Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Sant’Alfonso Maria de Liguori
Homo Apostolicus (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • TRACTATUS XIV. DE SACRAMENTIS IN GENERE ET PRAESERTIM DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE
    • CAPUT I. DE SACRAMENTO IN GENERE
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 311 -


TRACTATUS XIV. DE SACRAMENTIS IN GENERE ET PRAESERTIM DE BAPTISMO ET CONFIRMATIONE

CAPUT I. DE SACRAMENTO IN GENERE

 

1. De attentione et intentione.

2. Quae intentio requiritur in ministro.

3. De administratione sub conditione.

4. An denegandum sit Sacramentum.

5. Quando Communio.

6. Si sponsi sunt in peccato.

 

1. De Sacramentis in genere sermo erit fusius in appendice 3. de examine Ordinandorum. Hic tantum adnotabimus nonnulla principaliora, quae ibi breviter tacta sunt in quantum ad Ordinandi notitiam sufficiunt, sed respectu confessarii animadversione maiore indigent. Notandum 1. quod Croix in ministro, praeter intentionem, in conficiendo Sacramento etiam requirit attentionem, ut valide conficiat. Sed haec opinio est singularis et valida ratione minime fulcitur, quia si hoc esset, sequeretur quod a ministro voluntarie distracto, licet adesset intentio virtualis, Sacramentum non conficeretur; sed in confesso est apud omnes ad Sacramenti validitatem nihil aliud requiri, nisi materiam, formam, et intentionem ministri: ideoque docent Suar. Lugo, etc. cum ipso Croix, quod, licet minister distraheretur, quoties adest intentio ipsius, certe conficitur Sacramentum4. An autem graviter peccet minister se voluntarie distrahens in Sacramentorum confectione, communis est sententia in ceteris Sacramentis venialiter peccare, modo errandi periculum absit: sed in Eucharistiae consecratione dicunt Conc. et Tambur. (adversus Croix et Mazz.) graviter peccare5.

2. Notandum 2. certum esse non sufficere intentionem habitualem ministri, et tanto minus interpretativam, sed requiri actualem, aut saltem virtualem (Quaenam autem sit actualis, et quaenam virtualis aut habitualis, aut interpretativa, vide app. 3. n. 9.


- 312 -


de exam. Ordin.). Sufficit tamen intentio coacta, nempe timore extorta, qui timor non tollit voluntarium. Non obstat autem ministri error circa personam, v. g. putans absolvere unum, et absolvit alium1. Haec certa sunt quod dubitatur est, an sit validum Sacramentum collatum cum materia et forma, sed sine intentione faciendi quod facit Ecclesia? Lutherus universe affirmabat, etsi actio ex ioco fiebat, sed hoc a Trid. Sess. 7. Can. 11. proscriptum fuit. Alii vero, ut Gonet. Iuvenin. Contens. Serry Milante, etc. affirmant, cum actio serio ponitur. Sed vera sententia docet necesse esse intentionem ritum sacramentalem exercendi, quem Ecclesia a Christo Domino edocta facere intendit; ita Bellarm. Suar. Vasq. Tourn. Petroc. Conc. Antoine Salmant. Lugo Ben. et alii innumeri cum Bend. XIV.2. Cardinalis Bellarminus dicit contrariam opinionem nihil ab illa novatorum distare; Card. de Lugo pariter dicit illam ab omnibus reiici, et non multum differre a Lutheri errore; et p. Vasq. vocat iam damnatam. Contra nostra sententia promo probatur ex Trid. Sess. 14. cap. 6. de poenit. ubi dicitur nullam esse absolutionem sacramentalem, si sacerdoti animus serio agendi, et vere (nota) absolvendi desit. Igitur praeter actionem, etiam serio positam, necesse est intentio absolvendi. Praeterea proabtur ex propositione 28. ex damnatis ab Alexand. VIII. quae dicebat: Valet Baptismus collatus a ministro qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit, non intendo facere quod facit Ecclesia. Nec valet dicere propositionem loqui de ritu externo iocoso, quia talis propositio non erat haereticorum quae iam damnata fuerat a Tridentino, sed erat catholicorum, inter quos nemo unquam dixit sufficere ritum iocosum. Ratio autem principalis nostrae sententiae est illa, quam adducit s. Thomas3, nempe quod actio cuiuslibet Sacramentali ad plura referri potest, v. g. ablutio in Baptismo potest referri ad extergendas aut corporis maculas, aut illas animae, ideoque necessaria est ministri intentio, quae actionis illius finem detrminet, faciendi quod facit Ecclesia; alioquin, si quis puerum lavaret solo fine ne sordidum illum videret, et diceret: Ego te baptizo, sive lavo in nomine Patris, etc. iam hic verus esset Baptismus in adversariorum sententia; quod non video quomodo dici possit. Hinc Angelicus alibi4: Si minister Sacramenti non intendit Sacramentum conficere, non perficitur Sacramentum; saltem sapienter dicit Benedict. XIV. loco cit.: Sacramentum iuxta contrariam opinionem collatum, illicite esset collatum, et saltem certe sub conditione repetendum5.

3. Notandum 3. licere in casu necessitatis sub conditione Sacramenta conferre; et non solum Baptismum, ut expressum est in cap. 2. de Bapt., sed cetera alia, ut dicunt communiter Castr. Suar. Coninch. Habert. Ronc. Salm., etc., contra Iuven.; et non tantum in casu necessitas, sed quoties adest gravis utilitas, aut iusta causa, ut etiam communiter aa. citati fatentur contra Antoine. Contra sine iusta causa esset culpa gravis; licet Tourn. et Salm. non damnent de mortali confessarium absolventem sub conditione, si poenitens est dispositus, pro maiori cautione sua, licet dispositum illum iudicaret6. Necesse non est autem ut conditio exprimatur, sufficit si mente ponatur, ut communiter Castrop. Tourn., et Salm.7.

4. Notandum 4. non esse denegandum Sacramentum occulto peccatori publice illud petenti, ut docet s. Thomas8, et ut exprimitur in cap. Si Sacerdos de off. iud. ord. Excipitur


- 313 -


Ordo, quem etiam pro occultis potest Episcopus denegare, ut append. 3. de exam. Ordinand. num. 15.: contra debet denegari peccatori publico, etiam publice petenti1. In dubio autem peccati et poenitentiae: si peccatum est certum et poenitentia dubia, etiam denegandum est; secus autem si delictum est dubium2. Si peccatum non est simpliciter publicum, sed est notum maiori parti praesentium, et tantum unus vel alter probus nescit, probabiliter etiam potest denegari Sacramentum, ut dicunt Croix et Diana; sed probabilius non debet denegari, ut tenent Suar. et Bonac. vide dicta Tractatus 11. n. 11.3. Sed si peccator petat Sacramentum in loco ubi delictum est occultum, licet alibi esset publicum, dicimus cum Cabass. Soto Vasq., etc. adversus alios non posse denegari, quia in eo casu eadem evenirent inconvenientia, ac si denegaretur Sacramentum peccatori, cuius delictum nullibi est publicum4.

5. Notandum 5. quod, ut praescribit Rit. rom. (de Sacr. Euch.), debet denegari Communio publicis peccatoribus, quoties non constat etiam publice de eorum poenitentia, et non prius quam scandalo aliis praestito consuluerint. Cui tamen dicunt Possevinus Sancius Busemb. et Croix, sufficere confessionem coram multis factam, ita ut brevi sit manifestanda aliis, modo non adsit occasio proxima auferenda; nam si talis occasio adest, publice iam nota, non debet dari publico peccatori Communio, nisi remota occasione5. An autem sacerdos possit timore mortis praebere peccatori publico Communionem; admittunt Bonac. Croix, etc.; sed nos cum Ledesma Conc. et aliis negamus, quia debet evitari potius Sacramenti iniuria, quam proprium damnum. Nec obstat dicere quod, cum iam possit minister (ut supra dictum est) Communionem praebere peccatori occulto, ad vitandam eius infamiam, tanto magis ad vitandam mortem propriam. Respondetur quod in tantum potest praeberi peccatori occulto Communio ut vitetur illius infamia, in quantum eius infamia redundaret in damnum commune aliorum proborum, qui perspicientes peccatorem illum publice propter peccatum occultum esse diffamatum, possent facilius terreri a Communione, timore ne ab aliquo imprudenti sacerdote expellerentur. Sed haec ratio evitandi publicum damnum non procedit in casu nostro6. Vide etiam Tract. 15. num. 15.

6. Notandum 6. quod parochus non potest licite assistere matrimonio sponsorum qui sunt publici peccatores, ut recte dicit Bened. XIV.7 contra Laym. Lug. Croix, qui dicunt quod parochus tenetur ex sui officii munere assistere, et quod assistentia talis sit pure materialis. Nos vero dicimus sponsos in tali statu non habere ius ad parochi assistentiam exquirendam, ideoque cum ille licite suam assistentiam possit denegare, tenetur denegare, ne illorum sacrilegii particeps fiat. Et eadem ratio currit de testibus; sed amplius parocho obstat quod ille tenetur ex iustitia impedire peccata suarum ovium8. Et hic advertendum quod, iuxta Decretum Clementis XI. confirmatum a Benedicto XIV., parochus non debet ad publicationes procedere nisi prius examinet sponsos, et sufficienter eos in rebus Fidei nistructos reperiat9. An vero licite possit sponsa nuptias contrahere et consequenter Sacramentum ministrare (ex vera sententia quod sponsi sint matrimonii ministri, ut probabimus Tr. 18. n. 28.) sponso publico peccatori, admittunt Sanch. Lugo, et Croix, dicentes sponsos in hoc se habere ut privati contrahentes: in matrimonio enim directe initur contractus, indirecte Sacramentum fit; sed


- 314 -


haec ratio non suadet, cum huiusmodi contractui annexa est etiam Sacramenti administratio. Unde puto tantum dici posse quod praefata administratio, ut a ministris ad id non consecratis, non esset grave peccatum pro ipsis, ut probabiliter tenent Gonet Suar. Tourn. Habert. Iuven. Natal. Alex. Conc. Salm., etc. licet opinio opposita, quod sit grave, Pontii Lug. Navar. Vasquez Contin. Tour. Croix, etc. mihi videtur probabilior1 ut dicetur append. 3. n. 12. Notandum est autem matrimonia cum haereticis esse ab ecclesia vetita2. Caetera ad Sacramentorum in genere notitiam spectantia notabuntur in praelata append. 3. c. 1. n. 1. ad 10.

 




4 l. 6. n. 14. et l. 4. n. 177. v. 3. ratio 2. et Croix l. 6. p. 1. n. 85.



5 n. 14. v. utrum.



1 l. 6. n. 19. v. sufficit.



2 De Synod. l. 7. c. 4. n. 9.



3 3. p. q. 64. a. 8.



4 Opusc. 5. De Eccl. Sacram. circa init.



5 l. 6. n. 20. ad 23.



6 n. 27. et 28.



7 n. 29.



8 3. p. q. 80. art. 6.



1 lib. 6. n. 50.



2 n. 48.



3 n. 45.



4 n. 46.



5 n. 47. et 48.



6 n. 49.



7 de Syn. l. 8. c. 14. n. 5.



8 l. 6. n. 54.



9 De Syn. l. 8. c. 14. n. 5.



1 lib. 6 n. 32.



2 n. 56. et 1044.






Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL