- 339 -
CAPUT III. DE PERCEPTIONE EUCHARISTIAE
PUNCTUM I. De obligatione sumendi
Eucharistiam.
19. De Viatico, et quando sumendum est.
20. Si infirmus vexatur vomitu.
21. Si tussi.
De praecepto paschali, vide tract. 12. n. 39.
19. Duobus temporibus
praeceptum Communionis obligat, in Paschate, et in morte. De communione
paschali iam actum est, cum de praeceptis Ecclesiae locuti fuimus Tractatus 12.
ex num 39.; quoad viaticum autem, dicimus hic quod quilibet fidelis
tenetur illo muniri, semper ac infirmus in probabili mortis periculo est
constitutus; prout est qui graviter decumbit cum mortalibus signis; qui aliquem
periculosum conflictum, aut navigationem aggressurus est; mulieres quae solitae
fuerunt eniti cum periculo: aut quae prima vice parturiunt, et tenella aetate,
aut corporis constructione imbecilla constitutae sunt; ita communiter dd. cum
s. Thoma2.
20. Hic advertendum quod
quando infirmus iugi vomitu laboraret, non potest communicare, si saltem per
sex horas ab illo liber non sit, ut ait Busemb.; et in dubio melius dicit
Croix, adversus alios, non esse praebendam communionem; nam potius Sacramenti
reverentiae, quam infirmi utilitati prospiciendum est. Quoad praxim autem, si
vomitus provenit ex cibo, cum infirmus illum sumit, debet experiri dando ei non
consecratam particulam, et si eam retinet, tunc potest dari consecrata. Et idem
faciendum (ut dicunt Salm.) in casu delirii, ut observetur utrum infirmus
possit cum decentia suscipere Sacramentum3.
21. Si autem infirmus
vexetur a iugi tussi, qua cogatur saepe flemmas e pectore exspuere, hic bene
potest communicare: quia hoc non inducit periculum proiiciendi particulam; nam
alius est vehiculus (nempe guttur) quo traiicitur cibus, alius est canalis
(nempe aspera arteria) unde eiiciuntur flemmae, et suspiria. Secus autem, si
tussis ne permitteret quidem particulam traiicere4. De Communione danda
pueris, et amentibus in mortis articulo, etiam actum est eodem Tract. 12.
n. 43. et 44. Igitur quoad communicandi obligationem, satis est quod
dictum fuit. Restat nunc discutiendum quaenam sint dispositiones
necessariae ad licite communicandum. Illae duae sunt, una animae, altera
corporis. Agemus prius de animae
dispositionem, et postea corporis.
|