- 325 -
CAPUT III. De confirmatione
39. De materia remota.
40. An Chrisma debeat esse benedictum, et an
simplici sacerdote possit etc.
41. De materia proxima, et an sit mateira
extensio manum quam adhibet Episcopus, etc.
42. An manu dextra aut instrumento etc.
43. De forma.
44. De ministro. An possit esse simplex
sacerdos.
45. Quid si exterus sit chrismandus.
46. De obligatione ministrandi Confirmationem.
47. De obligatione eam suscipiendi.
48. An qui suscipit Ordines, etc.
49. An amentibus et infantibus, etc.
50. De caeremoniis.
51. De patrinis.
52. De aliis caremoniis.
53. De effectibus Confirmationis.
39. Fide tenemus
Confirmationem verum esse Sacramentum, ut habetur ex Decreto Eugenii IV. in
instructione ad Armenos, et in Trident. Sess. 7. c. 1. Et hoc
probatur ex traditione Patrum. Dicimus nunc hoc quod refert scire circa
materiam, formam, ministrum, necessitatem, et caeremonias buius Sacramenti. Et
1. de materia. Materia remota Confirmationis est chrisma ex
balsamo et oleo confectum per Episcopi benedictionem, ad differentiam olei
Baptismi, et infirmorum, ut distinxit Innoc. III. in cap. Cum venisset de Sacr. Unct. An autem unum oleum istorum sit materia valida
pro alio Sacramento, negant Suar. Laym. et Henriq. Sed probabilius affirmant
Bell. Castr. Bonac. et
Barb.6. Non dubitatur autem quin de Sacramenti necessitate oleum
necessarium sit. Balsamum certum est requiri de necessitate praecepti: sed an
sit necessarium pro Sacramenti valore, probabiliter negant Sot. Navar. Iuven. Cont. Tourn. ex. c. Pastoralis de
Sacramentis non iter., ubi Innoc. III. interrogatus an valeret chrismatio
cum solo oleo collata, respondit: Nihil esse iterandum, sed caute supplendum
quod incaute fuerit pratermissum. Probabilius tamen et communius affirmant
Bellarm. Gonet. Petrocor. Conc. et alii cum s. Thom.7, et cum Catechism.
rom. part. 2. n. 7. Et probatur 1. cit. cap. unic. de Sacr.
Unct., ubi Pontifex appellat hoc Sacramentum Chrismationem, non
certe alia ratione quam propter chrisma, quod ex oleo et balsamo conficitur. Probatur
praeterea ex Decreto Eugenii IV. in Concilio florentino, ubi dictum fuit
materiam Confirmationis esse chrisma confectum ex oleo et balsamo. Opponit
Habert hoc Decretum non fuisse Concilii, dum emanatum - 326 -
fuit,
soluto Concilio, propter Graecorum discessum. Sed respondet Petroc. 1. Ipsos
Graecos consensisse, ut Concilium continuaretur, ut ad Ecclesiam etiam Armeni
unirentur; 2. tale Decretum fuisse receptum ab omnibus Ecclesiis catholicis.
Sed nos melius respondemus, dicendo, Papa dogmata docente et uti Ecclesiae
doctore loquente, omnes eius definitiones ex se esse infallibiles, ut fusius in
opere L. 1. ex n. 110. et seqq. Respondetur autem ad textum oppositum quod in
tantum Papa dixit nihil iterandum, quia ut dicit Glossa: Non dicitur
iteratum, quod prius actum non fuit. Caetrum prima opinio probabilis est,
ut videre est in Decr. S. C. Conc. apud p. Ferraris1 cum sit certum
Confirmationem sine balsamo saltem esse dubiam, adeoque sub conditione saltem
repetendam. Sufficit autem balsamum cuiuscumque regionis2.
40.
Chrisma debet esse ab Episcopo benedictum necessitate praecepti; sed dubitatur
an etiam ex necessitate Sacramenti? Affirmant Conc. Petroc. Salm. cum Thoma3 ex citato Decreto Eugenii,
ubi dicitur quod materia Confirmationis est chrisma ab Episcopo benedictum. Sed
speculative loquendo, est probabilis sententia negativa Caiet. Barbos. Got. Iuven. Tourn., etc.
quia, sicut Papa confirmandi facultatem simplici sacerdoti committere potest
(ut dicemus n. 44.), ita potest etiam facultatem simplici sacerdoti
committere potest (ut dicemus n. 44.), ita potest eitam facultatem
chrismatis benedicendi impertiri; Decretum autem Eugenii nihil praeter
praecepti necessitatem probat. Dictum est speculative loquendo, quia in
praxi, cum de Sacramenti valore agatur, prima tenenda est4. Praeceptum
autem grave est ex can. Litteris de Consecr. distinct. 3. non esse utendum chrismate
anno elapso benedicto. Sed in hoc Ecclesiae praecepto potest Papa dispensare,
ut de facto Papa Benedictus XIV. in Const. 10. Cum ad infrascriptam, die
9. ianuarii 1740. dispensavit5. Quare non dubitatur, quin Confirmatio
veteri chrismate collata sit valida6.
41.
Materia proxima Confirmationis requirit 1. Unctionem in fronte, 2. in
forma crucis, 3. manu ministri: et haec tria sunt omnia de Sacramenti essentia,
ut communtier docent dd.7. Sed cum in Pontificali dicatur ut Episcopus
antequam ungat, dicere debeat orationem, extensis manibus versus
confirmandos, volunt multi auctores moderni, Merbes. Tourn. Gonet. Iuvenin. Conc. Got., etc. talem extensionem esse de
Sacramenti valore, ex eo quod legitur Actorum c. 8. 17. Tunc imponebant
manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Sed communius hoc negant Suar. Laym. Petroc. Frassen. Antoine Holzm. Viva
Croix et alii cum p. Berti, qui fuse hanc nostram tuetur sententiam8.
Et dicimus sufficere etensionem manuum quam adhibet Episcopus in ungendo
chrismando. Et hoc probatur ex Decreto Eugenii, ubi dicitur: Loco illius
manus impositionis dari in Ecclesia Confirmationem; et clarius in cap.
unic. §. Per frontis,
de Sacr. Unct., ubi
pontifex dixit: Per frontis chrismationem manus impositio designatur quae
alio nomine Confirmatio dicitur. Igitur Papa pro certo habet in eadem
chrismatione haberi iam manuum impositionem. Pontificale enim non dicit, super
confirmandos, ut dicturus fuisset, si per hoc intellexisset loqui de
impositione: prour dicit loquendo de ordinatione, tam Pontifex, quam
sacerdotes tenent mansu dextras extensas super illos; sed dicendo versus
confirmandos, nihil aliud denotat quam consuetam caeremoniam, quam
praecipit Ecclesia suis ministris in dicendis orationibus; nam manus extendere
- 327 -
idem est ac eas
aperire, et sursum elevare. Unde dignoscitur sententia opposita valido
carere fundamento; ideoque dico dumtaxat tanquam tutam esse consulendam.
Episcopus qui vellet eam in praxim producere, potest (ut advertit Habert) in
diversas classes confirmandos distribuere, et inde super singulas classes
praefatam orationem praemittere1.
42.
Episcopus ungere debet pollice manus dextrae; quare peccaret, si ungeret illo
sinistrae; et ex communiori graviter; sed Escob. Trullench. Nugnez Dic. Aver.
Diana et Tamb. ut probabile habent hoc non excedere veniale, et revera non
constat hac caeremoniam esse gravem. Quare probabiliter dicunt praefati aa.
quod licite confirmaret Episcopus sinistra, si dextra confirmare non
posset2. Opinio autem nonnullorum posse dari Confirmationem (sicut
potest Extrema-Unctio) medio atiquo instrumento, merito communi sententia
repudiata est. Quia tunc deesset manus impositio quae caeteroquin non est
necessaria in Extrema-Unctione. Quoad quantitatem autem chrismatis sufficit
illa, quae satis est ad ungendam frontem in forma crucis; ita Suarez Castr.
Bonac. et Salm.3.
43.
2. Circa formam, quae sit, quatuor adsunt sententiae. 1. Illi qui volunt
solam manuum extensionem Episcopi quae unctionem praecedit, esse unicam
Confirmationis materiam, dicunt solam orationem ab Episcopo tunc recitatam esse
formam. 2. Alii autem, qui volunt tam primam manuum impositionem quam ipsam
unctionem esse materias partiales dicunt formam constare tam ex praefata
oratione, quam ex verbis quae dicit Episcopus in ipsa uncitone: Signo te
signo crucis, et confirmo te chrismate salutis. In nomine Patris, etc. 3. Alii volunt materias esse partiales (ut
dictum est), formam vero esse unam, nempe illam quae dicitur in unctione. 4.
Alii denique, qui cum vera sententia tenent materiam totalem esse unctionem,
quae manuum impositionem (ut diximus) secum involvit, dicunt recte totalem
formam esse verba, Signo te, etc. quae illam concomitantur; ita
communiter dd. cum s. Thoma4, et cum Catech. rom. de Confirmatione
part. 2. n. 19. ubi dicitur quod Catholicae Ecclesiae
auctoritas... non patitur nos ea de re quidquam dubitare. Et ita revera
declaravit Eugenius IV. qui in praefato Decreto dixit: Forma autem est:
signo te signo Crucis, etc.5. Explicat autem
Angelicus6 quod per to Signo te, significatur confirmatus notari
in Christi militiam. Per to confirmo denotari illum virtutem ad
praeliandum recipere. Per to denique in nomine Patris, denotari a
quo hanc accipiat virtutem: itaque sunt de essentia verba Signo te, confirmo
te, et in nomine Patris, etc.7. Alia vero est forma Graecorum, Signaculum
doni Spiritus sancti: quae etiam est valida, ut declaravit Urbanus
VIII.8.
44.
3. Circa ministrum Confirmationis, certume st solum Episcopum esse huius
Sacrmaenti ministrum ordinarium, ut declaravit Trident. Sess. 7. Can.
3.: Si quis dixerit sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse
solum Episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem, anathema sit; sed ex
Pontificis concessione, certum quoque est posse esse Confirmationis ministrum
simplicem sacerdotem, ut declaravit Benedictus XIV, in sua Constit. Eo quamvis 4. Maii 1745. Et antea Eugenius IV. et s. Greg.
Magnus hac fuerunt potestate usi9. An autem etiam Episcopi simplici
sacerdoti, ut Confirmationem ministret, delegare possint, dicit idem Benedictus
in celebri opere de Synod.10 magnam hanc - 328 -
esse
quaestionem, pro qua validae militant rationes ad utriusque partis probationem;
sed recte inde concludit; hodie talem facultatem summo Pontifici solo, tam
consuetudine, quam Nicolae I. reservatione expresse facta (Epist. 70.)
esse reservatam. Et licet confirmare sit actus episcopalis Ordinis, cuius valor
a Pontificis arbitrio non dependet, nihilominus huius actus exercitium delegare
non ad Ordinem spectat, sed ad iurisdictionem, quae bene potest a Papa
limitari, sicut revera limitatur Episcopis facultas dispensandi in quinque
votis Sedi apostolicae reservatis.
45.
Notandum hic 1. Episcopum confirmantem in alterius Dioecesi subditos non suos
graviter peccare, et suspensionem a Pontificalibus incurrere eitamsi ille
confirmaret subditos suos, ut declaravit S: C. et Trident. Sess. 6. c.
5. Sed si in sua dioecesi confirmaret subdito salterius, per se esset
illicitum; sed in hoc praesumitur (iuxta usum communiter receptum) consensus interpretativus
aliorum Episcoporum modo non constaret de contraria voluntate alicuius; ita
Castrop. Laym. Salm. Sa Croix etc.: tanto mais hoc currit si Episcopus
confirmare deberet Ordinandum, qui cum dimissoriis ipsius Ordinarii ad se
venit; quia tunc praesumitur eius consensus etiam de praesenti, ut communiter
praefati auctores cum aliis1.
46.
Notandum 2. graviter peccare Episcopum (iuxta communem sententiam), qui
negligit Confirmationem suis subditis diu conferre, v. g. ad octo aut decem
annos, ut dicunt La-Croix et Dicast.; quapropter tenetur Episcopus Dioecesim
circumire, saltem per oppida Dioecesis principaliora; modo non sit moraliter ad
hoc impossibilitatus; et suis expensis, nisi adsit iusta consuetudo in
contrarium; Castropal. et Salm. Dicit Bonac. Episcopum teneri confirmare etiam
moribundos qui eum de hoc efflagitant; sed probabiliter ab hac obligatione eum
excusant Lugo Escob. Croix Salm.
etc. tam propter grave incommodum quod adesset, quam propter usum qui
contrarius inolevit2.
47. 4. Circa
necessitatem huius Sacramenti, alii dicunt quod quilibet, ut confirmetur, sub
gravi currare teneur, quia secus sibi magni damni causa esset se privando
robore ad tentationibus resistendum, quod hoc Sacramentum confert; ita s.
Bonav. Merbes. Tourn. Conc. Habert. etc. Sed hoc grave onus negant multo
communiius Sot. Navar.
Suar. Laym. Fras. Wig. Castrop. Bonac. Anacl. Salm. Croix etc. quia de hoc
gravi praecepto sive naturali, sive positivo non constat. Idem sentit
Scotus3 qui loquendo de Extrema-Unctione et Confirmatione dicit: Neutrum
est simpliciter necessarium, nec est praeceptum de isto vel illo recipiendo. Idem
sentit s. Thomas4, qui dicit Confirmationem esse necessariam, non iam
ad salutem, sed ad salutis perfectionem; alibi postea5 expresse
affirmat sine hoc Sacramento ex vita discedere periculum esse, non quia
damnaretur (nisi forte propter contemptum), sed qui adetrimentum salutis
pateretur. Et idem denique sentire videtur Catech. rom. p. 2. de
Confirm. n. 17. dicendo ibi quod Ecclesia optat ut omnes baptizati hoc
muniantur Sacramento: desiderium Ecclesiae utique non est praeceptum. Sed prima
sententia omnino est tenenda, ut pote decisa a Benedicto XIV. in Bulla Etsi
pastoralis de Ritibus et Dogmatibus Graecorum, 1742. ubi (§. 3. n.
4.) haec habentur: Monendi sunt (qui non sunt confirmati) ab
Ordinariis locorum eos gravis peccati reatu teneri, si cum possunt ad
Confirmationem accedere, illam renuunt, ac negligunt.
48. Dicunt autem Boanc. Toletus - 329 -
renzi
etc. graviter peccare qui prima Tonsura, non confirmati, initiantur, quia
Trident. Sess. 23. c. 4. sic dicit: Prima Tonsura non
initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint. Et Renzi affert
quandam declarationem S. C. die 27. Sept. 1621. apud Nicolaum,
ubi dictum fuit tonsuratum, non suscepta Confirmatione, ut male promotum non
posse ad alios Ordines ascendere, nec beneficia recipere sine Pontificis
dispensatione. Sed communissime negant Sot. Castr. Azor. Escob. Valent.
Salmant. et Cabass. cum Nav. Suar. Coninch. Victor. etc. qui dicunt idem de
aliis Ordinibus, et ad Concilium respondent praecepta simpliciter modo
imperativo emanata non importare gravem obligationem, nisi aliae adsint
circumstantiae, ut dicunt Caiet. Nav.
Sa Sayr. etc. et iuxta dicta Tr. 2. n. 15.1. Caeterum
sufficit quod quis sit probabiliter confirmatus, ut a tali obligatione
eximatur, prout Benedictus XIV.2 affert declarasse Synodum Maronitarum
de mandato Gregorii XIII. congregatam.
49. Dicutn multi
auctores, ut Boanc. Escobar. Holzm. Salmant. etc. omni culpa vacare conferre
Confirmationem infantibus ante septennium, dum iam hic erat mos antiquus, et
ita etiam hodie a Graecis practicatur; et ut ait Vivaldus in Hispania
confirmari solent biennes et triennes3. At hoc nunc dici nequit, dum Benedictus XIV. in
Constit. 129. Eo quamvis §. 6. edita die 4 Maii an 1745. declarat nunc
temporis non licere aliquem Confirmationis Sacramento munire, nisi usum
rationis attigerit, his verbis: Nihilominus abrogato prorsus a romana
Ecclesia... huiusmodi more, consultissim ss. Pontificum Decretis cautum est ut
renatis fonte Baptismatis conferretur Sacramentum Confirmationis in ea solum
aetate in qua fideles.. intelligerent tantum inter se differre Baptismum, et
Confirmationem, quantum distat generatio ab incremento. Nihilominus idem
Benedictus multis post annis, cum esset Pontifex, in suo opere de
Synodo4 dicit quod etsi Catechismus asserat non expedire ut conferatur
ante septennium; non tamen vetat quin in aliquo casu conferatur pueris non
natis septem annos. Et
subiungit auctor quod hoc perpendentes Sylvius Suar. Silv. Ronc. Iuvenin. Gotti
et alii affirmant licite posse etiam iuxta presentem disciplinam Confirmationem
conferre pueris ante septennium ex aliqua causa, ut puta si Episcopo per multum
temporis manendum esset extra dioecesim, aut si puer esset in periculo mortis,
aut alia de causa. Et de perpetuo
amentibus sermonem habens, ait absolute posse illos Confirmationis Sacramento
muniri5.
50. 5. Denique circa
caeremonias 1. requiruntur vestes sacrae nempe (ut praescribit
Pontificale) amictus super rochetto, aut supra cotta, si Episcopus est
regularis: ite stola et pluviale album. Et pecacret graviter Episcopus si
confirmaret sine ulla dictarum vestium, sed secus si omitteret aliquam, ut
dicunt Sporer Renz. Tambur. et Diana; item requiritur baculus, et mitra; sed
baculus sufficit ut in aliquo loco exponatur, aut ab aliquo clerico teneatur,
sicut videtur designatus in figura apposita in Pontificali; et quoad mitram, ut
declaravit S. C., sufficit ut Episcopus utatur stola: quare necesse non est ut
adhibeat mitram6. 2. Requiritur cereus, et ut Episcopus alapam
post formae prolationem det confirmato; sed harum rerum omissio non excederet
veniale7. 3. Requiritur ut ministretur in ecclesia; sed hoc non
sub gravi, ut communiter dd. (contra Nugnez). Imo Suarez Boanc. Barb. Sa Henriq. etc.8 - 330 -
excusant
ab omni culpa Episcopum qui in aliquo decenti loco confirmaret. Hoc non
obstante, ego nescirem eum excusare a veniali, nisi aliqua interveniret causa,
tum ob consuetudinem quae viget hoc Sacramentum in ecclesia ministrandi, ut concedunt
eitam Bonac. et Barb. cum propter id quod legitur in Pontificali: Hoc
Sacramentum potest conferri minus solemniter quocunque die, hora, et loco, et
causa ad arbitrium Episcopi. Nota quod licet dicatur ad arbitrium, requiritur
ex causa. Semper tamen potest licite Episcopus in domestico sacello
confirmare, ut recte dicit Castrop.1. 4. Requiritur ieiunium tam
confirmantis, quam confirmandi, ex can. Ieiuni, de consecr. dist. 5. et
etiam ex Pontificali, ubi dicitur: Confirmandi deberent esse ieiunii. Sed
communiter dicunt dd. hoc tanquam consilium, non ut praeceptum esse; unde
invaluit usus ut hoc Sacramentum etiam post prandium conferatur; ita Laym.
Castrop. Conc. Salmant. Cabass. Croix et.c et ita pariter iuxta consuetudinem
licitum est hodie hoc administrare quolibet die, sive festivo, sive feriali;
Suar. Granad. Busemb. Salm.
etc.2.
51. Requiritur 5.
patrinus a parentibus pueri, aut in eorum defectu ab Episcopo designandus; et
hoc proculdubio sub gravi, quoties haberi potest; sed si unquam haberi non
posset, dicunt Holzm. Gobat.
et Illsung. licite posse conferri Confirmationem sine patrino. hinc patrinus 1.
debet esse unicus, ut communiter sentiunt Castropal. Bonac. Rebell. Salm. et
Busemb. (contra Toletum qui admittit duos) dum ita decertum est in cap. fin.
de Cogn. spir. Verum est ibi hoc statutum fuisse tam pro Confirmatione,
quam pro Baptismo, sed Tridentinum quoad Baptismum permisit duos, non autem
quoad Confirmationem, hinc firmum restat quoad hoc ius antiquum. 2. Hinc
Patrinus debet esse prius confirmatus, ut praescribitur in c. In Baptismate,
102. d. 4. cum ibi dicatur: In Baptismate, vel Chrismate non
potest alium suscipere in filiolum, qui non est baptizatus, vel confirmatus. Et
in Pontificali dicitur: Nullus qui non est confirmatus potest esse in
Confirmatione patrinus3. Et hoc etiam sub gravi praecepto, cum
gravis sit materia, ut recte dicit Conc. cum communi4. Si autem
susciperet in Confirmatione patrinus non confirmatus, dicunt Sot. Navar. Sa, et
alii etiam eum cognationem contrahere, asserentes verba cit non potest textus
relati non denotare actus invaliditatem, sed solum prohibitionem; et haec
opinio recte prohibitionem; et haec opinio recte probabilis nuncupatur a Salm.
et Croix. Sed probabilius negat Glossa in praefatum textum Suar. Tol. Sanch.
Bonac. Renz. et alii multi: et Renzi adducit etiam declarationem S. C. Conc.;
nam, ut probat Sanch. verbum non potest, in eo casu reddit omnino actum
irritum5. 3. Patrinus in Confirmatione debet esse alius a Patrino
Baptismi iuxta communem sententiam; excipit La-Croix cum Silv. et Syn. colon.
nisi adsit causa in contrarium. 4. In confirmatione iuxta Pontificale debet
esse eiusdem sexus confirmandi. 5. Patrinus non debet esse Religiosus, ut dicunt
Sanch. Bonac. Salm. et alii communiter, can. Monachi 104. de
consecrat. dist. 4. ubi dicitur: Monachi sibi comaptres commatresve non
faciant. Excipiunt Castrop. Barb. Gobat. Spor., etc. si confirmandus esset
etiam Religiosus; excipiunt etiam Suar. Dicast., etc. si patrinus esset de
ordine Mendicantium; sed merito contradicit p. Concina, dum, ut relatum est n.
37., iam hoc vetitum est in Ritual. cuilibet Regulari esse patrinum, verum
est quod ibi loquitur de Baptismo, sed eadem ratio currit pro Confirmatione; et
ut diximus supra tract. 2. n. 78. in aequivocis lex utique
extenditur - 331 -
de casu ad
casum, in quo ita lex eadem currit, ut si lex non extenderetur, legislator aut
pro iniusto, aut imprudenti culparetur. Quoad modum suscipiendi in
Confirmatione, iuxta Pontificale deberet confirmandus mittere pedem super pedem
dexterum patrini; sed recte dicit p. Concina quod hodie ex consuetudine recepta
et approbata a S. C. Rituum 20. septemb. 1749. sufficit ut patrinus imponat
manum dexteram super humerum deterum confirmandi1.
52.
Requiritur 6. ex Pontificali ut post unctionem frons confirmati vitta aliqua
linea cingatur; sed hodie haec caeremonia in nostris regionibus obsolevit, dum,
facta unctione, statim confirmati frons abstergitur et dimittitur ipse. 7
Parochus confirmatorum, et patrinorum in libro adnotare debet nomina, ut
cognatio contracta sciri possit, tum ob Ordinum susceptionem. Dicunt Barb. et
alii quod in Confirmatione possit mutari nomen. Episcopus, terminata functione,
benedicit confirmatis, ideoque eos, dum confirmat, admonet ne ante
benedictionem discedant sed proabbiliter ait Tambur. hanc admonititonem non
obligare; et revera (ut dicit Croix) haec est praxis ut confirmati, suscepto
Sacramento, discedant, nec Epsicopi eos obligant ad expectandum2.
53.
Effectus autem huius Sacramenti sunt tres: 1. Character; 2. gratia, nempe robur
spirituale quod recipitur ad debellandos inimicos; 3. cognatio spiritualis quae
contrahitur inter confirmatum et patrinum qui eum suscipit, ac inter eum et
parentes confirmati3.
|