- 275 -
TRACTATUS XIII. DE PRAECEPTIS
PARTICULARIBUS CERTO HOMINUM STATUI PROPRIIS
CAPUT I. DE
STATU RELIGIOSO
PUNCTUM I.
De obligatione professionis religiosae.
1. Quid sit status religiosus, et
quinam possit approbare religiones.
2. Religiosus
tenetur tendere ad perfectionem; quando peccat contra hanc obligationem, et
quando peccat Praelatus non corrigendo illum.
3. Aetas,
acceptatio, et spontanea deliberatio requisita ad professionem. Causae nullitatis, etc.
4. An Episcopi teneantur ad vota, et regulas, et
an fugitivi, et expulsi. Causae expulsionis.
1. Religio, loquendo iuxta vitae statum,
definitur: Est status ab Ecclesia approbatus fidelium in communi viventium, et
ad perfectionem tendentium per vota paupertatis, castitatis, et obedientiae. Dicitur
1. ab Ecclesia approbatus, quia religiones prius approbantur etiam ab
Episcopis, sed a Concilio lateranensi statutum fuit, ut in posterum
approbarentur tantum a Sede apostolica.
2.
Dicitur 2. ad perfectionem tendentium, quia quilibet Religiosus vi suae
professionis tenetur tendere ad perfectionem, dum tenetur observare ea quae
sunt sui status propria; quae quidem sunt consilii, non autem praecepti. Ideoque graviter peccat Religiosus contra
hanc obligationem, 1. Si regulas sui ordinis violet ex contempta, nempe si aut
eas putat esse vanas, aut quis non vult se illis subiicere; caeterum, ut dicit
s. Thomas7, in regulis alio modo delinquere - 276 -
(etiam
frequenter), si illae per se non obligant ad grave, non excedit culpam
venialem. At licet regula ad nullam obliget culpam, numquam excusabitur a
veniali, qui advertenter, et citra iustam causam eas violat: Laym. Sanch.
Valent. et alii cum eodem s. Thoma1; 2. si suo exemplo alios inducat ad
regulae relaxationem, aut alicuius regulae maioris momenti, ut est illa
silentii, orationis, aut huiusmodi cum damno gravi communis
disciplinae2, 3. si absolute statuit nihili habere perfectionem. Sed quaeritur an peccet graviter qui
vellet observare eas dumtaxat regulas, quae obligant ad mortale, et alias
negligere? Multi eum excusant, multi vero non. Sed scite dicit Sanchez
difficulter futurum esse, ut iste excusetur a mortali, saltem ex aliis
capitibus, nimirum ob periculum cui se exponit aut delinquendi contra vota, aut
inducendi (ut dictum est) regulae relaxationem in communitatem3. Et hic
advertendum quod, licet subditi non peccarent nisi venialiter, nihilominus
Praelati, qui negligunt eos corrigere, peccant graviter, cum defectus sunt
multi, et huiusmodi, ut possint relaxare disciplinam, ut sun tsilentii
solutiones, orationis omissiones, ieiuniorum, etc. ita peccat etiam graviter
(uti dicit p. Suarez, et alii) qui officio fungitur zelatoris, si nimis
negligit certiorem facere Superiorem de defectibus, quos observat4. Insuper dicit s. Thomas5.
Praelatum (si opus est) posse etiam subditum verberare, et conviciis
exprobrare, modo id non efficiat ex iracundia, neque coram exteris, aut
novitiis.
3. Dicitur 3. per
vota paupertatis, etc. quia religionis essentia in illis tribus votis
consistit. Hic notandum tribus votis consistit. Hic notandum 1. ad
valorem professionis religiosae non requiri ut vota sint solemnia; sunt tamen
tria necessaria: 1. Ut subiectus sexdecim sit annos natus, et ut integrum annum
in novitiatu versatus sit, et nullum habeat impedimentum ex substantialibus pro
illo Ordine, quem professurus est, ut statuit Trid. Sess. 25. c. 15. de reg. et mon. Et quoad mulieres declaravit
insuper S. C. ut nemini detur habitus ante 12. annos, contra Sanch. et
Villalob., etc. Praeterea, ut antequam suscipiatur habitus, et antequam
emittatur professio, debeat Episcopus aut eius vicarius voluntatem
uniuscuiusque puellae explorare, secus graviter peccaretur, licet professio
esset valida. Et notant Salmanticenses, Episcopum posse explorare voluntatem
puellarum etiam in monasteriis exemptis6. 2. Requiritur acceptatio
Praelati, et capitularium, iuxta cuiusque ordinis statuta. Et error circa
substantiam tam quoad partem Praelati, quam profitentis vitiat
professionem7. 3. Requiritur ut professio sit spontanea, et non sit
facta ex timore incusso ab aliis ad hunc finem, aut timore reverentiali
parentum, aut precibus importunis et saepe repetitis, ex quibus timet novitius
gravem indignationem, nisi profiteatur8. Qui vero professionem nullam
emiserit, et religionem vellet deserere, debet intra quinquennium reclamare,
alias non amplius audiretur, iuxta Tridentinum Sess. 25. cap. 19.,
quia praesumitur ratam habuisse. Et super hoc puncto iuvat hic notare
nonnulla sancita a Benedicto XIV, in Bulla, Si datam (47. in tom. 2.
Bull.) nempe 1. Non posse Superiorem aliquem expellere, nisi prius
cognita iudicialiter causa; 2. causas nullitatis debere cognosci tam a Praelato
regulari locali, quam ab Ordinario loci; 3. professum, non obstante quod non
reclamaverit intra quinquennium, posse tamen a Sede apostolica obtinere
restitutionem in integrum; 4. Professum non posse statim post primam
sententiam egredi a religione, - 277 -
sed
debere expectare secundam, si pendet appellatio1.
4.
Notandum 2. Episcopos regulares non remanere absolutos a votis, nisi in quantum
eorum observantia repugnat statui episcopali; ita s. Thomas2 et
communiter alii ex c. Statutum, n. 18. qu. 1. Quapropter s.
Doctor docet Episcopum regularem non posse testamentum facere3. Contra
vero probabilissimum est Episcopum regularem non eneri ad regulas sui Ordinis,
ut infertur ex c. citato, ubi sic legitur: Monachus quem canonica
electio a iugo regulae absolvit, etc. Et sic nec tenetur aliis votis suae religionis propriis4. Religiosus
vero ad parochiam promotus tenetur tam ad vota, quam ad regulam, iuxta sententiam
probabiliorem; ac tenetur deferre habitum5. Ad haec omnia tenentur
etiam Religiosi fugutivi; ei notetur quod quicquid isti acquirunt, monasterio
acquirunt. Eiecti vero obstricti remanent voto castitatis, sed quoad
paupertatem, omnium quae acquirunt usus est ipsorum, dominium est monasterii;
et quoad obedientiam, et regulas, ac etiam divinum officium, ad ea non tenentur
usquedum erunt denuo acceptati. Causae eiiciendi aliquem Religiosum sunt hae:
1. Si dum receptus fuit, aliquod essentiale impedimentum reticuerit, aut
aliquem defectum valde nocivum communitati, ut est lepra, aut aliquis morbus id
genus; 2. si aliquod infame crimen commisit, quod toti religioni erit damno; 3.
si est incorrigibilis in aliis criminibus. Olim ob quodlibet grave delictum,
licet semel admissum, poterant Religiosi eiici; sed Urbanus VIII. anno 1644.
declaravit neminem (excepta Societate Iesu) posse expelli, nisi sit
incorrigibilis, sed ut tantum possint puniri ieiuniis, et carcere: quod semper
observandum est cum monialibus incorrigibilibus6.
|