- 301 -
CAPUT III.
DE STATU ET OFFICIIS NONNULLORUM SAECULARIUM
PUNCTUM I. De iudicibus et scribis.
63. et 64. De iudicibus. Quando iudex
potest condemnare, aut inquirere, aut poenam diminuere. Et an possit ex
scientia privata iudicare.
65. Et an possit iudicare cum opinione minus
probabili.
66. An
possit cum commissario stipendium partiri; et an possit dona acceptare.
67. An
possit sibi retinere pretium iniustae sententiae.
68. De
scribis.
63.
In hoc puncto multa quae ad forum spectant, omissa facimus; dumtaxat hic adnotabimus
ea quae conscientiam respiciunt, et quaedam forensia principaliora.
64.
Et 1. circa iudices, notandum 1. non posse iudicem nonnullum damnare reum, si
non est qui accusat; excepto delicto laesae Maiestatis, aut haeresis, aut si
reus esset confessus in iudicio coram duobus testibus, aut si delictum esset
notorium, aut si publica fama constaret, et indicia satis nota sunt maiori
parti regionis, aut viciniae. Ut autem possit procedi ad inquirendum sine
publica infamia, et aliquando etiam ad sententiam, sufficit adhuc semiplena
probatio, ut est unicus testis fide dignus2. Notandum 2. iudicem
inferiorem non posse poenam diminuere sine aliqua urgenti causa, ut potest
supremus, quoties intervenit aliqua iusta causa3. Notandum 3. quod si
iudex sciat privata notitia aliquem esse reum, qui iuridice constat esse
innocens, non potest illum damnare iuxta communem sententiam cum s.
Thoma4, quia cum iudex sit persona publica, debet ille procedere
secundum allegata et probata, nimirum iuxta publicam scientaim quae habetur de
causa. Et ita contra dicunt Sanch.
Salm. et alii cum ipso Angelico, quod si quis probatus est reus, sed iudex scit
eum esse innocentem, tenetur iudex eum condemnare. Nihilominus hoc ultimum
valde probabiliter negant Silvest. Lessius, Nav. Tol. Bonac. Holzm. Anacl.,
etc. damnare enim innocentem videtur intrinsece malum; sicut esset, si iudex
obligare mulierem cohabitare cum aliquo, quem privatim sciret non esse eius
virum. Ita res se habet circa poenas corporales; sed in poenis pecuniariis, et
in causis civilibus iudex sine dubio iudicare debet iuxta id quod probatum est:
Less. Lug. Bonac. Laym., etc. dum respublica pro communi utilitate, quae
habetur dum iudicium fertur iuxta publicam scientia, potest utique transferre
bonorum dominia5.
65.
Notanda 4. est 2 propositio damnata ab Innoc. XI. quae dicebat: probabiliter
existimo iudicem posse iudicare iuxta opinionem minus probabilem. Merito
fuit illa proscripta, quia iudex unicuique suum ius distribuere tenetur, et
utique maius sibi ius habet illa pars, quae probabiliores affert rationes. Cum
autem causa habet aequalem probabilitatem ex utraque parte, si illa est
civilis, res dividi debet, modo causa quae agitur non sit pupilli, viduae, loci
pii, aut matrimonii, quia tunc isti debent praeferri. Si autem causa esset
criminalis, semper reo favendum est, cum in sui defensionem adsint rationes
probabiles6. Fit autem dubium an in civilibus erit reo favendum rem
possidenti? Certum est 1. possessori favendum esse, si rationes sunt aequales;
ita communiter Sotus, Silvest. Molin. et Sanch. cum multis aliis, ex regula 65.
de Reg. iur. in 6. ubi sic dicitur: In pari delicto, vel causa,
potior est conditio possidentis. Certum est 2. in dubio tam - 302 -
proprietatis,
quam possessionis, iudicium ferendum esse pro habente sibi rationes
probabiliores, ut apparet ex prop. damnata superius relata. Et cum rationes
sunt aeque probabiles, iudex tunc debet rem dividere, ut dictum est, et tunc
nihil potest ab aliqua partium accipere, ut sententiam illi proferat, iuxta aliam
propos. 26. ab Alexandro VII.
proscriptam1. Sed dubitatur, si pro actore sint rationes
probabiliores, pro quo iudicandum? In hoc casu ait Tamburin. iudicandum esse
pro actore; sed communissime contrarium dicunt Carden. Holzm. Elbel, Bonac.
Filguer. Croix; et quidam modernus
doctus asserit hanc sententiam esse communem; quia (ut pluries dictum est, et
praecipue in Tract. 1. num. 20) legitima possessio dat ius certum
ad rem retinendam, usquedum non constat illam non esse possessoris; et tunc
iudex favendo possessori non solum iudicat iuxta probabiliorem, sed iuxta
probabilissimam sententiam fundatam in alia regula iuris, (Reg. 2. iuris)
quae sic dicit: Cum sunt partium iura obscura (sicuti iam est, cum
non adest certitudo ex parte actoris) potius favendum est reo, quam
actori2.
66.
Notandum 5. non posse iudicem cum commissario partiri stipendium quod ad
commissarium spectat, quia iudicis munus est commissarium eligere3.
Notandum 6. non posse iudicem recipere dona ex partibus; et hoc certum est si
dona sint pretiosa, quae a lege dicuntur sportulae. Sed dubitatur 1. an
iudex possit recipere esculenta, et poculenta, xenia appellata? Multi
admittun cum Azor. Caiet. Silv. Ang.
Menoc. apud Salm.4,
ex L. Solet, §. Non vero, ff. de off. praet. et cap. Statutum.
§. Insuper, de rescript. in 6. ubi permittuntur accipi esculenta sponte
oblata modo haec, (ut subiungit Glossa nec directe, nec indirecte quaerantur. Sed negant Salm. n. 80. Sot.
Nav., etc.; nam quoad L. Solet, lla correcta fuit in Authentica §. Scriptum,
et §. Iusiurandum; et quoad textum canonicum, dicunt quod ille tantum
procedit pro iudicibus delegatis apostolicis, non vero pro aliis. Sed
haec distinctio mihi non suadet; dum nescimus percipere cur isti, et non alii
iudices possunt id facere. Et ratio quam Glossa adducit in texta pro prima
sententia, none st contemnenda: sict, ait (Glossa), non est simonia, si
Praelatus regularis gratis recipit aliquid ab eo qui religionem ingredi cupit,
uti habetur in cap. Delict. 30. de simon. in fine, ubi dicitur: Illud
tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione (nempe
Superioris) gratis oblatum. Quia non supponitur Praelatus pro re
gratuiter oblata velle admissionem ad religionem venumdare; sic pariter non suppojnitur
iudex ob tenue donum sententiam iniustam velle proferre. Hanc opinionem in
opere reprobavimus5; sed hic re diligentius perpensa, eam reprobare
nescimus; saltem in hoc (ut ait de Lugo)6 non debet reprobari
consuetudo, ubi reperitur legitime praescripta. Non dubitatur quia Episcopi in
visitatione dioecesis victus moderatas expensas recipere possint, uti habetur
in c. Romana, §. Procuratores, de censib. in 6.
67.
Dubitatur 2. an iudex, prolata sententia iniusta, teneatur antequam damnatorium
in se detur iudicium ad restituendum id, quod accepit pro ferenda tali
sententia? Alii probabiliter affirmant, ut Sot. Medina, etc.; alii tamen, ut
Less. cum s. Antonin. Nav. et Lugo cum Mol. Vasq. Reb. etc.7, (et Salm.
vocant hanc opinionem aeque probabilem) etiam probabiliter negant, quia iuxta
legem naturalem, posita opera mala promissa, - 303 -
iuste
recipitur pretium, ut dictum fuit Tract. 10. num. 123. Opponunt
Adversarii L. 26. ff. de verb. oblig. et L. Pacta, 6. de
pactis, ubi sic dicitur: Pacta contra leges, vel bonos mores nullam vim
habent. Item opponunt c.
Statutum, §. Si quid, de rescr. in 6. ubi imponitur restitutio
pretii accepti, ac ne illud possit remitti. Sed respondet Lessius, quod licet
ipsae leges irrita faciant pacta turpia, ita ut nullam inducant obligationem
antequam ponatur opus turpe promissum, posito tamen opere, licet auferant
actionem talibus pactis agendi in iudicio, sed non auferunt (saltem expresse)
naturalem obligationem, nec pretium acquisitum irritant. Et etiamsi adesset lex
praecipiens restitutionem ante iudicium damnatorium, saltem requireretur
sententia declaratoria iuxta id quod dictum est Tract. 2. n. 25.1.
68. II. Quoad
scribas, intelligendo eos qui testes examinant, et acta iudiciaria describunt,
et partibus copias authenticas exhibent; hi peccant si augent aut minuunt
depositiones, aut omittunt examinare aliquem testem iam productum; si occultant
aliquam scripturam praesentatam, aut copiam renuunt exhibere; si, cum aliqua
scriptura praesentata est, aliam fictam loco eius supponunt. Item peccant, si
exigunt stipendium ultra taxam. Dicunt in hoc tamen de Lugo, Turrian. Salm. et
Coreglia, cum Mol. et Dian. hodie non peccare scribas, si aliquid exigunt ultra
taxas antiquas, quia hodie aucta sunt rerum pretia, unde non sufficit ad vitam
sustentandam illud stipendium, quod dudum sufficiens erat2; et si taxa
antiqua hodie est iniusta, ait Coreglia, cum Sanch. et Macado, ne obligare quidem
iuramentum taxae observandae. Caeterum communiter omnes dicunt ultra iustum
pretium non posse scribam aliud recipere a partibus, etiam titulo donationis,
quia tales largitiones nunquam sunt spontaneae, Navarr. Rodriq. Salm., etc. Attamen si aliquem laborem
extraordinarium adhiberet, tunc potest aliquid amplius accipere. An autem
commissarius plures procurationes missus executum, possit a singulis
debitoribus totum stipendium diurnum exigere? Affirmant Lugo, et Less.3
exemplo tabellarii qui aliquo missus ad efferendas litteras, potest simile
stipendium ab aliis, qui ei litteras dant eodem ferendas, exigere, ut dictum
est Tract. 10. n.
209. Sed hoc negant Sanch. Tamb. Dian. Salm., etc. dicentes quod salarium
diurnum non datur commissario pro numero executionum, sed pro sua opera
cuiusque diei, excepto, si pro executionum numero labor esset
extraordinarius4. Sed tamen hic oportet distinguere, quia Sanch. et
Salmant. loquuntur, cum commissario taxatum est pretium pro occupatione sua
cuiusque diei; et tunc certe (ut concedit Lugo) non potest ille plus eo
exigere. Sed cum commissiones essent disparatae, et assignatum esset salarium
speciale pro qualibet procuratione, recte dicit Lug. posse commissarium exigere
plura salaria, pro qualitate executionum; et hoc est quod sentit etiam Lessius.
|