Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIII. DE PRAECEPTIS PARTICULARIBUS CERTO HOMINUM STATUI PROPRIIS
    • CAPUT III. DE STATU ET OFFICIIS NONNULLORUM SAECULARIUM
      • PUNCTUM II. De advocastis, et procuratoribus.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 303 -


PUNCTUM II. De advocastis, et procuratoribus.

 

69. An monachi, et clerici possint agere advocatos. Et quando advocatus tenetur defendere.

70. Quas causas potest defendere, et quanto salario, etc.

71. Si causa est iusta, etc. Si conveniatur de salario in litis prosecutione, aut pactio fiat de quota litis.

72. De procuratoribus, si habent advocatum gratis. Si ipsi se offerant, etc.

 

69. In primis quoad advocatos, notandum, 1. monachis, et clericis in Sacris vetitum esse alias defendere lites, quam proprias, et propinquorum, aut miserabilium (vide quod dictum est n. 60.). Notandum 2. quod


- 304 -


in causis criminalibus potest advocatus defendere reos etiam nocentes, quia reus semper potest licite efficere, ut suam poenam vitet, donec damnatus non est, aut saltem convictus; sed in causis criminalibus dubiis non potest advocatus defendere actores1. Notandum 3. quod advocatus tenetur defendere eum qui est in extrema necessitate etiam cum incommodo suo gravi (non autem gravissimo), cum aliud remedium non apparet; Sanch. Castropal. Salmant. et alii communiter cum s. Thoma2. In necessitatibus vero gravibus etiam tenetur defendere pauperes, sed non cum gravi incommodo; intelligitur semper ac habet superfluum suo statui. In necessitatibus communibus, sufficit ut eis det aliquid ex superfluis3.

70. Notandum 4. quod advocatus potest certe defendere causas aeque probabiles, sive actorum, sive reorum; et cum agitur de reis potest etiam minus probabiles. Dubium est an possit defendere causas actorum, quas ipse videt esse minus probabiles? Nonnulli id negant: sed probabilius cum communiori affirmant Lug. Azor., Sanch. Busemb., etc. quia illa causa quae tunc sibi videtur minus probabilis, potest iudici videri, imo postea fieri proabbilior. Tenetur tamen tunc suum clientem certiorem facere de minori probabilitate suae causae4. Notandum 5. quod si conventum est de pretio salarii, et cliens litem omissam faciat, bene potest advocatus de integro salario contendere, ut recte dicunt Salmant. cum Sayro, iuxta id quod diximus Tract. 7. a. 7. ad 4. Hoc tamen intelligitur, modo non eveniret aliqua iusta causa litem intermittendi5. Notandum 6. quod si advocatus pactione conveniat cum cliente de annuali salario pro omnibus eius causis, potest illud exigere, licet nullae lites occurreret, nam si postea plures exurgerent lites, ille non potest maius stipendium quaerere, modo aliquis extraordinarius labor non requireretur. Si autem advocatus aegrotaret diutius, dum lites aguntur, debet ille saltem pro illo tempore salarium remittere6.

71. Peccat advocatus 1. si defendit aut prosequitur causam certe iniustam quoad proprietatem, licet esset iusta quoad possessionem, quia sicut reus non potest tunc retinere rem, ita nec ille potest eum tueri. Si vero causa est iniusta, advocatus tenetur restituere damna tam parti adversae, quam suo clienti, si huic iniustitia erat ignota. Ideoque antequam sibi onus causae defendendae suscipiat, tenetur sedulo meritum causae perpendere, et clientem certiorem facere de statu et qualitate illius7. Peccat 2. si paciscitur de pretio, dum lis actitatur, ut habetur ex cap. Infames, 3. q. 8. Ille debet conventionem facere de salario, vel prius, vel postea, quia in decursu litis conveniendo, de facili cogi potest cliens, ut acquiescat solvendo pretium valde excedens. Si autem salarium esset certe iustum. Salm. cum Navar. nesciunt eum damnare8. Tanto magis pecact advocatus, si paciscitur de quota litis, v. g. de tertia parte, aut quarta, si causa obtinetur, ex L. Sumptus, ff. de pactis, et L. Litem, c. de Proc. Nam tunc adest periculum totis viribus conandi litem superare, aut per fas, aut per nefas. Sed si pretium esset certe iustum, neque ad restituendum em damnant Lug. Nav. Laym. Filliuc. et Sanch. cum Henriq.; dicunt enim ex pacto tunc non teneri clientem solvere pretium, de quo conventum est, quia tale pactum reprobatum est per leges; sed non propterea tenebitur advocatus restituere quod accepit9. Peccat 3. si plures suscipit causas, quam potest commode illis incumbere, nisi de illis certum faciat


- 305 -


clientem. Peccat 4. si aperit parti adversae arcana partis quam tuetur; modo (aliqui limitant) si secus fieret, pars adversa subitura esset iniuste grave damnum; sed hanc limitationem alii non admittunt cum s. Thoma1. Peccat 5. si dolis, aut dilationibus ad rem non facientibus utatur. Dicit in hoc tamen Sanch.2 cum Silvest. Armil. Covar. Tap., etc. quod si eius causa est manifeste iusta, modo nullam falsitatem producat, bene potest uti dolis (vel ut melius dicat, dilationibus emendicatis), ut iniustis dolis adversarii occurrat; citat etiam s. Thomasm3 qui ita dicit: Advocato licet prudenter occultare ea, quibus impediri possit processus eius. Sed si causa non esset manifeste iusta, nescirem quomodo possem permittere dilationes ad rem non facientes, quibus nonnulli indifferenter utuntur, (eas voacnt gubernationem causae) nisi in solo casu, quo timeretur probabiliter de iniustitia sententiae, quia adesset aliquis iudex ob humanos respectus parti adversae valde affectus.

72. 2. Quoad procuratores notandum 1. quod si procurator habet advocatum aut scribam, qui operam suam gratis exhibet tantum illius causa, bene potest pretium quod adillos spectaret sibi exigere, secus vero si illi salarim remittunt clientis causa. Notandum 2. quod si procurator substituit ailum procuratorem, bene potest dividere cum illo salarium, modo illum admoneat de eo quod agendum est, et causae periculum in se suscipiat, casu quo ob alterius negligentiam causa caderet. Notandum 3. id quod aliqui dicunt, nempe non posse procuratorem salarium accipere, si ipse se sponte offert adesse causae, saltem cum cliens est sibi coniunctus, aut amicus. Sed ego nescirem clientem liberare ab omni onere satisfactionis, nisi constaret quod procurator omnes suos labores remittere voluisset, et quod ipse eam donationem acceptaverit; secus procurator semper habet ius ad mercedem quam meretur4.

 




1 l. 4. n. 222.



2 2. 2. q. 71. a. 1.



3 l. 4. n. 221.



4 n. 222.



5 n. 225. v. notand. 2.



6 ibid. v. notand. 3.



7 n. 223.



8 n. 224.



9 n. 224. v. nec licet.



1 2. 2. q. 71. a. 3. ad 2.



2 Sanch. cons. l. 6. c. 7. d. 8. n. 1.



3 cit. art. 3. ad 3.



4 l. 4. n. 233.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL