae est circa meridiem. Fit quaestio an peccet
notabiliter antevertens horam sine causa? Illud notabiliter alii intelligunt
plus quam horam, sed alii probabilius tantum horam. Ceterum anticipare infra
horam omnibus licet. An autem anticipatio notabilis sit mortalis, affirmant
Azor. Sanch. Ronc., etc.; sed communius negant Less. Tolet. Pal. Laym. Roncag.
Holzm. et Salm. cum aliis pluribus. Quia hora non est de essentia ieiunii, sed
tantum circumstantia accidentalis, quae licet olim graviter obligabat, hodie
tamen, ut aiunt Holzman et Roncaglia, postquam ex consuetudine mutata est hoar
prandii, designatio temporis non videtur inducta tanquam de substantia
ieiunii3.
10. Permittitur
nihilominus 1. interrumpi prandium ob aliquod negotium quod intercedit. Sine
causa ceteroquin non licet prandium interrumpere, et denuo ad mensam redire;
sed hoc intelligitur moraliter; nam etiam sine causa, et quamvis aliquis
terminasset prandium, potest iterum comedere, si commensales prosequuntur
- 261 -
prandere,
aut si in mensa afferuntur aliae epulae, quae non expectabantur; ita Sanch. Salm. et Villalob. Imo Filliuc. Tamb. et
Elbel concedunt generaliter posse sumi alium cibum post sesquiquadrantem.
Certume st autem per horam, sine causa, prandium interrumpi: sed si aliquo
negotio quis intercipitur, utique potest ad horam interrumpere; imo Lezana
Diana Fag. Tamb., etc. concedunt usque ad duas: sed id iure merito ait Holsm.
licere, cum quis cibo sufficienti non fuerit refectus et eiunium sub gravi
incommodo tolerare non potest, tunc potest prandium reassumere, quia ecclesia
non intendit aliquem obligare diem ducere sine sufficiente refectione1.
Probabiliter tamen dicunt Croix Fagund. et Tamb. licere prandium protrahere
usque ad duas horas; et Elbel. cum Gobat admittunt usque ad tres aut quatuor
horas, saltem pro Germanicis, inspecta eorum consuetudine2.
11. Permittitur 2.
aliquod sumere ratione medicinae, ut sunt electuaria (quae sunt quaedam
conservae ex saccharo et iuniperis, aut cedro, etc. confectae) de quibus
loquitur s. Thomas3, et sic dicit: Electuaria assumuntur ad
digestionem, unde non solvunt ieiunium, nisi forte aliquis in fraudem
electuaria in magna quantitate assumat per modum cibi. Itaque licet
assumere haec electuaria ob quamlibet causam iustam, nempe ad vehiculum cibi,
ad stomachi roborationem, ad vocem conservandam, ad auferendum oris foetorem et
huiusmodi. Ita etiam
permittitur sumere parum cibi (v. g. unciam) ad depellendam debilitatem, ut communiter
Azor. Less. Tol. Laym., etc. Nonnulli hoc permittunt toties, quoties bibendum
erit, ne potus noceat; sed hoc, ut recte dicunt alii, vix potest permitti semel
atque iterum in die4.
12. Permittuntur
3. omnes potiones, quae per modum potus accipiuntur, ut sunt Caffè, et Thè,
Salviae, etc. non autem factis, aut iuris, quia licet hae potiones
sorbeantur, tamen non habent rationem potus, sed cibi, et potius ad
nutritionem, quam ad cibi vehiculum referuntur. Et idem dicitur de succo
fructuum, aut pomorum, vulgo melloni d' acqua (contra id quod quidam
modernus anonimus improbabiliter scripsit), et etiam uvarum dentibus
confectarum, aut tunc pressarum5.
13. Dixi uvarum
tunc pressarum, non vini, quia licet antiqui fideles etiam a vino
abstinerent, hodie vinum non est prohibitum, licet biberetur ad sedandam famen,
ut communiter tenent Azor. Sanch. Less. Navar. Layman. Bonac., etc. cum
Salmant. qui ob praesentem consuetudinem hanc sententiam vocant certam. Et
etiam s. Gregorius tunc temporis in cit. c. Denique, dist. 4.
permittebat vinum sine ulla exceptione: Vinum quoque ita bibere permittitur,
ut ebrietatem omnino fugiamus. Et idem dicitur de cerevisia seu birra
(quae conficitur ex aqua hordeaceae, et aliis ingredientibus), quae etiam
pro vero potum accipitur6.
14. Idem dicimus
de aqua mixta saccharo, et succo cinnamomi vel mali cedrini, vulgo dicta sorbetto,
vel limonata, ut docet communis sententia cum Wigandt Concina Elbel
Salm. Viva Croix, etc. dum (ut dicunt) semper ac parva quantitas harum rerum
misceatur cum magna quantitate aquae, reputatur potio naturalis. Nec debet
existimari quod per congelationem mutet naturam, quia naturae mutatio importat
privationem essentiae: sed aqua congelata in os immissa statim liquefit, et ad
priorem statum redit. Et quod congelatio non mutet naturam, etiam habemus ex
Rubrica Missae (c. 10. n. 11.) approbata a S. Pio V. ubi dicitur
quod, - 262 -
cum in celebrando
Missam congelantur post consecrationem species vini, non debent iterum
consecrari (quod utique deberet fieri omnino, si congelatio mutaret naturam
specierum), sed debent liquefieri igne, et postea sumi1.
15.
Quaestio magna est inter dd. an potio chocolatis frangat ieiunium. Multi
negant, Card. Brancatius Escob. Hurtad. Holzm. Viva, etc. modo aquae portio sit
in quantitate excedente; dicentes ex hoc sumi rationem potionis, ideoque dicunt
posse sumi toties quoties libuerit in die. Alii vero affirmant, ut Sanch.
Sylvius Laym. Ronc. et Tambur. dicentes eam potionem tantum habere rationem
potus, quae ad alimenti vehiculum inservit, non autem illam quae ipsa est
alimentum, ut est lac, et ius, et ita est etiam de chocolate, unde concludunt
per illud frangi ieiunium, nisi sumatur in parva materia. Quid ego vero sentio
dicam: mihi utique chocolate pro potu non probatur, dum vere illud
nutrit, et non videtur simplex potus. Sed nihilominus dico licere illud sumere
ob duas rationes; prima est, quia si chocolate non habet rationem potus
communiter tamen a multis iudicatur habere rationem medicinae, et sicut diximus
cum s. Thoma posse sumi electuaria, licet nutriant, ita etiam chocolate, et in
hoc convenit etiam p. Concina. Secunda
ratio magis universalis, quia hodie talis potio est in usu apud omnes, ut
testantur Salmant. Viv. Holzm. Tamb. et Ronc. qui, stante hac
consuetudine, pro comperto habent posse licite sumi. Sed tam ratione medicinae,
quam consuetudinis, puto cum Salm. et Milante, non posse permitti amplius quam
semel in die. Sed tota nunc opinionum varietas est circa quantitatem in qua
possit sumi, quin ieiunium laedatur. P. COncina dicit posse admitti sub
medicinae ratione; sed dumtaxat in aquam ponendo parum pulveris, quod
utique est nimis rigidum, et a nemine usque adhuc assertum. Alii ut Salm. cum
Leone, et Turriano permittunt usqe ad duas uncias. Sed ut meam in medium
proferam sententiam, cum Episcopo Milante rationabilius mihi videtur posse
admitti iuxta usum communem sesquiundiam, cum ea aquae quantitate, quam capere
potest vas usuale, quia haec est quantitas illa, quae communiter est in usu.
16.
Permittitur vespere refectiuncula iuxta consuetudinem, quae hodie viget in
locis a Praelatis tolerata: nam s. Thomas2 de ieiunio disserens, dicit:
Ex hoc ipso quod Praelati dissimulant, videntur annuere. Et in hoc certe
standum magis auctoritati aa. modernorum, licet inferiores numero, quam
antiquis, qui nihil poterant attestari de consuetudinibus modernis. Nulli
dubium est quod antiquitus ieiunium rigorosius observabatur, sed iuxta modernam
disciplinam ab omnibus admittitur serotina refectiuncula. In hoc debet attendi
quid consuetudo permittat tam circa quantitatem, quam circa qualitatem
ciborum. Circa quantitatem (quicquid dicat p. Concina, qui nihil
aliud permittit, nisi tres uncias), alii permittunt quartam partem coenae
consuetae: sed haec regula mihi non probatur, quia aut potest esse nimis
indulgens (saltem respectu aliquorum), aut saltem est nimis obscura et
scrupulosa. Melius igitur est sententiam sequi aliorum, communiter hodie
acceptam, uti testantur Castropal. Ronc. Salmant. Viva Bonac. Holzm. Elbel
Tamb. Dian. Spor. Milante Croix Felix Pot. Mazzot., etc. quae omnibus
indiscriminatim (etiam illis qui parvo cibo indigent, ut etiam communiter
dicunt) permittit quantitatem octo unciarum, et aliquid aliud (nempe duas alias
uncias, quod est parva materia, uti dicetur num. 20.) ei qui maiori
nutrimento opus haberet3. In vigilia Nativitatis - 263 -
communiter
admittitur collatiuncula duplo maior, nempe 16. unciarum, ratione talis
solemnitatis, etiamsi talis vigilia incidat in sabbato 4. temporum; non autem
in sabbato sancto, nec in vigilia Pentecostes. Nonnulli, uti Salmant.,
permittunt in vigilia Nativitatis usque ad satietatem regici, dicendo talem
esse consuetudinem: sed ego de illa valde dubito in nostris regionibus; tanto
magis quod p. Mazzotta Pasqual. et Renzi omnino eam negant. Si quis autem
vellet in eadem vigilia anticipare collatiunculam in mane, ut coenet vesperi,
rationabiliter advertit Sanch. (contra id quod sentiunt alii) non posse
excedere octo nucias, quia tunc non adhuc incoepit festivitas, quae incipit a
vesperis1.
17.
Circa autem qualitatem ciborum, certum est permitti fructus, panem, berbas et
dulciaria: sed quaeritur 1. an permittantur pisces? Multi aa. ut Sporer Marchant. Pasqu. Elbel Tambur.
vivald. et Burghaber, dicunt iuxta hodiernam consuetudinem licere vespere cibum
sumere de piscibus etiam recentibus et magnis, ut licet mane. Caeterum in hisce
partibus recepta est consuetudo comedendi pisciculos recentes et ut dicunt Viva
et Mazzotta, cum Bonac. etiam licere sumere in modica quatitate (v. gr. duas
aut tres uncias) aliquid piscis grandioris. idem confirmat Milante2,
qui testatur nunc temporis etiam communitatibus religiosis ministrari vespere
pisciculos recentes in quadragesima, et quoad maiores sic scribit: Attenta
praesenti disciplina, sine ullo scrupulo posse etiam magnos pisces permitti
existimo, cum debito moderamine3.
18. Quaeritur 2.
an liceat sumere 8. uncias panis in aqua cum oleo decocti? Nonnulli
admittunt, sed haec opinio iure merito a Salmantic. Viva Ronc. Tambur. et ab
aliis communiter refelitur, quia panis, per coctionem et fermentationem in
aqua, certam diversam naturam acquirit; nam ita consubstantiatur cum aqua ut
numquam postea possit segregari; saltem hoc consuetudo non admititt. Vix ergo
potest permitti cum Tamb. panem in vinum, aut aquam infundere, et illico illum
sumere; quia tunc non intercedit fermentatio; aut cum Roncag. permitti possunt.
4. aut cum Salmanticensibus ad summum 5. unciae panis aridi decocti in aqua. Et
idem dicendum de leguminibus aqua elixatis. Probabiliter postea Castr. Laym. Bonac. Azor. Viva Mazzot. et
Salmant. permittunt vesci iusculo cocto cum oleo, aut aceto, aut vino decocto;
advertendo tamen cum Viva quod oleum, acetum, et vinum decoctum computanda sunt
in pondus 8. unciarum, dum haec non habent rationem potus4.
19. Quoad
dispensatos cum quaesitus fuisset noster Pontifex Benedictus XIV, an ipsi in
refectiuncula possent uti carne, respondit (ut legitur in Bulla Libentissime)
ita: Non licere, serd opus habere eo cibo eaeque uti portione, quibus
utuntur homines ieiunantes rectae et meticulosae conscientaie. Post hanc
responsionem multi dd. dicebant dispensatos ad carnes, aut ad lacticinia posse
in refectiuncula casei parum (parum casei dictume st, non ovum) sumere,
modo uncia, aut sesquiuncia non excederetur, et hoc videbatur probabile iuxta
usum qui apud multos observabatur; sed postea cum a quodam confessario ad
sacram Poenitentiariam datae fuissent litterae de hoc, et cum ipse Pontifex de
sua sententia quaesitus esset, respondit Poenitentiaria Papam oretenus
declarasse vetitum esse etiam caseum; quam quidem declarationem hic affero: Sacra
Poenitentiaria... optime conscia mentis Santitatis suae, de auctoritate
speciali eiusdem respondit, quod in serotina refectiuncula non licet carnem,
vel lacticinia adhibere. Romae in S. Poenit - 264 -
die 10. Februarii
1756. Et cum adhuc dubitatum fuisset a quibusdam de fide praestanda huic
responso, ab eodem confessario scriptum fuit ad ipsum Pontificem, et hoc
responsum venit: Sacra Poenitentiaria de mandato sanctissimi Domini, qui suis
oculis retroscriptam epistolam dignatur est legere, respondet quod Sanctitas
sua dixerit... vera esse, et pro veris habenda quae constat ab eadem
Poenitentiaria fuisse rescripta. Romae die 23 Iulii 1756.,
et haec responsa originaria apud me conservantur. Nonnulli postea dixerunt
praefatam declarationem opus habere promulgatione, ut obligare possit; sed
iuxta illud quod diximus Tract. 2. n. 73. et 74., cum
declaratio ab ipso legislatore, qui declarat mentem suam facta est, non indiget
promulgatione1. Et
Salm. in append. Tract. 6. pag. 98. num. 27.
afferentes praefatam Bullam, varias illationes deducunt, et inter eas est ista:
Infertur 2. (sunt verba Salm.) nec ova nec lacticinia esse materiam
collationis serotinae pro his qui dispensati sunt, et hanc dant rationem; ex
eo quod horum ciborum ab iis qui rigorose ieiunant in tali collatione esus non
adhibetur. Nunc ad huiusmodi confirmationem notum sit nuperrime nostrum
regnantem Pontificem Clementem XIII. edidisse Bullam incipientem, Appetente,
etc. sub die 20. Decemb. 1759. qua Pontifex, cum abusum aliquorum noverit
sumendi extra prandium quasdam potiones lacte mixtas; illum condemnavit,
declaravitque praedecessorem Pontificem Benedictum XIV. censuisse non licere
dispensatis uti nec carnibus, nec lacticiniis, nisi in unica comestione extra
quam ipsos non aliter gerendos esse dixit, quam alii qui nulla dispensatione
fruuntur. Haec verba Bullae: Nova infrigendis ieiunii legibus vel
opinionum commenta, vel a vera ieiunii vi et natura abhorrentes consuetudines
humani pravitate ingenii novissime sint invectae, ea omnia, quantum iuvante
Domino fieri potest, radicitus convellenda curetis. In quibus profecto abusum
illum censemus omnino numerandum, quem rumor quidam ad nos pertulit; cum
nonnulli, quibus ob iustas et legitimas causas ab abstinentia carnium
dispensatum fuerit, licere sibi putant potiones lacte permixtas sumere, contra
quod praedicto Praedecessori nostro visum fuerit, qui censuit, tam dispensatos
a carnium abstinentia, quam quovis modo ieiunantes, unica excepta comestione,
in omnibus aequiparandos iis esse, quibuscum nulla est dispensatio, ac
propterea tantummodo ad unicam comestionem posse carnem, vel quae ex carne
trahunt originem, adhibere. Et quae sint ea, quae a carne trahunt originem,
habetur a can. Denique, dist. 4. ubi dicitur: Quae trahunt originem
sementinam a carnibus, ut sunt ova et lacticinia. Itaque concludendum,
dispensatis in collatiuncula nullum alium permitti cibum, nisi illum qui non
dispensatis conceditur.
20.
Si quis autem frangit ieiunium, manifestare debet confessario quomodo violavit
illud, an pluries comedendo, an carne vescendo; nam quoties quis vescitur carne
aut lacticiniis, toties peccat; sed si comedisset cibos communes, sed pluries
in quantitate notabili, non amplius teneretur ad ieiunium; ita tenent
communiter, Azor. Caiet. Suar.
Tol. Castrop. Sanch. Laym. Anacl.
Roncag. Holzm. Salm., etc. contra paucos: quia essentia praecepti de
abstinentia a carnibus consistit in abstinentia, quare semper durat obligatio
ab illis abstinendi; sed essentia praecepti non comedendi pluries consistit in
unica comestione, ut docet s. Thomas2: Ecclesiae moderatione
statutum est, ut semel in die a ieiunantibus comedatur. Quare destructa
essentia praecepti secunda comestione, iam praeceptum solutum est, nec potest
- 265 -
amplius
observari1. Quaestio autem fit, an qui inculpabiliter bis comedit in
quantitate notabili, debeat in reliquo diei abstinere ab alio cibo? Laym. Bonac. Castrop. Holzm. Sporer,
etc. negant eadem ratione: sed probabilius mihi videtur oppositum Azorii
Valent. Sa, et Nav. quia licet qui violat ieiunium inadvertenter, iam
materialiter illud frangit; nihilominus videtur, advertendo postea ad
obligationem, teneri ad illud observandum, ne solvat illud formaliter2.
Dictum est in
quantitate notabili, nempe ultra duas uncias, quae putatur materia parva,
ut dicunt Sanch. Viva Salmant.
Vivald. Turrian. Leone Tambur. Leand. Sporer Busemb. Elebel et alii. Sed si quis pluries in die sumeret aliquid
parvum, quod deveniat ad grave, peccaret graviter, ut habetur ex prop. 29. ex
damnatis ab Alexand. VII. Nota etiam quod in carne possit etiam dari
parvitas materiae, sed haec est multo magis limitata: dicunt Salm. Diana et Roncagl. quod quantitas excedens
octavam partem unciae est materia gravis3. Permittunt Salm. cum Diana
posse sumi duo crustula ex ovis, et butyro confecta (vulgo ciambelle); sed
melius dicunt Ledesma et Villal. quod solum potest excusari ratione parvitatis
materiae4.
21.
Tertia conditio demum ieiunii est hora refectionis. Haec hora olim erat hora post occasum solis.
Deinde anteacta fuit ad horam Nonae. Sed a saeculo XIV. fuit anticipata ad
horam Sextae, nempe ad meridiem. Hinc dubitatum fuit an notabilis huius horae
anticipatio in refectione sit gravis culpa? Affirmat prima sententia cum
Azorio, Sylvio, Sanch. Natal. Alex. Antoine Franzoia, Cuniliati, ac Navar. Abul. Covar. et aliis apud Salm. et
Concinam, quia pro hac sententia refert adesse 24. auctores5. Id
probatur ex can. Solent. 50. dist. I. Concilii Cabilonensis, ubi
dicitur: Nullatenus ieiunare credendi sunt qui ante manducaverint quam
vespertinum celebretur officium. Hinc clare educitur quod eo tempore (in
quo refectio erat praescripta ad horam Nonae) hora iam spectabat ad substantiam
ieiunii. Proinde s. Thomas scripsit: Cum Ecclesia instituit certum tempus
comedendi ieiunatibus, qui nimis notabiliter anticipat, ieiunium
solvit6. Alii vero negant hodie culpam esse gravem anticipationem
refectionis, ut Lessius Tolet. Bonac.
Laym. et Salmant. cum plurimis, qui observari possunt apud nostrum opus
morale7. Dicunt isti iuxta praesentem consuetudinem, horam non
pertinere ad substantiam ieiunii. Sed haec ratio (pace tot auctorum) minime
suadet, nam ipsimet, ut sunt Laym. et Salmant.8, non negant olim
praeceptum observandi horam fuisse grave, et quidem ad substantiam ieiunii
pertinuisse. Hoc posito, donec non probetur hodierna consuetudo antiquo gravi
praecepto derogasse, illud sine dubio possidet; sed haec consuetudo non
probatur, vel saltem non est certa, stantibus tot auctoribus qui illam negant.
Quapropter, licet quondam secundae sententiae adhaesi, re tamen melius
animadversa, nunc illam minime probabilem censeo. Deinde dubitatur quaenam sit
notabilis haec anticipatio vetita sub gravi? hora enim ieiunii moraliter
mensuranda est, ut docet s. Thomas: Ad ieiunium requiritur - 266 -
hora determinata
non secundum subtilem examinationem, sed secundum grossam aestimationem,
sufficit enim quod sit circa horam nonam1. Hinc alii dicunt
anticipationem notabilem esse plus quam hora; idque asserunt Salmant. ab
omnibus admitti: sed Natalis Alexand. reprobat. Alii vero communiter assignant,
tanquam gravem anticipationem unius integrae horae; ita Natalis Alexand.
Sylvius, Azor. Holzman Concina Antoine Cuniliati et Franzoia locis citatis.
Aliqui autem auctores asserunt mendicantes habere privilegium a Leone X.
anticipandi refectionem per duas horas in hyeme, et per tres in aestate. Sed
Franzoia et Natalis Alexand. dicunt de hoc privilegio documenta non ostendi,
imo inquisitione adhibita non reperiri. Dicunt vero Azor. Dilvest. Palud. et
Nav., posse excsare a culpa hanc anticipationem quamcumque rationabilem causam,
nimirum negotii urgentis, debilis complexionis, necessitatis praedicandi,
docendi, vel legendi in mensa, incipiendi iter, inserviendi hospitibus,
exercendi urbanitatem cum amicis; attamen mihi suasum non est quamcumque harum
causarum satis esse ad excusandum a praecepto, quod etiam hodie est grave,
sicut ostendimus.
|