- 293 -
PUNCTUM II.
De qualitate et obligatione beneficiatorum, et quot modis beneficia
amittuntur.
42. Qualitates
beneficiatorum. De intentione intra annum suscipiendi Ordines, etc.
43. Qui
recipit parochiam cum animo dubio, aut conditionato.
44. Qui
recipit beneficium cum animo illud relinquendi.
45. Munia beneficiati. Quoad fructus, etc. An de
illis vivere possit.
46. Quibus debet erogare superflua.
47.An
loci pauperibus.
48. An
parentibus.
49. An
pensionarii teneantur erogare superflua.
50. De
residentia canonicorum.
51. Poenae
non residentiam.
52. Causae excusantes, et I.
Infirmitatis.
53. II. Necessitatis.
54. An excommunicatus, etc.
55. An irregularis, etc.
56. III. Utilitatis. De eo qui assistit, etc. De
poenitentiario, et theologo.
57. De examinatoribus, visitatoribus, etc.
58. Quot modis amittuntur beneficia; praecipue
renuntiatione, et per iura, et praecise si intercedit simonia.
59. De pensionibus.
60. Quae artes, et officia sunt clericis interdicta.
61. De
bonorum ecclesiasticorum alienatione.
62. De solemnitatibus requisitis.
42. Primo loco de qualitatibus loquendo,
beneficiatus debet esse clericus, saltem tonsuratus. Item non debet esse
illegitimus (cum quo tamen potest Episcopus dispensare ad Ordines minores, et
ad beneficium simplex.) Item quod non sit irregularis non facinororus nec
excommunicatus. Item habeat scientiam competentem, et aetatem legitimam, nempe
ad beneficium simplex 14. annorum (et sufficit inceptorum iuxta communem cum
decl. S. C. apud Fagn. tom.
3. in 1. part. 3. Decretat. de Praebend. cap. Super inordinata, n. 15.); ad illud
atem quod requirit Ordinem subdiaconatus, annum 21. inceptum; pro eo quod
requiritu diaconatum, annum 22; quod requirit sacerdotium habeat annos 24; pro
beneficio curato habeat annos 25. inceptos, ut habetur ex c. Licet de Elect.
in 6. Pro episcopatu denique requiritur aetas 30, annorum completorum, ex c.
Cum in cunctis, n. 16. et seqq. eodem tit. Adnotandum hic insuper
quod in ecclesiis cathedralibus pro dignitatibus quae sacerdotium non
requirunt, exposcitur aetas 22. annorum inceptorum: sed hoc non requiritur pro
collegiatis, iuxta Declarat. S. C. apud Fagnan. in cit. cap. de elect. n. 34.
et seqq. Hi beneficiati tenentur intra annum suscipere Ordinem
sacrum; et si una tantum hora desideraretur, beneficiatus illud retinere non
posset, modo in bona fide illiud non praescripsisset per triennium, ut dicunt
Less. et Busemb.1. Qui ergo beneficium cui annexus est sacer. Ordo suscipit,
intentionem tenetur habere se promovere faciendi intra annum. Et si beneficium
est curatum, qui animum non habet sacerdotio initiandi, non tantum graviter
peccat, ut certum est, sed etiam ipso iure beneficio privatus existit,
adeo ut teneatur restituere omnes fructus perceptos, excepto si intra annum ab
hac voluntate discederet, ut recte dicunt Less. Nav. Sanch. et Salm. (contra Sotum et Tol.) et ut clare
habetur ex cap. Commissa de elect. in 6. cum ibi dicatur: Nisi,
voluntate mutata, promotus fuerit etc. Potest tamen Episcopus ad septennium
dispensare, ut beneficiatus studiis vacet, substituendo interim beneficio
vicarium2. Sed hoc debet intelligi (ut ait Laym.) - 294 -
non posse huiusmodi
dispensationem concedi sine gravi necessitate, aut magna utilitate Ecclesiae,
ut apparet ex cap. cum ex eo de elect. in 6.
43.
Hic dubitatur 1. an graviter peccet, aut teneatur ad restitutionem fructuum,
qui animo ancipiti, aut conditionato sacerdotio initiandi, recipit beneficium
curatum? Tres adsunt sententiae. Alii absolute negant; alii affirmant, si
animus est dubius, negant vero si sit conditionatus; ita Less. Sanch. Salm. etc., quia animus conditionatus (ut
dicunt) est verus animus. Sed nos affirmamus cum Sot. Azor. et Conc., sive
animus sit dubius, sive conditionatus; quia semper ac deest animus sacerdotio
initiendi, semper adest fraus, ratione cuius textus citatus cap. Commissa, obligat
ad fructuum restitutionem, cum ibi dicatur: Teneris ad restitutionem
fructuum, cum eos receperits fraudulenter. Caeterum hoc non impedit
quominus beneficiatus, accepto beneficio animo absoluto, deinde mutata
intentione, possit illud abdicare1.
44.
Dubitatur 2. an qui recipit beneficium simplex, graviter peccet, si illud
acceptet animo illud postea deponendi? Certum est (ut supra innuimus) graviter
peccare, si beneficio annexus est sacer ordo, et ipsi deesset animus initiandi;
ita communietr Castrop. Sanch. Salm. Busemb., etc. Sed dubium restat an, cum
beneficio non est annexus ordo, peccet qui illud recipit cum intentione illud
renuntiandi, et deinde uxorem ducendi? Affirmant Tolet. Less. et Salm. putantes hoc gravem ordinationis naturalis
et divinae continere perturbationem. Alii contra, ut Castropal et Garcia, eum
excusant ab omni culpa. Sed alii communius, ut Sanch. Nav. Laym. Vasq. et
Busemb., dicunt peccare tantum venialiter, non agnoscentes in hoc tam gravem
perturbationem, ut pertingat ad mortale, saltem ob s. Antonin. documentum ex s.
Thoma excerptum, nempe nihil tamquam grave damnandum, nisi evidens ratio id
suadeat2. Verba s. Antonini allata sunt Tr. 3. n. 66.
45.
Loquendo secundo loco de beneficiatorum muneribus, haec sunt plura. Tenentur illi deferre habitum, et
tonsuram, recitare Horas canonicas, et restituere fructus, si illas omittunt.
Sed de his in examine Ordinandorum in 3. appendice ex num. 49. ad 84.
Restant tantum hic discutiendae et obligatio bene administrandi fructus beneficiorum,
et obligatio residendi. Et quoad administrationem fructuum, notandum 1. certum
esse (quicquid dicant aliqui aa. qui videntur potius rigore oblectari, quam
ratione) beneficiatum tuto posse ex illis vivere, licet bonis propriis provisus
esset; ita communiter Fagnan. Habert Petrocor. Anacl. Holzm. et alii cum s. Thoma3; cum aequum
sit ut qui altari servit, ex altari vivat. Quis militat (ait apostolus) suis
stipendiis unquam? (1. Cor. 9. 7.). Sed excipiendus cum Angelico
casus in quo adesset aliquis pauper in gravi necessitate, aut captivus apud
barbaros, quia tunc beneficiatus, cum iam habeat superfluum statui suo, tenetur
ei subvenire4. Caeterum excepto hoc casu, si clericus viveret propriis
reditibus, bene potest sibi abdicare ex bonis beneficii, et pro libitu suo
insumere quantum ad suos usus impendit, ut dicunt Less. Anacl. et alii5.
46. Notandum 2. quod si
fructus beneficii supersunt clerici sustentationi, etiam certum est quod ille
tenetur eos pauperibus erogare, aut alii pio usui applicare, ut communiter
admittunt dd., dum a Tridentino nihil aliud praecipitur, nisi ne illos
dilapident, sed ut in pia opera applicent. Sed in hoc etiam excipiendus est cum
Lugo et Lessio, casus, - 295 -
si adessent
pauperes in gravi necessitate constituti: quorum pauperum, ait p. Viva, teneri Episcopos
et parochos notitiam exquirere1. At cum desint huiusmodi pauperes, ait
Holzm. cum s. Thoma2 et aliis, posse beneficiatum reservare fructus
perceptos pro Ecclesiae aut pauperum necessitatibus futuris3.
47.
Notandum 3. non teneri praeferre loci pauperes, ut dicunt dd. communiter, dum
Canones disponunt pro pauperibus in generali. Limitant Salm. et Holzm. si in
loco adessent pauperes in extrema, aut gravi necessitate; sed haec limitatio
communius negatur a Molina Azor. et Bon. cum Nav., dummodo (intelligendum)
fructus distribuantur aliis pauperibus aeque indigentibus; et dummodo non
constet aliam fuisse fundatorum voluntatem; et addit Molina dummodo aliud non
postulet bonum commune dioecesis, v. g. si prospiciendum esset alicuius
collegii educandorom paupertati4.
48.
Notandum 4. sub nomine pauperum comprehendi etiam coniunctos, si vere ipsi
egentes ita sint, ut iuxta status sui conditionem vivere nequeant, quod
expressum habetur in Trident. Sess.
25. cap. 1. de
ref. Et hoc valet etiamsi adsint pauperes egentiores, ut dicunt communiter
Tolet. Molina et Viva (contra Laym.), quia propinquorum sustentatio ad
proprium statum pertinet beneficiatorum; quapropter dicitur universaliter cum
Azor. Castr. et Croix, quod clericus
libere potest ex fructibus beneficii alere se et suos5.
49.
Quaestio est an pensionarius teneatur pariter erogare pauperibus fructus
pensionis statui suo superfluos? Alii, ut Sanch. Mol. Salmant., distinguunt pro
pensionis qualitate, si est laicalis, aut ecclesiastica (prout explicabitur n.
59.): negant si est laicalis; affirmant vero si est ecclesiastica, dicendo
tunc pensionem transire cum eeadem natura et onere fructuum beneficii. Nihilominus est satis probabilis sententia
de Lugo Vasq. Covar. Azor., etc. quae universe negat; et Azor refert ita fuisse
decisum a Rota romana; ratio est quia cum iam detracta sit pensio a fructibus
beneficii, iam isti reperiuntur pie applicari; qua de re nulla remanet obligatio
illos applicandi denuo in opera pia. Et idem dicit Mastrius cum Bonac. de
commendis equitum s. Ioannis s. Iacobi, etc., quibus Greg. XIII. concedit
testandi facultatem; sed in hoc contradicunt Azor. Navar., etc.6. An
autem beneficiati teneantur ad restitutionem, si fructus beneficii usus vanos
impendant, vide quod dictum est Tr. 10. n. 7. ubi etiam, in. 6.
fuit sermo de diversis clericorum peculiis, et de eorum facultate in
disponendo de illis. Hic tantum superest advertendum, materiam gravem in hoc
debere esse maiorem quam in furto, ut communiter loquuntur dd. Coninch. et
Castrop. qui requirunt tertiam aut saltem quartem partem fructuum benefcii; sed
Lugo Croix, et.c hoc reprobant, et dicunt esse sufficienter gravem vigesimam
partem, nempe quina in centena, si ipsa pars pertingit ad summam
notabilem7.
50.
Quoad residentiam vero iam locuti sumus de Episcoporum et parochorum residentia
Tr. 7. ex n. 14. et ex n. 62. Restat hic de residentia
clericorum, qui portionem habent in cathedralibus, aut collegiatis: hi ex Trid.
Sess. 24. cap. 12. de ref. possunt abesse tres menses; et
hoc tempore licet lucrentur fructus praebendarum, non vero distributionum, quae
(hic obiter advertendum) non possunt a consociis remitti: quavis collusione,
aut remissione exclusa, his careant; ut loquitur Concilium8. Caeterum quoad fructus prebendarum tribus
illis mensibus, ille eos non amittit, licet inutiliter, - 296 -
et
sine iusta causa canonicus abesset, ut satis probabiliter dicunt Sanch. Pelliz.
et alii, dum Concilium sine ulla limitatione canonicis permittit tanto tempore
abesse. Advertatur tamen quod ex Decr. S. C. Conc. apud Iordan. Pax1,
canonici nequeunt in mensibus conciliaribus abesse dioecesi, nisi de licentia
Episcopi. Et hic notandum amplius Episcopum non posse coniungere tres menses
anni praeteriti cum tribus aliis anni sequentis, ut declaravit Benedictus XIV.
in sua Bulla Ad universae2; sed hoc bene posse canonicos,
dummodo (ait p. Concina) absit scandalum, et cultus divinus non minuatur.
51.
Praecipit Tridentinum ibidem canonicos, qui ultra tres menses non resident,
primo anno privari dimidia parte fructuum; quod si in absentia perseveraverint,
privantur omnibus fructibus illius anni; Crescente vero contumacia (ait
Tridentinum), contra eos iuxta sacrorum Canonum constitutiones procedatur, nempe
ad ipsorum beneficiorum privationem. Tenet Bon.3 canonicos absentes pro
illo absentiae tempore non privari ipso facto dictis fructibus, dicens quod
decretum Concilii est poenale, ideoque exposcit sententiam. Nos non dubitamus
quia sit poenale quoad restitutionem dimidiae partis fructuum totius anni; sed
quoad fructus correspondentes ad absentiae tempus elapso trimestri conciliari,
dicimus cum Salm.4 eos non posse exigi, aut reitneri, dum in concilio
dicitur: Privetur dimidia parte fructuum, quos ratione etiam praebendae, et (nota)
residentiae fecit suos. Si igitur canonicus ratione residentiae facit
suos fructus, consequens erit quod non residens non facit suos. Et hoc clarius
explicavit Benedictus XIV. in Brevi (quod in Bullario est appositum) cardinali
Delfino directum sub die 19. Ianuar. 1748. ubi dixit canonicos non canentes in
choro nullo pacto ex praebendis et distributionibus facere fructus suos, atque
adeo restitutioni obnoxios esse. Igitur si non canens non acquirit fructus,
tanto minus qui non assistit choro5.
52.
Causae excusantes totaliter canonicos a chori assistentia sunt tres, Infirmitas,
rationabilis corporis necessitas, et evidens Ecclesiae utilitas, ut dicitur
in c. un. de clericis non resid. in 6. Ita ut his stantibus causis, canonici non privantur nec fructibus, nec
distributionibus. Excusat igitur 1. infirmitas, intelligitur gravis, aut
ea quae probabiliter potest gravis fieri. Hinc excusantur senes, si non
possunt sine gravi incommodo adire, aut interesse choro. Caeci tament tenentur
interesse, si sine gravi incommodo possent adire ecclesiam; et ita pariter
surdi, qui tamen supplere tenentur submisse recitando partem, quam non
audiunt6.
53.
Excusat 2. necessitas corporis; qua de re intelligitur excusare timor
cuiuslibet damni gravis. Ideoque excusantur, qui medicinas sumunt, aut ad
balnea, aut ad salubriorem aerem proficiscuntur7. Hic notatur 1. quod si quis fuerit iniuste
excommunicatus, aut suspensus, aut si oi iniuste denegetur absolutio,e t
propterea choro non interest, hic nec fructus, nec distributiones amittit. Notatur
2. quod si ecclesia fuerit polluta aut interdicta, canonici, licet non
assistant, lucrantur utrumque, modo ipsi causam non dederint interdicto, aut
ecclesiaeviolationi8.
54.
Hic dubitatur 1. an excommunicatus, etsi choro assistat, sit ipso facto privatus
distributionibus, et fructibus? Affirmat p. Concina cum aliis, sed non
improbabiliter negant Sanch. Bonac.
Castr. Salm., etc. quia licet - 297 -
ille
peccet assistendo, et mereatur illis privari, attamen nullibi reperitur
imposita talis privatio ipso facto1.
55. Dubitatur 2.
an irregularis sit privatus? Sed hoc dubijm dependet ab illo alio, nempe
an sola collatio beneficii facta irregulari sit ex se invalida? Si irregularitas fuerit incursa post collationem,
certum est apud omnes eum non privari, ideoque canonicus irregualris, qui
interest, non privatur nec fructibus, nec distributionibus. Quaestio igitur
est, an sit nulla provisio, cum irregularitas ante illam incursa fuerit? Negant
Castrop. Ronc. Elbel, Salm., etc.; sed probabilius affirmant Bonac. Tourn.
Concina, Holzm. et alii communissime. Et probatur 1. ex cap. 1. de
cler. pugn. in duello, ubi dicitur: quod potest dispensari cum clerico
irregulari, ut beneficium recipiat; itaque sine dispensatione est incapax.
Probatur 2. ex Trident. Sess. 22. c. 4. de ref. ubi sic
dicitur: Non fiat provisio nisi iis qui aetatem, et ceteras habilitates
habent; alias irrita sit. Nec dicatur hic loqui de habilitate de iure
naturali, non autem positivo; nam respondetur quod aetas utique est de iure
positivo, ideoque To ceteras habilitates debet intelligi de
habilitatibus tum de iure naturae, cum de positivo. Quare probabilius,
imo verius irregularius non potest beneficii fructus lucrari2.
56.
Excusat 3. ecclesiae utilitas: intelligitur modo sit gravis Episcopi aut
capituli iudicio; intelligitur non tantum utilitas ecclesiae universalis, aut
dioecesis, ut communiter dicunt Concina, et Salmant. cum Pelliz. Castropal.
Bonac., etc. contra Holzm. qui non admittit bonum ecclesiae universalis; sed
immerito quia istius bonum est praestantius, et in bonum particularis etiam
confert. Propterea non carebit nec fructibus, nec distributionibus 1. canonicus
qui Romae, aut apud principem degit in iura sui beneficii (non autem ius
proprium ad beneficium) patrocinetur, aut missus a capitulo negotiorum.
Ecclesiae causa, aut missus ab Episcopo eius nomine ad limina apostolorum
visitanda; aut si Episcopus eum ducit secum (cum possit etiam duos secum
ducere) ad praefatam visitationem: aut si fuerit in vicarium capitularem
electus; si autem ab Episcopo sibi vicarius fuerit creatus, lucrabitur fructus,
non vero distributiones3. 2. Canonicus poenitentiarius, si ipse
confessiones excipit dum officium recitatur: Trid. sess. 24. c. 8.
aut in confessionali expectat eos qui confiteri velint, ut dicunt Castr. Bonac. Concin. Ronc. Salm., etc. cum
declaratione S. C. Etidem dicit probabiliter p. Concin. de canonico in locum
poenitentiarii suffecto aut de alio qui tempore concursus ad illum coadiuvandum
missus fuerit ab Episcopo. Idem dicunt de canonico curato dum suo ministerio
fungitur, Castr. et Conc. qui hoc admittunt (contra Bonacinam), licet ecclesia,
cuius curam habet, esset diversa, sed ipsius dioecesis. 3. Canonicus theologus
qui tempore officii docet, aut concionatur, aut concioni faciendae
vacat4.
57. Lucrantur vero
fructus, sed non distributiones (nisi alia eset consuetudo, ut dicunt Pichler,
et Concina) 1. Canonici examinatores examinantes dum recitatur officium.
2. Visitatores dioecesis. 3. Duo illi canonici quos sibi Episcopus adsciscere
potest. 4. Canonici qui docent in scholis (aut student de licentia Episcopi per
quinquennium theologiae), ut habetur in cap. in fin. Docentes, de magistris; quod etiam extendunt communiter dd. cum declar. S.
C. etiam ad grammaticam, Castr. Ronc.
et Salmant. qui rationabiliter extendunt etiam ad logicam, et philosophiam. Et
etiam currit pro parochis qui docent, non autem qui student, - 298 -
ut dicunt iidem
aa.1.
58. Denique
notatur quod quadrifariam beneficia amittuntur: 1. morte beneficiati. 2.
Sententia iudicis. 3. Renuntiatione. 4. Legis dispositione. Sed circa hos
postremos modos oportet plura notare. Et 1. quoad renuntiationem, aut
resignationem beneficii, oportet distinguere plura renuntiationum genera, quae
reperiuntur. Alia dicitur expressa; alia tacita, v. g. ob
religionis professionem, aut huiusmodi. Alia est pura, sine ullo pacto,
aut conditione; alia conditionata, nempe in alicuius favorem facta. Et
haec potest esse aut simplex, aut qualificata, nempe cum
pensione, autem pacto iterum beneficium recipiendi, quae dicitur ius
regressus. Ad hoc ut haec renuntiatio conditionata vim habeat, multa
desiderantur: 1. ut beneficium itam a resignante sit acquisitum. 2. Ut libere,
non minis fiat. 3. Ut fiat in manus Pontificis, 4. Ut a papa acceptetur, vel ab
alio, qui potest ilam admittere; et si renuntiatio est pura, ut sit valida,
omnino acceptata esse debet saltem a collatore, ut habetur ex cap. Admonet, de renunt.2. 5. Ut acceptetur a resignatario.
6. Ut patroni consentiant. 7. Ut fiat cum clausula, non alter, etc. 8.
Ut, si renuntians sit infirmus, saltem post renuntiationem peractam, superstes
sit per 20. dies. 9. Ut renuntiatio publicetur in Curia Romana3. Quod
dicitur de renuntiatione, idem etiam currit pro beneficiorum permutatione. 2.
Quoad ultimum, quod est legis dispositio, vi huius ipso facto amittuntur
beneficia ob matrimonium, ob religiosam professionem, ob alterius beneficii
incompatibilis acceptationem, ut dictum fuit num. 40. Item amittuntur
beneficia ob simoniae facinus, et praesertim ob simoniam patratam ab examinatoribus
synodalibus in beneficiis curatis; qui si aliquid accipiunt examinis
contemplatione, tam ipsi, quam illi qui dederunt, inhabiles fiunt ad recipienda
in posterum beneficia; et ipso facto privati existunt omnibus beneficiis
quae iam habebant; et hoc ante omnem sententiam, ut habetur ex Trident. sess.
24. c. 18. dum dicit Concilium, ab ea simonia absolvi nequeant,
nisi dimissis beneficiis. Incurritur eitam privatio beneficiorum, etiam
antea obtentorum, ob collationem simoniacam alicuius beneficii. Sed hic
distinguendae sunt multae species simoniae: mentalis, conventionalis, realis,
et confidentialis. Mentalis est, cum aliquis dat temporale cum
intentione aliquem obligandi ad praestandum spirituale, aut e converso, sed
nullo interveniente pacto. Conventionalis est, cum intercedit pactum;
sed ex neutra parte executioni mandatum; neutri harum imposita est aliqua
poena. Realis autem est cum iam pactum est adimpletum; et huic ex Bulla
S. Pii V. Cum primum 1566. praeter papalem excommunicationem ipso
facto imposita est poena nullitatis collationis beneficii (ita ut ex Extr.
Pii IV. In sublimi, sub die 5. maii 1662. simoniacus, si nollet
beneficium omittere, absolvi nequeat); et adest praeterea poena nequeat); et
adest praeterea poena privationis beneficiorum antea adeptorum; et inhabilitas
ad alia in posterum adipiscenda. Sed iuxta sententiam probabiliorem, et
communiorem Nav. Suar. Sanch.
Laym. Anacl. Ronc. Croix, etc. praefatae poenae non incurruntur, nisi simonia
ab utraque parte perfecta sit; et hic est stylus Curiae, ut testatur Nav. et
alii4. Et licet
simonia sit ocmpleta, praedictae duae ultimae poenae privationis, et
inhabilitatis non incurruntur, nisi post sententiam condemnatoriam, ut dicunt
communissime Bonac. Castrop.
Sanch. Laym. Filliuc. Salm., etc.5, nam in nulla legum invenitur haec
poena ipso facto. Nec
obstat Bulla s. Pii, quia (ut dicunt - 299 -
praefati
dd.) illa intelligitur suam habere vim in foro externo, cum dicatur ibi quicumque
convictus fuerit; saltem in eo sensu est tantum recepta. Simonia confidentialis
denique est cum aliquis renuntiat alteri beneficium cum pacto, ut hic
postea retrocedat, aut cum onere fructuum portionem sibi praestandi. Huic
simoniae confidentiali impositae sunt eaedem poenae, et insuper ex alia Bulla
eiusdem s. Pii Intolerabilis, §. 3. sufficit ut simonia completa sit ab
una ex partibus1. At quod spectat ad privationem beneficiorum, quae iam
erant obtenta, et inhabilitatem ad ea in posterum obtinenda, impositas expresse
in citata Bulla Cum primum, saltem opus est sententia declaratoria delicti,
ut dicunt probabiliter Caiet. Less.
Sanch. Castrop. Spor. Mol.
Salm., etc., contra Vasq. Bonac., etc.2. Observa etiam quod dictum est Tract.
4. n. 51. et 52.
59. Lubet hic aliqua
adnotare circa pensionem de qua in praecedentibus numeris mentio facta est.
Pensio est ius exigendi aliquam partem ex beneficio alterius. Ipsa triplex est: temporalis, spiritualis,
et media. Temporalis, sive localis est illa quae datur
saecularibus, aut clericis ob aliquod temporale munus, v. gr. procuratoris,
advocati, cantoris, etc. Spiritualis, sive Ecclesiastica, est
illa quae datur ob aliquem spiritualem titulum, ut praedicatoris, coadiutoris
parochi, etc. Media autem est illa quae non datur ob aliquod munus
spirituale, sed est fundata in aliquo titulo spirituali, ut est illa quae datur
ad sustentationem parochi senis, clerici pauperis, etc.3. Notandum
1. quod pensio super beneficium quomodolibet sit, debet a Papa designari. An autem Episcopus possit assignare
pensionem in certis casibus necessariis, v. g. ad lites componendas, aut ad
compensandam aequalitatem in beneficiorum permutatione, aut ad succurrendjm (ut
dictum est) paupertati alicuius clerici; alii hoc admittunt cum Busemb. ex
c. 21. de praeb. cap. 3. de Coll. et cap. Aquaeductus, de rer. permut.... Sed Lessius, et Salm. negant dicentes hoc
esse Pontifici reservatum, iuxta stylum Curiae romanae, qui facit
legem4. Notandum 2. pensionem debere esse moderatam, adeo ut tertiam
partem beneficii redituum non excedat5. Notandum 3. quod, cum
beneficium est iurispatronatus, requiritur (ut dictum est num. praecedent.)
consensus patroni ad renuntiationem, cum est conditionata, secus vero ad
pensionem; ita Lessius, Busemb. et alii6. Notandum 4. quod
pensionarius, si recipit pensionem uti clericus (non autem uti laicus), tenetur
ex Bulla s. Pii V. ad recitandum officium B. Virginis, et omittendo illud
fructus non facit suos. Illi tamen
qui officium maius recitant excusantur a tali onere; et equites Ordinum
Militar. satisfaciunt aliis precibus a religione impositis, at commune est apud
omnes dd.7.
60. Notandum insuper
(loquendo de clericis in generali) 1. vetitas esse clericis artes viles, ut hospitis,
lanii, gesticulatoris. Vetitum est etiam profiteri chirurgiam in morbis, ubi
incisione aut adustione opus est, modo alius idoneus non desit8. Hoc
tamen solum vetitum est clericis, in Sacris, ut habetur ex cap.
Sententiam, ne clerici, etc., non autem beneficiatis, ut recte dicunt Bon.
Mol. Tournely, Pontas, etc.9. 2. Ordinatis in Sacris, et
beneficiatis vetita sunt munia iudicis in criminalibus, et eitam in civilibus
in foro saeculari; cap. Sed nec 4. Nec cler. vel mon. et advocati
in foro saeculari; c. Multa 1. eod. tit. et cap. Cler. de post. ubi
- 300 -
interdicitur ministris altaris, beneficiatis, et monachis, in
placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum, aut viduarum, ut
dicitur in dicto cap. Multa. Et excipit etiam, si defenderent aliquam
causam propriam, aut consanguineorum intra quartum gradum, qui defensorem non
invenirent. Clerici tamen in Minoribus licite possunt in quocumque foro
causas civiles, et etiam reos in criminalibus patrocinari1. Et monachis
etiam permissum est ex licentia Praelati monasterii causas tueri; cap. Ex
parte, de postul. 3. Vetitum est clericis cum mulieribus cohabitare, modo
non sint mater, soror, aut amita, aut talis ut bulla ingeri possit periculi,
aut scandali suspicio: et insuper arma defere (nisi esset in itinere) ut dicit
Busemb.2; venationes clamorosas exercere: observa quod dictum est Tract.
10. n. 72. et negotiari, vide in Tract. cit. n. 192. et
seq.
61.
Denique notandum vetitum esse clericis et Religiosis ecclesiastica bona
cuiuscumque loci pii sine assensu pontificio alienare, ut ex Extrav. Ambitiosae, de reb. eccl. non alien. Sub nomine alienationis veniunt
permutare, pignori dare, transactiones facere, cum pars remittitur. Sub nomine Bonorum
ecclesiasticorum veniunt stabilia, debitorum nomina, annui redditus, iura,
et servitutes in bona aliena, greges, et armenta, arbores fructiferae, et
summae magnae datae ad emptiones faciendas stabilium; item veniunt bona mobilia
pretiosa, quae possint conservari, ut bibliothecae, gemmae, vasa aurea, aut
argentea. Sub nomine loci pii intelligitur quilibet locus auctoritate
Episcopi erectus, ut sunt seminaria, hospitalia, et confraternitates. Si tamen
adesset aliquis fundus donatus Ecclesiae cum facultate, ut arbitrio
administratoris alienari possit, bene potest alienari ab eo sine Pontificis
assensu, ut probabiliter dicunt Armul. Bonac. Cov. Croix, etc., nam tunc
facultas habetur a domino rei. Sed ita pariter, si dominus prohibuisset
alienationem, fundus, etiam accedente Pontificis assensu, alienari non potest,
nisi talis causa supervenisset, ut praesumere faceret consensum
donantis3.
62.
Solemnitates autem pro bonorum ecclesiasticorum alienatione sunt sequentes: 1.
Communis consultatio. 2. Episcopi, aut capituli, aut cleri, aut Praelati
regularis consensus, et etiam domini, si bona beneficii alienentur. 3.
Subscriptio ipsorum consentientium. 4. Assensus Papae, aut S. C. iuxta decretum
Urbani VIII. sub die 8. septembris 1624; sed cum pretium esset tenue ex c.
Terrulas, 12. q. 2. conceditur Episcopo, ut per ipsum liceret alienari.
Dubitatur autem quodnam pretium dicatur tenue: alii dicunt esse summam
inferiorem centum ducatis; sed Delbene cum communi, (ut dicit La-Croix) et ut
deducitur ex Glossa ad illum textum citatum, dicit esse summam non excedentem
25. scuta aurea, quae valent 40. scutis Romanis. Subiungit tamen Fagnanus in cap.
Nulli, de reb. eccl. non alienand. tom. 3, n. 26. in hoc nihil
haberi certi, sed summam remitti arbitrio iudicis. Et multi dicunt quod in casu
necessitatis, aut evidentis utilitatis, potest Episcopus licentiam dare pro
qualibet alienatione4; sed hoc debet intelligi, cum tempus non suppetit
S. C. adire. An autem ailenationes factae sine solemnitatibus, sed ex iusta
causa sint non solum illicitae, sed etiam invalidae? multi negant; sed alii
probabilius cum Fagnano affirmant, praesertim si deest Pontificis assensus.
Dicit La-Croix cum multis aliis quod, cum adest praescriptio 40. aut 30. saltem
annorum, tum praesumitur intercessisse assensus pontificius5.
Advertendum quod locatio fundorum ecclesiasticorum, qui quolibet
anno - 301 -
fructificant,
non potest ultra triennium fieri: beneficiatus tamen, ut dicunt communiter,
potest locare bona beneficii, durante sua vita1.
|