- 266 -
PUNCTUM II. De causis excusantibus a
ieiunio.
22. I. De dispensatione, et quis dispensare
potest.
23. II. De impotentia physica.
24. De impotentia morali.
25. De adolescentibus, et senibus.
26. et 27. III. De labore.
28. ad
30. De viatoribus.
31. De artificibus opulentis.
32. Si
artifex potest sine gravi incommodo ieiunare.
33. Si
artifex potest sine gravi incommodo ieiunare.
34. IV. De pietate, et quis hac causa sit
excusatus.
22. Quatuor sunt causae quae excusant a
ieiunio: dispensatio, impotentia, labor et pietas: de singulis seorsim
loquamur. I. Excusat dispensatio. Potest dispensare in ieiunio 1.
Papa quoad universum populum fidelem. 2. Episcopi, sed isti cum solis suis
subditis, et tantum in particulari; nam ad dispensandum cum integra communitate
circa qualitatem ciborum Sedi apostolicae reservatum est, ut declaravit
Benedictus XIV. in Bulla Non ambigimus. Dubitatur an Episcopus ob causam
particularem possit dispensare, aut commutare ieiunium universale una vice,
aliqua urgente causa occurrente, v. g. si adesset periculum quod alias ieiunium
non observaretur. Multi dd. id
affirmant, ut Azor Sanch. Caiet. Laym. Salmant. etc.; sed Benedictus XIV. in
Bulla Prodiit iamdudum § 10 dixit contrariam opinionem esse communiorem,
et magis in ratione fundatam, et ita ipsum respondisse aliquibus Episcopis
Italiae: nihilominus dixit, quod cum pontificia auctoritas eo pertingat, quo
ordinaria nequit pervenire, ideoque Episcopis licentiam pro illo anno
impertitus est, ut transferre possent vigilam s. Mathiae quae in ultimo
bacchanaliorum die contigerat2. 3. Parochi etiam possunt
dispensare in ieiunio cum aliquo suo subdito, ut dictume st Tr. 2. n.
59. Et hoc etiam praesente Episcopo, ut communiter dicunt Sanchez Azor.
Conc. Salm. etc. quia talis iurisdictio competit parochis ob consuetudinem,
quae utique iurisdictionem confert, ex cap. Contingat de foro comp. Et idem possunt vicarii parochorum qui exercent
actus parochiales, modo parochus non repugnet; Sanch. Pal. Salm. etc.3.
4. Praelati regulares, etsi locales, et eorum vicarii idem possunt cum
subditis, et cum seipsis. Sed omnes isti Superiores nominati, excepto
Papa, nequeunt dispensare nisi ex iusta causa, secus dispensatio est
irrita4. - 267 -
Quod
autem ad subditum spectat, ait s. Thomas1, quod si causa quae a ieiunio
eximit, fuerit evidens, potest subditus a se eximi, praesertim cum sibi non
esset facile Superiorem adire (hoc intelligitur ob suae conscientiae maiorem quietem):
sed si causa est dubia, debet tunc sine dubio ad Praelatum confugere. Hic
notandum quod si festum patroni in aliquem diem ieiunii inciderit, debet
ieiunium ad praecedentem diem transferri: sic docet Bened. XIV. in Bulla Prodiit,
die 30. Ian. 1751. cum Caiet. Sanch. Consil. lib. 5. c. 1. d.
5. n. 27. et aliis communiter.
23.
II. Excusat impotentia, aut physica, aut moralis. Ob impotentiam physicam,
excusantur 1. infirmi, quibus ieiunium potest esse notabili nocumento; et
ita pariter convalescentes, aut debiles qui nequeunt alimento sufficienti in
unica comestione se reficere. 2. Mulieres praegnantes, aut lactantes, quibus
imo non est permissum ieiunare (nisi semel aut bis, si mulier est robusta); sed
amplius in die ieiunii permissum est eis vesci etiam carnibus, si qua est
debilis, aut puer fuerit infirmus2.
3.
Pauperes excusantur, qui destituti sunt cibo unicae comestioni sufficienti: ut
dicunt omnes cum s. Thoma3, qui excusat eos, qui non possunt simul
habere quod eis ad victum sufficiat. Unde valde probabiliter dicunt Sanch.
cum Angel. et Ronc. ac Salmant., quod ii qui nihil aliud, quam panem et herbas
aut legumina habent, non tenentur ad unicam refectionem; cum huiusmodi cibi
tenuis sint alimenti, et in tantum eis sufficiunt qui ad haec obsonia sunt
assueti, quia pluries in die ad repletionem se reficere solent4.
24.
Ob impotentiam moralem excusantur. 1. omnes qui ieiunare nequeunt sine
gravi incommodo, aut difficultate extrinseca. Hinc 2. excusantur illi quibus
ieiunium gravem capitis dolorem affert; Castrop. Less. Sanch. Laym. Salmant. etc. Dicunt
nonnulli huiusmodi teneri mane collatiunculam sumere, et sero coenare ad
refectionem; sed proabbiliter eos excusant ab hoc onere Filliuc. Elbel
Viva Tamb. Fagund. et alii multi: quia refectionem usque ad vesperam differre
nunc temporis est medium extraordinarium et difficile, cum in eo non leve
perferatur incommodum: proptereaque antiqua disciplina immutata est. 3. Milites
sive in castris sive in stationibus morentur, Roncaglia Concina pasq. Salmant. et alii communier. 4. Uxores, si
ieiunando gravem paterentur virorum indignationem: et viri si aliter fiant
impotentes ad reddendum coniugale debitum; Sanch. Caiet. Nav. Laym. Salm.
Concina etc. Dictum est impotentes ad reddendum, non vero excusantur si
tantum fiant minus potentes ad reddendum, vel impotentes ad petendum; nisi
casus esset quod vir abstinendo a petitione, nequiret amovere ab uxore
periculum incontinentiae, aut suspicionem quod ipse aliam diligat
mulierem5.
25.
Excusantur 5. adolescentes qui non adhuc expleverint 21. annum. 6. Senes
sexagenarii. Sed hic dubitatur an huiusmodi senes exempti sint etiamsi sint
viribus validi? Negant Bonac.
Laym. Filliuc. etc.; sed
multi probabiliter affirmant, ut Sanch. Castrop. Azor. Ronc. Holzm. Salm. Mazzotta,
Elbel Viva et alii; tum quia esset nimis scrupulosum ei cui discutiendum esset,
an ipse sit, vel ne satis robustus ad ieiunium sustinendum: tum etiam quia (et
haec est potior ratio) huiusmodi senes ob defectum caloris naturalis nequeunt
semel alimentum sufficiens sumere, egentque cibo frequentiori; et licet
nonnulli in tali aetate robusti videantur, eorum tamen robur est de facili
illusivum, et inconstans, cum negari - 268 -
non
possit horum vires in diem deficere, et in interitum prolabi, adeo ut, si in
morbum incidunt, difficulter convalescunt perfecte. De qua re scripsit Galenus senibus simili ratione
ac iis, qui ex morbo convalescunt victum esse curandum1. Et ad
excusandum sexagenarium a ieiunio sufficit annum 60. esse inceptum, ut dicunt
Castrop. Angles Sa Naldo Viva Busemb. Mazzotta etc., quia in favorabilibus
annus inceptus habetur pro completo2. Alii excusant a ieiunio etiam mulieres quinquagenarias, sed haec opinio
(nisi aliqua particularis circumstantia concurreret infirmitatis, aut
debilitatis) est a multis reprobata, a Laym. Tamb. Croix etc. Quare
Diana dubitat de eius probabilitate3. Qui autem voveret ieiunare, et
expresse diceret usque ad mortem, aut per totum vitae meae cursum; (quidquid
alii dicant) nos dicimus hunc teneri ad ieiunandum etiam post annum
sexagesimum. Secus vero iudicandum (ut tenent Elbel et Anaclet.) de eo qui sine
tali expressione, et nihil ad aetatem sexagenariam advertens voveret; quia
supervenit notabilis mutatio, quae, esto non fuerit praevisa, excusat a voto,
iuxta dicta Tract. 5. n. 23.
et 35. de voto. Et idem nos dicimus utendo distinctione de ieiuniis
regulae, quae a Religiosis promittuntur4.
26. III. Excusat labor.
Imprimis adnotanda est
prop. 30. damnata ab Alexandro VII. quae dicebat: omnes officiales qui in
republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii, etc.
Haec propositio merito damnata fuit, quia erat nimis generalis, et iuxta eam
excusaretur quicumque laborat, sive ex officio, sive animi gratia, sive labor
sit compatibilis cum ieiunio, sive incompatibilis, quod falsum est. Caeterum et
hodie nemo est qui dubitet quin omnes artes, quae sine nimia corporis
defatigatione exerceri non possunt, excusent a ieiunio. Hinc ab illo excusantur
fossores, agricolae, lapicidae, figuli, textores, lanarii, fullones, baiuli,
aurigae, nautae, remigantes, fabri lignarii, ferrarii, murarii, tabellarii,
sutores, furnarii, coqui qui multas dapes multis personis parant, si fere per
diem laborant, typographi praelum versantes. Servi qui occupantur in laboribus
maioribus, non autem famulae, quae nent, vel in aliquem levem laborem
incumbunt; mercium venditores qui urbem percursant: ecclesias ornantes, scalas
huc illuc circumferendo. Sed hi omnes intelligantur tunc excusari cum maiorem
diei partem consumunt in huiusmodi laboribus5.
27. Barbitonsores
ordinarie non excusantur, nisi quia aliqui (ut dicunt communiter Sanch. Less.
Castropal. Concina Mazzotta etc.) ob laboris quantitatem, aut ob debilitatem
complexionis, ieiunando suam artem exercere non possent. Idem dicimus de
sartoribus cum Roncaglia Concina et Salmant. Idem quoque dicimus de notariis,
scriptoribus, pictoribus et horologiorum artificibus, pictoribus et
horologiorum artificibus, sed de illis nimirum qui horologia parva conficiunt,
nam pro magnis labore magno opus est6. Alii vero absolute excusant
molitores, argentarios, et sculptores. Sed pro istis pariter expendendae sunt
circumstantiae prae oculis semper habendo illam regulam communiter acceptam,
quod qui artem exercere nequit (licet de se non laboriosam) sine magno
incomomdo, spectata sua debilitate, aut alia particulari causa, non tenetur ad
ieiunium7.
28. Excusantur a ieiunio
etiam illi qui per magnam diei partem longum iter pedestre agunt, ut sunt
muliones et agasones. Advertendum tamen quod si quis eorum, completo itinere,
et alia refectione non sumpta prius, cibum quantum satis accipiat, tunc secundam
refectionem sumere - 269 -
non
potest, nisi die sequenti iter prosecuturus esset. Praeterea quisque (si
commode potest) tenetur iter differre, ne reddatur liber a ieiunio, ut docet s.
Thomas1, quem sequuntur Less. Laym. Tol. etc. et iuxta id quod paulo post dicemus n. 33. Sed si
quis iam iter incoeperit, et interim dies ieiunii contigerit, non tenetur iter
interrumpere, ut ieiunet, ut dicunt communiter Sanch. Laym. Abul. Sporer etc.2.
29. Quaeritur
1. quale iter sufficiat ad excusandum? Putat Pasqualigus satis esse iter septem
milliariorum, sed haec opinio ab aliis reiicitur, qui saltem requirunt iter 4.
aut 5. leucarum (nempe 12. aut 15. milliariorum, nam terna milliaria conficiunt
leucam unam, sive unam horam itineris, ut dicit Croix); ita Palaus Viva Salm. Diana et Trull.; sed Croix cum
Bonac. Fill. etc. requirit saltem 4. leucas. Si tamen via esset difficilis et
aspera, aut iter agens esset debilis, aut itineri non assuetus, adeo ut sine
gravi difficultate ieiunare nequiret, tunc dicunt Sanch. Salmant. Ronc. et Croix satis esse ad eum
excusandum iter etiam sex milliariorum3.
30. Quaeritur 2. an
excusetur a ieiunio iter faciens equo aut rheda? Ab Alexandro VII. damnata fuit
haec 31. propos. Excusantur absolute omnes illi qui iter agunt equitando,
utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter diei
conficiant. Caeterum communiter dd. excusant eos qui ita per plures dies
iter agunt: Laym. et Viva requirunt iter octo dierum, sed hoc videtur nimis
rigidum. Attamen idem Viva advertit non excusari a ieiunio qui iter
agendo sine gravi incommodo ieiunare potest. Et contra etiam recte dicunt Azor. Sanch. Tolet. Ronc. Salm. Croix etc.
etiam iter unius diei posse excusare aliquem qui illud magno labore conficere
deberet (ut contingit cursoribus), aut esset viribus debilis, aut tempus
pluvium, et via aspera et laboriosa, aut iter esset extraordinarium. Sed iter
8. aut 10. leucarum non esse extraordinarium putant Sanchez Tolet. Salmant.
Corell. etc. (contra Machado Dianam etc.). Rationabiliter ait Viva
itineranti potius vescendum esse lacticiniis, et servare ieiunium, quam cibis
levioribus vesci qui eum sustentare non valent, et postea pluries
refici4.
31. Quaeritur 3. an
artifices divites artes laboriosas exercentes teneantur ieiunare? Affirmat p.
Concina cum Durando et Armilla. Sed communietr negant Silv. sanch. Nav. Less. Ronc. Tol. Viva Salm.
Elbel, et alii plures, quia in bonum publicum vergit, ne artifices ab opere
propriae artis desistant: nam si diebus ieiuniorum tantum pauperes illis
deberent vacare, respublica detrimetnum sentiret. Et pro hoc omnes citati aa.
afferunt expressam declarationem Eugenii IV. an. 1440. ubi dixit: Artifices
laboriosas artes exercitantes, et rustici, sive divites, sive pauperes, non tenentur
ieiunare sub praecepto peccati mortalis etc.5.
32.
Quaeritur 4. an teneantur ad ieiunium artifices qui sine gravi incommodo
ieiunare possunt? Alii ut Tamb. Pasqual. et Leand. absolute id negant, tum ex
consuetudine contraria, tum quia leges non considerant casus extraordinarios. Alii vero communius et probabilius
affirmant, ut Bon. regin. Conc. et Viva, semper ac ieiunando grave
incommodum non patiantur: modo hoc manifestum sit, cum in dubio praesumptio
stat pro exemptione a ieiunio. Haec secunda sententia speculative videtur
probabilior, dum lex generaliter obligat quemlibet qui sine gravi incommodo
ieiunare potest, sed in praxi difficulter invenitur qui ex huiusmodi laboribus
non fatigatus, aut debilis - 270 -
pro
crastino labore derelinquatur1. Idem dicimus de illo artifice qui diem
aut biduum vacat a labore, quia licet sit sententia communis cum Azorio Sanch.
Roncag. Bonac. Croix etc. quod illo biduo non tenetur ad ieiunium (in primo die
ob laborem hesternum, in secundo ob crastinum), nihilominus si praeciso gravi
incommodo potest ieiunare, tenetur, ut recte dicunt Bonac. et Viva, contra
Sanchez et Elbel2.
33.
Quaeritur 5. an peccet qui sine iusta causa laborem assumit, quo liberatur a
ieiunio? Alii negant, ut Ronc. Bon. etc. modo eo fine laborem non suscipiat, ut
a ieiunio eximatur. Alii ut Salm. Pasq. etc. eum excusant, licet inieiunii
fraudem talem laborem assumat, dicentes licite eum suo iure uti, quo liberatur
a ieiunio. Nos vero dicimus peccare,
licet non laboret in fraudem, et ita tenent Palaus Sanch. Laym. Croix et alii,
ut enim diximus Tract. 2. n. 20. omnis lex exposcit, ne
sine iusta causa impedimentum apponatur, quominus observetur. Et idem aperte
docet s. Thom3 dum dicit peccare eum qui alicui operi vacat, ex quo
postea impeditur a Missa audienda; et rationem affert: Qui enim vult
aliquid, cum quo aliud esse non potest, ex consequenti vult illo carere. Dictum
est peccare; ceterum si quis opus aggreditur animo ieiunandi, iste
postea non peccaret, si illo defatigatus ieiunium solveret; nam omnes
communiter, Laym. Conc. Silvest. Sanch. Palaus etc. conveniunt in affirmando,
quod licet quis in fraudem praecepti aut alio fine pravo iam aliquo labore
gravi defunctus est, ieiunare non tenetur; quia tunc iam evasit moraliter
impotens ad ieiunandum. Insuper, ait Sanchez, quod si quis laboraret ex aliquo
fine honesto, v. g. ut viseret coniunctos, ut venationi, aut ludo pilae
indulgeat, iste non peccaret: sed huic sic generatim asserto recte contradicunt
Abelly et Sporer, si iter, aut labor suscipiatur ex puro animi solatio. Qui
vero aliquem laborem gravem aggreditur ob magnum lucrum, dicunt probabiliter
Nav. Caiet. Laym. Sanch.
Sporer Elbel etc. eum non peccare, licet non laboraret ex proprio
officio4. huc refertur quod dictum est Tract. 6. n. 22;
nam iuxta L. un. c. de sent. magni lucri amissio pro gravi damno
habetur.
34.
IV. Excusat pietas, cum v. g. deberet quis in aliquod pium opus se
applicare, quod esset maioris meriti quam ieiunium. Et hoc admittunt Sanch. Bon. Armilla Gabr.
Salmant. etc. (contra alios), licet opus non exerceretur ex officio, aut
obedientia, sed ex mera devotione; modo in aliud tempus differri non
possit5. Hinc excusant dd. 1. eos qui mango labore assistunt pluribus
infirmis, Castrop. Holzm. Salmant. etc.; 2. eos qui peregrinationem aggressi
sunt, quae valde conferret gloriae Dei, et populi communi aedificationi, aut
propriae animae magno profectui, ut Sanch. Castr. Silv. Holzm. Salm. etv. modo
non possint eam commode differre, ut dictume st. et ut recte limitant Less.
Laym. Salm. Holzm. cum s. Thoma6 qui sic ait: Si peregrinatio, aut
operis labor commode differri possit, aut diminui absque detrimento corporalis
salutis, non sunt Ecclesiae ieiunia praetermittenda. Sed si peregrinatio
iam incepta esset, et interim aliqua dies ieiunii accideret, non debet ideo
interrumpi, Laym. Abul.
Sanch. Salm. Sporer etc.; 3. concionatores qui in quadragesima quotidie
concionantur, ratione studii, et corporis agitatione; et praecipue hoc valeret
pro Missionariis, qui vehementiori agitatione praedicant; ita dicunt communiter
Wigandt Caiet. Nav. Tolet.
Salmant., etc. Caeterum ex me dico quod sacri oratores, qui potius
exemplo quam verbis praedicare debent, pro viribus efficere deberent
- 271 -
ieiunium
observare. Nec assentire possum (generaliter loquendo) iis dd. qui etiam
excusant eos concionatores qui ter aut quater in hebdomada concionatur; 4.
multi excusant cantores qui ieiunando vocem amitterent, et lectores scientiarum
(Sanch. addit et magistros Grammaticae) qui magno studio et labore indigerent.
Et idem dicunt de advocatis, et iudicibus, qui animum valde intentum deberent
ad studia adiungere, ut suis muneribus satisfaciant, nam isti ob spirituum
consummationem opus habent cibo, sin maiori, saltem frequentiori. Ita
Castrop. Ronc. Salm. Sanch.
Spor. Viva etc. excusant confessarios, qui extraordinarium laborem subituri
sunt, ut satisfaciant poenitentibus qui frequenti concursu confluunt. Sed bene
advertit Tamburin. omnes istos tunc excusari, cum ieiunando suas partes
adimplere non possent; et eam impotentiam debere esse patentem, quia in dubio
possidet lex ieiunii. Insuper advertunt Laym. Nav. Caiet. Silvest. Tol. et
Sporer, quod si quis non haberet causam sufficientem qua excusari possit a
ieiunio quadragesimali; sed contra ipse in bona fide putaret, iustam causam
habere praecepto satisfaciendi ter vel quater tantum in hebdomada ieiunando,
non debet confessarius hunc obligare ut quotidie ieiunet, cum adest periculum
ne postea quotidie omittat ieiunium.
|