- 284 -
PUNCTUM III.
Cuinam ingredi religionem vetitum est.
23. An
ingredi possint filii, relinquendo parentes in necessitate. Et an professi teneantur egredi ut
succurrant parentibus.
24. An
possint ingredi invitis parentibus. An si relinquantur filii in necessitate;
quid si fratres aut sorores.
25. Qui avertit aliquem a statu religioso.
26. Qui
vocationem negligit.
27. An
ingredi possint debitores.
28. An
Episcopi.
29. An
parochi.
23.
1. Nequeunt religionem ingredi qui relicturi essent parentes in necessitate,
- 285 -
semper
ac possent illis succurrere, in saeculo manendo; praeterquam si in saeculo, ut
ait s. Thomas1, vident non posse vivere sine peccato mortali, vel
non de facili; et idem dicunt Sanch. Castr. Lez. Peyr. Salm., etc.2. Pro periculo autem
intelligitur, ut dicunt Salm., proximum. Et pro necessitate non
intelligitur solum extrema, sed etiam gravis, ut dicunt communiter dd. cum s.
Thoma, qui dicit contra, loco citato, quod non sit obligatus filius in saeculo
remanere, si (parentes) sine eius obsequio possunt aliqualiter
sustentari, non honorifice3. Notandum tamen quod si filius
culpabiliter relinqueret parentes in gravi necessitate, eius professio non
esset invalida. Ideoque ex sententia probabiliori s. Antonin. Caiet. Sanch. Bon. Salm. Bord. Busemb., etc. si
filius iam professus sit, non tenetur egredi e religione, ut succurrat
parentibus in gravi necessitate constitutis. Ratio est, quia professus iam
elegit statum, sicut filius qui uxorem duxit. Et hoc docet idem Doctor
angelicus4 dicens; Ille vero, qui iam est in religione Professus,
reputatur mortuus mundo, unde non debet occasione sustentationis parentum exire
claustra. Dictum est in necessitate gravi, quia in extrema
utique teneretur filius egredi5.
24.
Extra casum necessitatis, dicebat Lutherus peccare filios ingrediendo
religionem sine parentum consensu. Sed oppositum docuerunt omnes ss. Patres: s.
Hieronumus, s. Ambrosius, s. Augustinus, s. Ioannes Chrysostomus, Concilium
toletanum X. c. ult. s. Thomas, et omnes catholici; dum certume st, ut aut
Angelicus6, filios circa status electionem liberos esse. Et licet
deceat (ut dicunt dd.) ut filii, nisi prius patris benedictionem susceperint,
non discedant, hoc tamen intelligitur, cum nullum subest periculum, quod pater
eos a sancto proposito avertat, sed quia hoc periculum plerumque semper adest,
ideoque s. Thomas7 absolute hortatur filios ne consanguineorum consilio
utantur, cum res agitur de vocatione religiosa: Sed ab hoc consilio (ait
Sanctus) primo quidem omovendi sunt carnis propinqui. Propinqui autem carnis
in hoc proposito amici non sunt, sed potius inimici. Et s. Cyrillus relatus
ab ipso s. Thoma8, explicando effatum Evangelii: Nemo mittens manum
suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Lucae 9. 62.),
ait: Aspicit retro, qui dilationem quaerit cum propinquis conferendi9.
Parentes pariter non possunt ingredi religionem, et relinquere filios in gravi
necessitate, aut sufficienti educatione destitutos, non praeviso qualiter
educari possint ait s. Thomas 2. 2. q. 189. a. 6. Sed hoc non intelligitur ut dicunt Suar. Castrop. pelliz.,
etc. (regulariter loquendo), de filliis emancipatis10. Quoad fratres et
sorores, tunc tantum non possunt religionem ingredi, cum illi in necessitate
extrema relinquerentur; si autem essent in sola gravi, qui votum emisit
religionis, non potest propter hoc illud differre, saltem diutius, sine
dispensatione11.
25. Sed antequam
ulterius procedamus, iuvat hic animadvertere quod parentes, qui sine iusta et
certa causa avertunt filios a statu religioso quocumque modo, sive malis
artibus, aut precibus simplicibus, aut promissionibus, nequeunt excusari a
peccato mortali: ita communiter s. Antonin. Navar. Tournely Abelly Salm. Conc. Spor. Mazzot., etc. Et (ut dicunt)
non solum parentes, sed quicumque alius qui abducit proximum a vocatione
religioso, peccat graviter, ob grave damnum quod illi affert. Parentes
autem dupliciter peccant, contra charitatem, et contra pietatem; dum ipsi
tenentur pietatis officio ad procurandum filiorum spiritualem
profectum
- 286 -
quam maxime possunt, ut recte
advertit Bonac.1.
26. Sed praeterea hic
quaeritur, an peccet graviter qui vocatus ad religionem, vocationem negligit?
Respondit Less.2, quod ex se loquendo, non peccaret; consilia enim
divina ad culpam non ligant; tamen subiungit, quod non posset excusari a
peccato qui existimaret se damnatum iri, si in saeculo remaneret, en verba
Lessii: Si conscientia dictet tibi (quod saepe accidit) te desertum iri a
Deo, nisi divinae vocationi obtemperes, et te periturum, si manseris in
saeculo, etc., tunc peccatum est non sequi divinam vocationem. Caeterum ego
sic ratiocinor: Si peccat graviter (ut superius dictum est) quicumque alium a
vocatione abducit propter damnum quod illi infert, quomodo a culpa erit
immunis, qui novit se certe vocari a Deo ad religionem, et in mundo vult
remanere cum suae salutis aeternae periculo? Ait doctus Habert quod qui statum
vitae, ad quem non est vocatus a Deo, eligit, licet (absolute loquendo) possit
in eo salvari, attamen cum difficultate salvabitur; nam (ut loquitur) erit ut
membrum a suo loco motum, quod cum difficultate suo muneri deservire potest.
Non secus qui in saeculo manere vult, neglecta divina vocatione, difficulter
salvabitur, cum Deus in saeculo negabit ei ea aberiora auxilia, quae
praeparaverat exhibere in religione, et sine his auxiliis posset salvari
(absolute loquendo) sed nunquam salvabitur. S. Greg. scribens ad Mauritium
imperatorem qui interdixerat militibus ingressum in religionem, dixit hanc
legem esse iniustam, quia multis paradisum claudebat; Nam plerique sunt (sunt
verba sancti) qui nisi omnia reliquerint, salvari nullatenus possunt. Itaque
huic periculo salutis aeternae se exponere, numquam mihi suadere potero vacare
culpa. Utrum vero haec culpa sit gravis aut levis, sapientum iudicio
relinquo3. Sed redeamus unde progressi sumus.
27.
II. Nequeunt religionem ingredi debitores, qui ingrediendo non sunt amplius,
solvendo, sed si in saeculo manerent, sine gravi difficultate, et brevi
solvendo fuissent; ita Azor. Navarr.
Sanch. Salm., etc. Et licet sit satis probabile quod docet s. Thomas4
(quem sequuntur s. Anton. Caiet. Silvest. Palud. Arm., etc.) qui dicit quod
debitur non tenetur in saeculo manere, ut procuret unde debitum solvat, dicendo
sufficere si cedat eis bona quae possidet; quia (rationem afferens) persona
liberi hominis superat omnem aestimatinoem pecuniae. Nihilominus ego puto
probabiliorem primam sententiam, quoties tamen (ut dictum est) brevi soluturus
erit, nempe intra biennium, iuxta Sanch. et Nav.; et sine notabili difficultate
solvere poterit, quia (sicut conveniunt dd. primae sententiae); si debitori
manendo in saeculo brevi tempore immineret probabile periculum labendi in
mortale, et vocationem amittendi, tunc potest statim ingredi. Intelligitur
etiam modo debita sint certa, dum pro satisfaciendo debitis incertis non adest
haec obligatio, ut communiter docent Castrop. Suar. Lugo Sanch. Salm., etc.5. Advertendum tamen quod
Sixtus V. in Bulla an. 1587. et Clemens VIII. vetarunt ingredi religionem nimis
aere alieno gravatos, qui bona sua dilapidarunt, vel, qui deponere debent
rationes, antequam debita solverint, aut rationes reddiderint6.
28. III. Nequeunt fieri
religiosi Episcopi, nam ipsi nequeunt relinquere suas ecclesias sine iusta
causa; et hoc tum ob votum quod emittunt in acceptatione earum ut docet s.
Thomas7, se obligando perpetuo eis inservire; tum ob spirituale
coniugium quod Episcopus contrahit cum - 287 -
sua
ecclesia, quod coniugium a solo Deo solvi potest, ut exprimitur in c. Inter
corporalis, de translat. Episc. ubi Innoc. III. sic dixit: Non enim
humana, sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur. Ex
quo merito deducunt Sotus Sanch. Caiet.
Vasquez et Salm. (contra Suar. et Barb.) permutationem episcopatum
prohiberi iure divino; unde ne Papa quidem potest dispensare sine iusta causa.
Dico sine iusta causa; nam, ut habetur in c. Nisi, de renunt., bene
potest Papa, propter aliquam utilem et honestam causam, permittere
renunciationem, vel permutationem. iustae causae sunt, ut dicunt dd. 1. bonum
Ecclesiae universalis, ac etiam particularis (loquendo de permutationibus), v.
gr. si alicui ecclesiae non esset alius idoneus qui promoveri possit. 2. Defectus proprius, si Episcopus esset
infirmus, aut si aer illi esset nocumento, aut si est Senex, aut ignarus, aut
irregularis. 3. Defectus subditorum, si eorum profectui reditus sit inefficax,
aut si officio suo, ut convenit, fungi nequit. IV. Evitatio scandali aliorum,
sed non intelligitur scandalum eorum qui iustitiam proterere vellent1.
29. Nihilominus hoc quod
dictum est de Episcopis, non procedit de parochis; nam hi, etiam contradicente
Episcopo, possunt religionem ingredi, ut declaravit Urbanus II. c. Duo sunt 19.
q. 2. sic dicens: Si quis clericorum in ecclesia sua sub Episcopo
populum (nempe proprium ut explicat Glossa) retinet, et
saeculariter vivit, si afflatus Spiritu Sancto in aliquo monasterio, vel
regulari canonica salvare se voluerit, etiam Episcopo contradicente, eaet liber
nostra auctoritate. Et, ut ait s. Thomasi2, Parochus ingrediendo
religionem licentia ne Pontificis quidem indiget. Hoc confirmatum est a
Benedicto XIV. in sua Bulla Ex quo dilectus, ann. 1747: attamen ibi
dicit Pontifex, quod Parochus antequam ingrediatur, debet Episcopum certiorem
facere; insuper decervit ibidem parochiam non vacare, nisi post professionem,
adeo ut fructus ad eum spectent durante tempore novitiatus. Et idem dicendum de
aliis beneficiatis, ut dicunt Suar. Sanch., sed hi non peccant (ut
subiungit idem Benedictus ibidem), si suos Episcopos certiorare omittunt,
timentes ne ab ipsis de suo proposito revocentur. Caeterum declarat Pontifex,
quod sicut potest Praelatus regularis sbditum suum, qui ad strictiorem Ordinem
sit digressus, ita Episcopus potest parochum aut clericum suum repetere a
religione, si ex transitu suo prima ecclesia gravem sustineret iacturam,
etc. Sed si Ecclesia graviter laederetur, esset revocandus. Priora verba
sunt Innoc. IV., posteriora Panormitani, quibus utitur Benedictus in sua Bulla,
et postea concludit: Et sic satis provisum est Episcopo3.
|