- 322 -
PUNCTUM III. De patrinis et eorum
munere.
31. Munus patrinorum.
32. Qualitas.
33. Quando et a quibus contrahitur cognatio,
etc.
34. An parentes, etc.
35. An
patrini debeant designari. - 323 -
36. Cuius sexus.
37. Quibus sit vetitum esse patrinos.
38. Quando
in hoc peccat parochus.
31.
Patrini sunt illi qui de sacro fonte suscipiunt baptizatum, et in suam curam
eum accipiunt; unde debent eum instruere de rebus Fidei, et morum, si alii
negligunt. Caeterum dicit s.
Thom.1, quod potissimum praesumere possunt patrini, infantes
sufficienter instrui a suis parentibus2.
32. Ad hoc, ut quis
possit esse patrinus, dicunt Salm. cum Laym. Sanch. Nav. etc. nullam requiri
certam aetatem: sed probabiliter tenet Croix, requiri saltem aetatem 7. annorum;
omnino autem requiritur 1. rationis usus, 2. ut sit baptizatus, 3. ut patrinus
talem habeat intentionem, 4. ut ipse per se, aut medio procuratore suscipiat
infantem qui baptizatur, aut e manibus baptizantis, et in hoc non sufficit
tactus moralis, sed requiritur physicus, iuxta communissima sententiam Sanch.
Castropal. Bonac. Salm. etc. cum declaratione S. C.3: 5. ut patrinus
sit designatus a parentibus, vel saltem a parocho: sed parochus (saltem licite)
non potest mutare patrinum designatum a parentibus4.
33.
Quaeritur 1. an in Baptismo privato contrahatur tam a baptizante, quam a
patrino spiritaulis cognatio? Quoad
baptizantem, non dubitatur quin contrahatur. Sed quoad patrinum, negant
communis, et probabilius Sot. Sanch. Castropal. Bonac. Tourn. Salm. etc. (contra Suarez Laym. etc.): quia iuxta Trident. Sess. 24.
c. 2. de Ref. impedimentum dumtaxat contrahitur ab illis qui de
sacro fonte puerum suscipiunt: et hic fons tantum pro solemni, non autem privato
Baptizmo institutus est5. Quaeritur 2. an cognationem contrahat,
qui pro patrino adhibetur in Baptismo sub conditione collato? Respondetur quod
si de priori Baptismo tantum habeatur dubium negativum, tunc certum est
contrahi: nam cum nulla habetur ratio pro illius valore, praesumptio stat pro
valore posterioris. Secus autem si
de priori dubium habeatur positivum, nempe probabilis ratio de illius
validitate; ita Sanch. Dian. et Ren.6. Quaeritur 3. an contrahat, qui
ex errore suscipit unum puerum pro alio quem intendebat? Negant Sanch. Tourn.,
etc. ex cap. 2. de Cognatione spirit. ubi dicitur mulier, quae ex
ignorantia filium mariti suscipit in Baptismo, non privari iure petendi
debitum. Sed probabilius affirmant Pontius Castr. et alii: modo patrinus non
habeat expressam intentionem non levandi alium infantem, quam eum quem
intendit. Et respondet ad textum oppositum quod ibi lex aufert impedimentum
petendi debitum, quia aequum non erat privare sine sua culpa coniugem suo iure:
sed haec ratio non currit in nostro casu7. Quaeritur 4. cum aliquis
levat puerum alterius nomine, qui eorum contrahit cognationem? Aliqui dicunt
solum procuratorem contrahere ita Sotus Conc. et Tolet. Alii dicut neutrum; ita
Filliuc. Sa etc.; sed communissima sententia et verior Sanchez Castropal.
Fagnani Navar. Tourn. Croix, et aliorum cum Pontio, qui affert Decisionem S.
C., est solum principalem contrahere; quia iuxta Trident. ille cognationem
contrahit, qui a parentibus ad puerum suscipiendum designatus fuit. Nec refert
quod principalis absit, quia iuxta regulam legis: Qui per alium facit, per
se facere videtur8.
34. Quaeritur 5. an
parentes baptizantes, aut filios de Baptismo suscipientes, contrahant
impedimentum petendi debitum? Certum est 1. non contrahere, si baptizant in
necessitate, ut docent communiter dd. cum s. Thoma9. Certum est 2.
peccare - 324 -
graviter parentes, qui
sine necessitate baptizant filios1. Certum est 3. non contrahere
parentes, qui baptizant ex ignorantia filium, ex cap. Si vir 2. de
cognat. spir. Quaestio igitur restat an parentes filium sine necessitate
baptizantes contrahant impedimentum, etc.? Affirmant Sanch. Petroc. Conc. cum
s. Thoma2, quia eadem lex quae decernit contrahi cognationem inter
baptizantem, et parentes baptizati, inducit etiam impedimentum inter parentes
qui prolem baptizant. Sed satis probabiliter negant Suar. Viva Salm. Coninc.
cum Glossa in praefato c. 2. v. Debitum, quia in nulla lege id
invenitur expressum, et nulla poena incurritur nisi sit expressa in iure, ut
concordant omnes; imo in eodem textu dicitur quod huiusmodi coniuges nons
unt separandi, et additur: Nec alter alteri debitum debet subtrahere. Nec
valet dicere textum loqui de redditione, non autem de petitione; dum si alter
non posset petere, alter non teneretur reddere; dum ille amisit ius
petendi3.
35.
Quaeritur 6. an patrini, ut contrahant cognationem, debeant esse designati, et
a quo? Circa hoc Trident. Sess. 24. c. 2. statuit: Si alii
ultra designatos baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem nullo pacto
contrahent. Hic dubitatur 1. cum multi tangunt puerum, sed nullus est
designatus, an omnes contrahant? Alii dicunt tunc nullum eorum contrahere; ita
Croix Gob. Dian., etc. Sed ego adhaereo sententiae contrariae quae est
communissima Nav. Laym.
Castrop. Bonac. Salm. viva, etc. cum declaratione S. C. qua dictum fuit omnes
contrahere, quia licet Concilium requirat ut parochus baptizet adhibitis
patrinis designatis a parentibus pueri, attamen non irritat ius antiquum cap.
fin. de Cogn. spir. in 6. quo omnes qui tangunt, cognationem contrahunt:
ibi sic dicitur: Si tamen plures accesserint, spiritualis cognatio inde
contrahitur; et hoc currit, ut dicunt Castr. Corn. Salmantic, etc. adversus Croix, etiamsi
praesentes sint patrini designati. Sed si quis ex patrinis designatis puerum
tangeret, caeteri non designati certe non contrahunt, ut habetur ex Concilio.
Sed si parentes designarent plures quam duos patrinos, et omnes tangeret (in quo
graviter peccaret parochus, eos admittendo contra Concilii praeceptum), tunc
recte dicunt Suar. Sanch. et Croix, quod si successive tangerent, illos duos
priores contrahere: sed si omnes una simul, Suar. tenet neminem contrahere; sed
probabilius dicunt Sanch. Ronc. Castropal. Salm. Croix, etc. omnes desigantos
contrahere: quia Concilium non irritat ius antiquum, nisi cum tangunt alii non
designati, praeter duos designatos; sed secus si tangunt alii designati ultra
duos. Et hoc tanto magis currit, ut declaravit S. C. si de multis designatis
nescitur quis eorum prius tetigerit4.
36.
Notandum 1. Concilium praescribere, ut duorum patrinorum alter sit mas, et
alter foemina; unde non vacaret culpa designare duos mares, aut duas foeminas;
et ego puto lethale cum Bonac. et aliis (contra Sanch. et Croix), si uterque
patrinus esset diversi sexus quam infans; quia ita multiplicarentur cognationes
contra finem Concilii, et in hoc materia est gravis. Si autem designaretur unus
tantum patrinus, nihil refert an sit diversi sexus, ut dicunt probabilius Suar.
Filliuc. Gobat. et Aversa (contra Laym.), dum Concilium dicit, sive vir sive
mulier5.
37. Notandum 2. non
licere esse patrinos 1. monachis, et monialibus, et Regularibus cuiuscumque
ordinis, ut declarat Rit. rom. (tit. de Patr. in Bapt.) cum dicatur ibi:
Admitti non debent monachi et sanctimoniales, neque alii cuiusvis ordinis
regulares - 325 -
a
saeculo segregati. Intelligitur
hoc de suscipiendo non autem de baptizando. 2. Vetitum est haereticis,
apostatis et infamibus. Quare peccant, quia advocant haereticos pro
patrinis suorum filiorum. Contra licite possunt Catholici in baptismo suscipere
pueros haereticorum, modo hac re non probetur eorum ritus; Laym. Croix Gob.1. 3. Prohibitum est coniugi
esse patrinum alterius coniugis: et parentibus respectu filiorum praeterquam in
necessitate. 4. Prohibitum est esse patrinos plures duobus, cum dicat Trid. Sess.
24. c. 2. de Ref.: Sive vir sive mulier, vel ad summum unus et
una. Non est vetitum quin duo coniuges unam prolem alterius suscipiant, ut
communiter dd. cum s. Thoma2, qui dicit: Nihil prohibet quin vir et
uxor aliquem de sacro fonte levarent3.
38. Notandum 3. peccare
parochum 1. si respuit patrinos a parentibus designatos, aut admittit ab illis non
electos; 2. si admititt plures quam duos. 3. si baptizat sine
patrino4. In Baptismo privato tamen non adest obligatio adhibendi
patrinos, iuxta communem sententiam; caeterum probabile est etiam in privato
licite posse adhiberi patirnos.5.
|