- 305 -
PUNCTUM III. De accusatore, testibus et
reo.
73. De
accusatoribus. Quando debet fieri accusatio, aut denuntiatio. An custodes, etc.
74. Clerici
quando possunt accusare.
Et an debeat praecedere correctio.
Praesertim
si in communitate vivitur.
75. De monitoriis.
76. De denuntiationibus Haereticorum.
77. De blasphemiis haereticalibus.
78. De superstitionibus.
79. De testibus. Quando
tenentur, etc.
80. Qui
omittit dicere veritatem.
81. Qui occultat veritatem.
82. De reis. Reus quando
teneatur confiteri.
83. An cum poena est magna.
84. Si
falsum delictum sibi imponit.
85. Si
falsum delictum imponit accusatori.
86. An
reus possit resistere; et an teneatur fugere, etc.
87. An
possit carcerem effringere; et an custodem pecunia corrumpere. An alii possint
auxilium ei in hoc praebere, etc.
73.
Et 1. circa accusatorem multa d. scribunt, quae in opere nostro observari
possunt at quia illa potius ad forum quam ad conscientiam pertinent, hic omissa
facimus; adnotemus tantum aliqua magis praecipua. Notandum 1. aliam esse accusationem,
aliam denuntiationem iuridicam, aliam denuntiationem evangelicam,
sive paternam. Accusatio est illa quae fit Superiori tamquam iudici,
ut reus puniatur, cum obligatione probandi delictum, et poenam incurrendi, nisi
probatur. Denuntiatio iuridica fit superiori tamquam iudici, sine tamen
obligatione probandi delictum. Denuntiatio vero evangelica, sive
paterna, est quae fit superiori uti patri. Notandum 2. quod cum agitur de
evitando damno communi, - 306 -
quilibet tenetur
accusare delinquentem, ut cum delictum esset perduellionis, haeresis, aut
latrocinii in publica via, et huiusmodi: et in istis casibus, ut dicit Sanch.,
potest aliquando iudex iuste offensum ad offensorem patefaciendum obligare, ut
damno publico caveatur. Dicunt tamen Sotus Caiet. Sanch. Lugo, Salm., etc.
ordinarie sufficere denuntiationem facere, quia de hoc satis contenti sunt
Superiores1. Talis obligatio etiam intercedit cum agitur de
evitando innocentis damno, semper ac gravi incommodo non esset denuntianti. Illi
tamen qui stipendio locati sunt a republica, aut a dominis, ut denuntient, aut
accusent delinquentes, tenentur ad hoc etiam cum gravi incommodo, alias debent
satisfacere damnum quod ex tali denuntiationis omissione oritur. Dubitatur an
agrorum, aut gabellarum custodes, nisi denuntient, teneantur solvere poenae
valorem, quae, si denuntiassent, exacta fuisset? Multi, ut Sotus Molina Laym.
etc. affirmant; sed multi alii commuius negant, ut Azor. Less. Lugo Sanchez
Navar. Salmnat., etc., quia (ut dicunt) ipsi peccant quidem contra iustitiam
legalem, non autem contra commutativam respectu poenae; dum fiscus, aut domini
non acquirunt ius ad poenam, nisi post sententiam; tanto magis quod finis legis
nihil aliud est, nisi ut domini remaneant indemnes; unde sufficit, ut custodes
restituant tantum gabellarum valorem, qui solvendus erat, aut damnum
illatum2.
74.
Notandum 3. quod cum agitur de reparando damno proprio, aut propinquorum usque
ad quartum gradum, aut Ecclesiae, licite possunt clerici accusare delinquentes,
eiam in causis sanguinis; modo expresse protestentur se nolle poenam
corporalem, sed solam damnorum restaurationem3.
Notandum 4.
quod quando delictum vergit in damnum commune, licet sit occultum, debet
denuntiari, praetermissa correctione, praesertim si delictum sit haeresis, ut
habetur ex propos. 5. damnata ab
Alexand. VII. Sed si delictum redundaret in damnum solius delinquentis, debet
tunc praemitti correctio iuxta Evangelium; sed si illa non prodesset, licet in
Evangelio dicatur, quod debeat repeti coram uno aut duobus testibus,
nihilominus si in aliqua religiosa, communitate versatur, dicit s.
Thomas4 cum s. Augustino tunc expedire denuntiare delictum Praelato
priusquam aliis: quia (ait s. Doctor) Praelatus magis potest prodesse, quam
alii5. Imo Angelicus alibi6 animadvertit, quod cum
Religiosus videt correctionem futuram fore utiliorem per Praelatum, quam per
se, tunc potest statim ipse denuntiare delinquentem Praelto: nam in secreta
correctione magis principalis finis est fratris emendatio, quam illius famae
conservatio; et idem dicunt s. Bonav. s. Antonin. Sanch. Sot. Castrop. Laym. etc.7. Et rationabiliter subiungunt
Laym. Sanchez et Suar. quod cum delictum (sive sit grave, sive leve, non adhuc
est emendatum, et timetur relapsus, semper melius erit a principio illud
denuntiare Superiori, qui prudens iudicatur (ut plerumque aestimari debet; nisi
constet de contrario), qui semper melius aliis reparare potest; tanto magis
quod omnia delicta particularium in communitatibus religiosis (ut p. Suarez)
fere semper redundant in commune damnum, aut propter scandalum, aut propter
infamiam, quam religio potest sufferre. Qua de re merito a Pontificibus
approbata fuit regula Societatis Iesu, ut quisque Religiosus deferre possit ad
Superiorem delictum, quia aliquam correctionem praemittat8.
75.
Notandum 5. quod cum per - 307 -
edictum,
aut monitorium publicum praecipitur denuntiare aliquod delictum, non adest
obligatio denuntiandi illud, nisi quando delinquens est diffamatus, aut saltem
si habeatur iudicium, aut cum est in damnum communitatis, aut tertii; sed cum
hac differentia, quod cum delictum est tantum in damnum tertii, debet praemitti
correctio, et non adest obligatio denuntiandi cum damno proprio; sed cum
delictum est in damnum commune, totum contra; tunc enim non tenetur praemittere
correctionem, et quilibet denuntiare tenetur, etiam cum proprio damno1.
Hoc valet pro monitoriis in generali, sed loquendo de monitoriis
particularibus, pro quibus Episcopus excommunicationem fert (ut concessit s.
Pius V. in Bulla Sanctissimus), in iniuste retinentem, aut non
revelantem intra certum tempus em qui retinet, alterius bona (intellige
notabilis valoris) ablata, aut inventa, in hoc debet adverti cum Instructione
confess. tyron. et cum Barbosa2, qui citat alios aa. fere
communiter uniformes, non teneri denuntiare: 1. Ipsum furem. 2. Eum qui furem
quidem scit, sed sine gravi proprio incommodo denuntiare non potest. 3. Eum qui
cogi non potest ad testimonium ferendu, ut filius, uxor, parens, et Instructor
praefatus cum Bonac. dicit idem de coniunctis usque ad 4. gradum, et omnium
eorum, qui sunt de fmailia eiusdem qui rem detinet: sed non excusat servos,
quoties ab illorum servitio sine gravi incommodo discedere possunt. Infames tamen, licet fidem non faciant,
tenetur denuntiare. 4. Eum, qui solus scit factum, et non potest alium habere
testem, ut probet illud. 5. Eum qui nescit certa scientia, aut qui a personis
dubiae fidei scivit, aut non meminit a quo audivit, aut si scivit ab eo qui iam
denuntiavit. 6. Eum qui iuste compensavit pro suo credito. 7. Eum qui
tempore monitorii existebat extra dioecesim; non autem qui a dioecesi
proficiscitur antequam temrinus monitorii spiret. 8. Eum qui delictum cognovit
secreto naturali commisso, aut promisso. Dicunt tamen nonnulli canonistae apud
Riccium3, ut Felin. Abb. Rip. etc. laicos teneri denuntiare furem,
licet sciverint secreto; sed theologi communiter, ut Sotus, Azor. Salm. Navarr. Filliux. Arag., etc. cum s.
Thoma4 docent oppositum. Potest emanari monitorium etiam pro scripturis
authenticis occultatis, licet non sint partis, sed tertii; modo hic tertius non
sit in causa, ut dicit idem Instructor, ex cap. 1. de probat.
76. Notandum 6. circa obligationem
denuntiandi haereticos, si isti tantum sunt de haeresi suspecti, ut sunt
confessarii sollicitantes ad turpia, sortilegia patrantes, Sacramentis
abutentes, duas uxores ducentes, Sacramenta ministrantes sacerdotio non
initiati (alii addunt sacerdotes sigillum frangentes sacramentale), sed hoc
communius negant Lugo Molin. Bonac. Salmantic. et.c): item blasphemias
haereticales effutientes, omnes isti denuntiari debent, sed non adest obligatio
denuntiandi cum gravi damno proprio. Et proabbiliter, ut dicunt Lezana, Bord.
Dian. Homob., etc. eitam excusantur a denuntiando omnes coniuncti usque ad 4.
gradum, quia in hoc semper adest grave damnum aut incommodum. Secus autem si
sunt haeretici formales, ut tenendum est cum Suar. Salm. Fel. Potest., etc.
contra alios, quia haeresis est lues quae semper in damnum commune redundat.
Ideoque isti denuntiandi sunt etiam cum damno proprio: et non tantum a
fratribus, sed eitam ab uxoribus, filiis et a parentibus, iuxta sententiam
communisimam Azor. Bonac. Ronc. - 308 -
Salm.
Dian. Viva1.
77.
Notandum 7. praesertim circa blasphemias, aut propositiones haereticales, quod
quando illae prolatae sunt serio et advertenter, adest obligatio denuntiandi intra
mensem, ut dicit praefatus Instructor, contra Salmant. qui volunt intra
sex dies; sed Salm. loquuntur de legibus particularibus Hispaniarum. Dictum est
serio et advertenter, quia non adest obligatio denuntiandi
propositiones, aut blasphemias prolatas ex ignorantia, aut lapsu linguae, aut
eo iracundiae impetu, ut proferentem extra rationis usum abripuerit, aut
prolatas sine pertinacia, quae semper necessaria est ut ad denuntiandum
obligationem inducat, ut dicunt iidem Salm. cum aliis2. Olim ex Concil.
Lateran. erat obligatio denuntiandi omnes blasphemias etiam simpilces, sed ut
dicunt Sanch. Tamb. et Mazzotta, hodie haec obligatio abiit in desuetudinem,
saltem ut volunt Salmant. cum Bonac. Trull. etc. cessat haec obligatio, si
delinquens emendatur per correctionem3.
78.
Notandum 8. quod, generaliter loquendo, debent etiam denuntiari superstitiones,
cum sunt qualificatae, nempe cum sunt factae cum pacto aut invocatione expressa
daemonis, aut eum adorando, aut certos psalmos aut preces recitando quibus
videtur in auxilium invocari ille; aut hostiis consecratis, chrismate, aut oleo
sancot abutendo, aut si illas ex professo docuerint vel docti fuerint; aut si
effectum consecutae sint. Dictum est generaliter loquendo, quia in regno
nostro, quoad sortilegia a saecularibus patrata, ex insinuatione nostri
regnantis regis Caroli, nulla adest obligatio eos denuntiandi ad tribunal
ecclesiasticum, nisi cum intercederet Eucharistiae, aut olei sancti
abusus4. Notandum tandem quod in eos qui culpabiliter omittunt
denuntiare, adest excommunicatio, sed ferendae sententiae; nec est reservata,
uti advertunt Bonac. Lugo Fel. Potestas etc.5.
79.
2. Quoad testes, omissa faciemus hic ea quae ad forum pertinent. Notabimus
dumtaxat 1. testem non teneri veritatem fateri, ut dicit s. Thomas6,
nisi cum ea opus est secundum charitatem ad reparandum ailquod grave
reipublicae aut proximi malum, aut ut pareatur iudicis mandat, qui legitime eum
interrogat, nempe cum semiplena habetur probatio publicitatis delicti, aut
indiciorum evidentium, etc. alias non tenetur testis ad deponendum quod
scit7. Sic pariter non tenetur, quando inde proveniret sibi, aut suis
aliquod damnum, aut cum sub naturali secreto factum cognovisset, ut dicit s.
Thomas l. c. art. 2. modo revelatio non expediret ad vitandum commune
damnum, aut ut liberaret proximum ab aliquo futuro damno8.
80.
Notandum 2. quod si quis advertenter falsum testatur, et eius depositio est
damni alterius causa, nemo dubitat quin totum damnum restituere
teneatur9. Sed dubitatur 1. an peccet, et teneatur ad restitutionem
testis, qui veritatem fateri renuit, in casu uqo tenetur eam aperire ex
iustitia, aut ex charitate? Oportet distinguere: si iste effugit ne citetur,
peccat contra charitatem, non autem contra iustitiam; qua de re nihil tunc
tenetur restituere, ut fatentur omnes. Si autem citatus iam elabitur, nonnulli
eum obligant ad damnum; sed communiter, et probabilius negant Lugo Less. Mol.
Silvest. et Bonac., quia citatio dumtaxat ad obedientiam eum constringit non
autem ad iustitiae actum10.
81.
Dubitatur 2. an ad restitutionem teneatur testis, qui a iudice legitime
interrogatus veritatem celat, quin falsum testetur, v. gr. dicendo - 309 -
se nihil scire? Multi
affirmant, ex eo quia, posito iudicis praecepto, ex iustitia tenetur testis
veritatem fateri. Sed probabiliter negant Molina Less. Bonac. Lugo Raynaud. et
alii propter eamdem superius allatam rationem, quia iudicis praeceptum testes
ad testificandum non obligat ex iustitia, sed solum ex obedientia. Hinc infert
Ciera1 cum de Ianuariis hunc ne casum quidem reservatum incurrere, quia
reservatio (ut ait) afficit falsum cum positivo mendacio, non autem negative
testantem. Dicit tamen Bonac. quod si testis iurat se quod scit fassurum, tunc
tenetur ex iustitia veritatem aperire propteriusiurandum promissorium quod
praestitit. Sed huic probabiliter respondet Lessius, quod testis iurando
veritatem dicturum, non intendit se ligare iustitiae, sed tantum religionis
vinculo, quae religio non obligat ad restitutionem2.
82.
3. Quoad reos, Notandum 1. quod non tentur reus suum delictum confiteri, si
iudex non est legitimus, aut nisi legitime interroget, id est (ut dictum est)
nulla praecedente sltem semiplena probatione, aut infamia, aut indiciis
manifestis delicti, ut inquit s. Thomas3: Aliud est veritatem
tacere, aliud falsitatem deponere. Quorum primum in aliquo casu licet, non enim
aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solum, quam ab eo potest
requirere iudex, puta cum praecessit probatio semiplena. Et etiam in dubio
an iudex legitime interroget reum, non tentur respondere, quia ille, cum etiam
possidet ius ad propriam vitam et famam, in dubio prosequitur possidere ius adi
llius conservationem, usquedum non constat de legitima interrogatione; ita communissime
Sotus Less. Laym. Caiet. Sanchez
Lugo Navar. Busemb. Salmant. contra Palud. et Silvest4.
83. Sed quaeritur 1. an
reus legitime interrogatus, ante sententiam teneatur suum delictum fateri cum
timore magnae poenae? Affirmant Sot. Less. Sanch. Salmant. etc. cum s.
Thoma5, quia iudex, cum interroget legitime, habet ius veritatem
sciendi. Sed negant multi alii, Suar. Lugo, Sa Peyrin. Villal. Elb.
Busemb. qui putant non adesse hanc legem tam duram et imbecillitati humanae quasi
impossibilem, ut quis teneatur delictum confitendo quasi ex se velle damnari
gravi poena (nimirum mortis, triremium, carceris perpetui, aut perpetuae
infamiae etc.); nisi esset, ut damno communi consuleretur, v. gr. haeresis,
rebellionis etc. Et si probabile est talem non adesse legem, probabile pariter
est iudicem ius non habere ad exigendum in eo casu a reo veritatis testationem.
Prima sententia est probabilior, hanc tamen secundam improbabilem vocare non
possumus; caeterum communiter dicunt Sanch. Salm. cum aliis, confessarium in eo
casu non debere reum obligare ad delictum suum confitendum, cum videt quod
difficulter poterit eum ad hoc inducere, et scit eum esse in bona
fide6. Dictum est autem ante sententiam, quia post eam iam
iudicium completum est, unde reus non tenetur amplius confiteri, ut dicunt
Laym. Sanch. Salm. et.c Imo subiungunt quod ne ante sententiam quidem tenetur
reus suum patefacere delictum, nisi iterum interrogetur. Sed huic probabilius
contradicunt Sot. Navar. Sayr. et alii communiter (ut fatetur ipse Sanchez),
quia ante sententiam perseverat iudicis praeceptum7.
84.
Quaeritur 2. an graviter peccet innocens, qui sibi delictum capitale imponit,
ne gravi tormento torqueatur? Negant
Less. Sot. Tol. Silvest. Busemb. etc. quia non tenetur - 310 -
quis
vitam tanto incommodo servare, iuxta id quod dictum est, Tr. 8. n. 2.
in fin. Excipit tantum Busemb. cum Tanner casum, quo ex tali confessione
damnum commune emanaret, aut familiae infamia. Affirmant contra, et quidem
proabbilius Molin. Lugo Nav. et Covar. et licet Lugo primam sententiam habeat
ut probabilem propter patronorum auctoritatem nihilominus hanc absolute tuetur.
Ratio est, quia licet mediis adeo duris nont enaetur homo suam vitam tueri,
attamen non potest positive cooperari morti suae iniustae, dum ipse non est
suae vitae dominus. Hinc recte infert Molina, quod reus etiam post confessionem
tenetur dicta revocare, semper ac illo modo possit mortem impedire. Sed hic
pariter dicit quod si reus sit in bona fide, non debet confessarius eum
obligare, ut se retractet, cum periculo quod ille, ut vitet tormenta, peccet
formaliter, denno delictum quod non patravit, sibi imponendo1. Sed si reus
denuntiavit alium innocentem, nemo est qui dubitet quin teneatur se revocare,
licet quodcumque tormenti genus subiturus fuisset2.
85.
Notandum 3. nunquam reo licere, licet esset innocens, accusatorem aut testem
falso crimini dare, ut causam tueatur, ut certum est ex prop. 44. ex proscriptis ab Innoc. XI. Contra certum est
licere delictum occultum, sed verum, accusatoris aut testis prodere, quia hoc
absolute conducit, ut sua innocentia cognoscatur, et ut ipse grave damnum vitet;
ita communiter Sanch. Milant. Roncagl. Salm. et Viva3. Vide dicta Tr.
11. n. 7. et idem dicunt Sanch. Ronc. Salm. et Coreglia, cum rei
delictum esset omnino occultum, quia testis deponendo de delicto penitus
occulto, idem est ac si testaretur de falso. Et hoc, ut subiungunt Lugo Milant.
et Viva, etiam procedit si testis non testificaretur ultronee, sed a iudice
arcessitus4. Notandum 4. quod si delictum est ex exceptis, tenetur
reus, etiam non interrogatus, complices revelare; secus si delictum non est ex
illis, tunc nec tenetur nec potest, si illorum delictum est omnino occultum. Dicunt tamen Laym. Less. et
Busemb. si tormentorum vi eos prodat, non peccare5.
86.
Notandum 5. quod reus iniuste damnatus, non potest satellitibus obsistere vim
vi repellendo, v. g. occidendo, aut vulnerando, ut constat ex prop. 18.
Alexand. VII. Sed potest quidem positive obsistere, ut ex satellitum manibus
liberetur, modo non adsit scandalum, aut gravis perturbatio, ut docet s.
Thomas6. Secus, si adhuc non est condemnatus, sed carceribus detinetur:
aut si iuste est morte damnatus (ut dicit ipse s. Doct. l. c. ad 2.),
quia sententia solum damnat ne obsistat, non autem ne fugam arripiat, non
potest iam tunc resistere, potest vero licite fugere e carceribus; et idem
dicunt Sot. Tol. Caiet. Ronc. Salm. etc. communiter de poena ad triremes, aut
ad flagella, aut carcerem perpetuum; modo carcer non sit illo in poenam iam
designatus, ut communiter dicunt dd. Sed Lugo Sanch. Less. Nav. et Salmant. (contra Vasq. etc.) excusant damnatos qui e
trireminus fugiunt. Quaeritur autem an reus resistere possit, si
sententia fuisset iusta secundum externas probationes, sed iniusta secundum
veritatem? Alii negant; sed Lugo et Roncaglia non improbabiliter id admittunt,
quia praesumptio cedere debet veritati innocentiae, quae dat ius ad
detensionem, modo id fieri possit sine scandalo et perturbatione, ut supra
dictum est7. Dicunt autem
aliqui quod morte damnatus tenetur fugere, si potest; sed hoc recte negant Sot.
Silv. Sa Salm. etc. quia iuste potest manere in carcere, praesertim si
id agat, ut sui - 311 -
peccati
piacularem luat poenam1.
87.
Cum igitur e carcere possit damnatus fugere, potest eam etiam infringere; dum
cui permittitur finis, conceduntur etiam media: ut dicunt Sot. Caie. Lugo Tol. Less. Salm. et Ron. Nec ideo ad
damni refectionem tenetur, quia tale fractionis damnum per accidens evenit, ut
subiungunt Salm. cum Valent. Bann. et Sayr. Dicunt insuper Salm. Ronc. Tamb. etc. quod potest reus eitam
pecuniis corrumpere custodem; sed huic acquiescere non valeo, dum nunquam licet
proximum ad actionem intrinsece malam inducere, qualis esset si carceris custos
eum aperiret, suo in officio delinquendo2. Cum autem liceat reo fugere,
licebit quoque aliis ei suppeditare funese, limas, aut alia instrumenta, ut
fugiat, sicut docent Silvest. Vasq. Less. Lugo Sanchez Ronc. Busemb. Salmant.
etc. contra Sotum; modo fuga, ut recte limitant Salmant. et Ronc. non obfutura
fuisset reipublicae, v. gr. si latro esset viarum grassator. Nemini contra fas
est carceres infringere, ut liberet damnatos: Roncagl. et Busemb. cum
communi3. Quomodo se gerere debeat confessarius cum damnatis morte,
observa quod dicetur Tract. ult. punct. 8.
|