- 339 -
PUNCTUM II. De
animae dispositione.
22. De
confessione praemittenda.
23. Qui
post confessionem reminiscitur peccati.
24. Quaenam
necessitas excusat a prius confitendo.
25. Si
sacerdos in celebrando recordetur peccati, aut censurae.
26. Si
desit confessarius.
27. Si
peccatum est reservatum.
28. An
tunc dicendum sit reservatum.
29. Si
annexa est excommunicatio.
30. Quomodo
intelligendum est, Quamprimum.
31. An
tale praeceptum obliget post consecrationem.
32. An obliget celebrantem sacrilege.
33. An obliget laicos.
34. An possit communicare qui dubitat de
peccato.
22.
Volenti communicare, et de peccato mortali conscio, non sufficit contritio, sed
necesse est ut confiteatur: potest tamen communicare, modo adsit celebrandi,
aut comunicandi - 340 -
necessitas,
et confessarii copia desit; sed si ille est sacerdos, ei restat obligatio
quamprimum post celebrationem confitendi, ut constat ex Trid. Sess. 13. cap.
7. ubi haec leguntur; Communicare volenti revocandum est in memoriam
eius (apostoli nimirum) praeceptum: Probet seipsum homo. Ecclesiastica
autem consuetudo declarat eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi
conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa
sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Ex quibus verbis communis sententia et
vera1. Suarez Castrop. Lugo Conc. Salm. Tourn.; etc. (contra Navarrum, et alios
pauciores) docet tale praeceptum praemittendi confessionem non esse
ecclesiasticum solummodo, sed etiam divinum, dum apostolus testatur in sua
epistola se hoc accepisse a Domino: Ego enim accepi a Domino quod et tradidi
vobis. 1. Cor. 11. 23. Deinde subiungit Concilium: Quod a
Christianis omnibus, ab his etiam sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit
celebrare, haec s. Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit
illis copia confessarii. Quod si, necessitate urgente, sacerdos
absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur.
23.
Igitur dictum est 1. quod conscius peccati mortalis non potest communicare,
nisi prius confiteatur. Dicitur mortalis, quia peccata venialia,
quotquod sint, sicut gratia divina non privant, ita nec prohibent quominus ad
sacram mensam quis accedat. An autem impediant a consecutione fructus illius,
vide quod dictum est n. 7. Hic quaeritur an qui recordatur alicuius
culpae gravis, postquam cum universali peccatorum dolore confessus est,
teneatur confiteri illam, et ab absolutionis beneficium recipiendum ante
Communionem? Multi dd. id affirmant
(et haec sententia caeteroquin est communior); ita Suar. Bonac. Coninch. Tourn. Conc.
Salm. etc., excipiunt tantum, si quis nequiret sine scandali, aut infamiae
periculo confessionem praemittere. Sed valde probabiliter negant Garcia, Praep.
Ferrantinus Honorius Fabri Corneius et Regin.; et novissime hanc sententiam ex
proposito tuetur Continuator Tournely cum Pontas Gilbert et Arr., et asserit
primam sententiam nullo inniti valido fundamento; ego tantum asserere non
audeo, sed dico hanc secundam sententiam revera valde esse rationi consonam,
prout mihi affirmarunt doctus Episcopus Torni, et aliud doctus theologus
examinator synodalis civitatis Neapolis, et alii theologi quos, antequam hoc
scriberem, consului. Ratio nostra est, quia qui confessionem praemisit, iam
praecepto ante Communionem confitendi satisfecit, et iam confitendo probatus
est, ut praecipit apostolus; siquidem per confessionem peccatum oblitum iam
indirecte remissum est. Remanebit tamen poenitens obligatus ad postea
subiacendumi llud peccatum clavibus, ut confessio reddatur integra etiam materialiter,
sed interim non obligat praeceptum ad confitendum ante communionem. Dicunt
adversarii quod praeceptum a Concilio indicatum de confitendo requirit
confessionem non tantum formaliter, sed etiam materialiter integram. Sed
respondemus hoc gratis asseri, dum praeceptum aliam non requirit confessionem
quam illam, quam poenitens tenetur facere, scilicet formaliter integram; nam
per illam iam obtinetur finis et effectus a praecepto intentus, nempe ut anima
probata remaneat et certa magis de divina gratia, quae facilius acquiritur per
sacramentalem absolutionem; quae cum sola attritione delet peccata. Nec obstat
quam opponunt fidelium praxis, quia haec non erit statuenda pro obligationis
norma, sed potius habenda est tanquam pius est laudabilis usus, qui caeteroquin
omnibus - 341 -
scadendus est, quoties
causa aliqua in oppositum aliud non suadeat1. An autem cum dubius quis est commisisse aliquod
mortale, de quo non sit confessus, teneatur illud confiteri ante communionem,
vide dicenda seq. n. 34.
24.
Dictum est 2. necessariam esse confessionem, modo non adsit necessitas
celebrandi, aut communicandi. Videamus
nunc quid nomine necessitatis intelligatur. Non hic intelligitur magna devotio:
et nec sacerdotis paupertas, nisi esset paupertas valde gravis, ut ait Croix,
sed intelligitur necessitas urgens, ut esset 1. Si moribundo afferendum esset
Viaticum, sicut admittunt omnes2; 2. si omitti non posset communio sine
infamia, aut scandalo, v. g. si quis in communicantium scamno iam reperiretur,
unde discedere non posset quin ab aliis notaretur, prout etiam communiter
dicunt dd.3. Idem etiam esset si allato Viatico ad infirmum,
tempus non suppeteret ut confessio compleretur sine periculo mortis aut
infamiae; quia tunc, ut recte dicunt Ronc. Sporer Busemb. Tambur., etc.,
sacerdos, audito aliquo peccato, debet moribundum absolvere, imponendo ei ut
deinceps integram confessionem faciat, et tunc debet ei communionem
praebere4; 3. si parocho celebrandum esset ut populus sacro intersit,
et non esset alius qui celebraret, aut ille non posset celebrationem omittere
sine infamiae nota. Sed hoc aliis sacerdotibus non licet, ut bene advertunt
Lugo Castrop. Aversa Salmant., et Ronc. contra Dianam, licet populus in die
festivo Missa carcere deberet5. Et etiam dicimus cum Suar. Laym. Lugo Bonacin. Tourn. Conc., etc. (contra Sot. et Silvest.),
sacerdotem in die festo potius omittere debere Missam ex obligatione, quam sine
confessione celebrare; quia tale praeceptum, cum sit divinum, praeferendum est
ecclesiastico de audienda Missa6. An autem possit quis communicare cum
sola contritione, cum deest confessarii copia ut praecepto paschali
satisfaciat, affirmant caeteroquin communissime Sot. Palud. Coninch. Henriq. Castrop. Lugo, etc., ex eo quia praeceptum
paschale etiam divinum est. Sed negant Suar. Tourn.
Salm. etc., dicentes quod tunc praeceptum communionis paschalis non obligat. Hae
sententiae sunt ambae probabiles7.
25.
Si contingeret quod sacerdos in celebrando peccati mortalis recordaretur,
quicquid dicant alii, distinguendum est cum communi sententia Suar. Vasq. Lugo
Castrop. Bonac. etc.; quod si recordetur illius post consecrationem, tunc non
est MIssa interrumpenda ut confiteatur, sicuti docet etiam s. Thomas8,
et uti expressum est in Eubrica (de Defect. tit. 8. n. 4.):
intelligitur quod semper contritionis actus eliciendus est; et licet Lugo Tamb.
et alii dicant, quod si sacerdos magnam haberet difficultatem in huiusmodi
temporis aungustiis ad se conterendum, posset citra culpam Missam prosequi,
modo conaretur ad contritionem eliciendam; attamen iure merito contradicit p.
Concina, dum in tali casu urget praeceptum divinum, et contra nemo est qui
nesciat deum non iubere impossibilia, ut dicit Trident. Sess. 6. c. 11,
sed praestare sua auxilia ad operandum, aut saltem ad petendum id quod facere
debemus: hinc si sacerdos delinquit in se conterendo, sua negligentia
delinquit, aut quia peccato adhaeret. Si vero recordetur ante consecrationem,
et praesertim ante canonem, tunc confiteri debet, si confessarius adest et si
absque infamiae nota hoc efficere potest; et nihil refert si Missa
interrumpatur, nam talis pars est extrinseca Sacrificio9; et si
confessarius - 342 -
haberi nequit,
et infamiae periculum abest, probabilius obligari ad Missam omittendam, ut
dicunt Lugo Sylvius Tourn. Silvest. et alii, quibus etiam adhaeret s. Thomas1,
dicendo hanc opinionem esse tutiorem (contra Castrop. Suar. Navar. s. Boanv.
Victor.); et haec sententia videtur esse iuxta Rubricam (3. p. tit. 8. n.
4. et 5.) ubi haec leguntur: Si ante consecrationem recordetur
sacerdos se esse in peccato mortali, aut se esse excommunicatum, vel suspensum,
aut locum esse interdictum, si non timetur scandalum, debet Missam incoeptam
deserere. Diximus: probabilius, quia non est certum quod Rubrica per
Verbum debet imponat grave praeceptum. Caeterum bene advertunt Vasq.
Laym. et Tourn., quod in tali casu difficulter evenire potest quod sacerdos
deserat Missam sine infamiae nota2.
26. Dictum
est 3. si confessarii copia deest. Intelligitur 1. si nullus
confessarius praesto adsit, et contra sacerdos celebraturus alium absentem sine
gravi incommodo adire nequit, ut dicunt Castrop. Vasq. Salm. et alii; absens
autem intelligitur, si confessarius in notabili distantia abesset, v. g.
(ut dicunt) duas aut tres horas itineris, aut eitam minus (ut dicit Canus), si
brevi celebraturus esset3. Intelligitur 2. si praesto esset
confessarius idiomatis expers, aut iurisdictione privatus, aut talis cui
sacerdos sine gravi damno confiteri non possit4.
27.
Sed hic quaeritur 2. an habens reservatum, et non adsit confessarius hac
facultate praeditus, teneatur confiteri simplici confessario ut communicet?
Respondetur: Si iste non habet aliud peccatum praeter reservatum, communis est
sententia quod confiteri non teneatur, sed sufficit, urgente necessitate, ut
cum contritione communicet: sed si solam haberet attritionem, tenetur confiteri
de alia materia, ut saltem indirecta sit a reservato absolutus. Si autem
haberet reservata et non reservata, dicimus cum sententia communissima, et probabiliori
Suar. Castrop. Vivae Lug. Conc.
Salm. et aliorum (contra Vasq. Tourn., etc.) istum teneri ad
confessionem; quia stante praecepto de confitendo ante Communionem, si nequit
materialiter integre, saltem debet formaliter confiteri5.
28.
Quaeritur 2. dato quod iste simplici confessario confiteatur, an debeat
explicare tam reservata, quam non reservata? Affirmant probabiliter Sot. Filliuc. Bonac. Suar. Viva Conc. Salm.,
etc.: nam confessarius necesse habet, ut totam poenitentis cognoscat
confessionem, ad hoc ut de eius dispositione ad absolutionem obtinendam ferat
iudicium, v. g. si habitum aliquem contraxerit, si in proxima versetur
occasione, etc., sed non minus et forte magis probabiliter negant Castrop.
Gerson. s. Antonin. p. Sot. Alens. Salas. Ledsm.; et Lugo etiam probabile hoc
dicit: tum quia non videtur adesse obligatio peccata exponendi non habenti
super illis iurisdictionem, ac proinde iudicem esse impotentem; tum quia alias
poenitens haberet onus bis eadem peccata confitendi. Et licet quis in casu quo
esset habituatus, ut dictum est, et moralem suae dispositionis certitudinem non
haberet, teneretur totam conscientiam suam confessario patefacere, ut ille
iudicaret an sit, vel ne absolutionis capax; nihilominus hoc esset per
accidens, sed non propter obligationem faciendi, confessionem materialiter
integram, dum ex se sufficit tunc formalis integritas6.
29.
Si quis autem excommunicatione reservata innodatus existeret, et urgeret
communicandi necessitas, ac non esset a quo possit ab ea absolvi, communis est
sententia quod iste posset communicare antequam ab - 343 -
illa
absolveretur; quia Communionis praeceptum quod interdicit excommunicatos a
Sacramentis, non obligat, cum alioquin non potest evitari scandalum, aut
infamia. Sed fit dubium an tunc possit ille confiteri facultate super
excommunicatione illa destituto? Negant probabiliter Sylv. Canus Sot. Vasq.,
etc., dicentes quod ille bene potest communicare, semper ac est contritus; sed
nequit Sacramentum Poenitentiae suscipere, cum ab hoc per excommunicationem
illi interdictum sit. Sed probabilius affirmant Suar. Sanch. Lugo Coninch.
Salmant., etc., quia in eo necessitatis casu, sicut excommunicatio non privat
Eucharistiae Sacramento, ita nec privat Poenitentiae Sacramento, quod a volente
communicare semper ac potest, ex praecepto divino sumi debet praemissa
confessione. Et bene probant praefati aa. valide posse aliquem absolvi a
peccato, quin absolvatur ab excommunicaitone, cum Ecclesia non potest,
imponendo censuram, Sacramentorum valorem irritare, quae ex divina dependent
institutione; et in tantum excommunicatus confitendo invalide absolveretur,
quia esset indispositus, cum ab Ecclesia ei interdicta sit Sacramentorum
susceptio; sed cum necessitas eum a tali prohibitione eximit, tunc valide et
licite recipit absolutionem sacramentalem1.
30.
Dictume st postremo loco, quod si sacerdos cum peccati mortalis conscientia,
non praemissa confessione, ob instantem necessitatem, et quia non habet cui
confiteatur, celebrat, praecipit Concilium ut post celebrationem quamprimum
confiteatur. Hoc non est
consilium, ut dicebat propositio 38. damnata ab Alexandro VII, sed est verum
praeceptum, et quidem grave. Hoc supposito praecepto quaeritur 1.
quomodo intelligendum illud quamprimum? Nonnulli intelligebant, cum
sacerdos suo tempore confitebitur; sed haec inanis explicatio etiam damnata
fuit prop. 39. ab eodem Pontifice. Alii intelligebant, cum sacerdos vult iterum
celebrare; sed haec explicatio est etiam improbabilis, dum Concilium praecepit
confessionem praecise post celebrationem, nimirum etiamsi sacerdos vellet pro
eo tempore a celebrando se abstinere. Alii vero nimis rigidi dicunt intelligi
statim ac ei erit facultas confitendi, etiam eodem die; ita Wigandt et Concina.
Sed cum communi recte dicunt Milante Coninch. Lugo Escob. et alii cum La-Croix
(qui adducit quamdam declarationem S. C.) sufficere, si sacerdos intra triduum
confiteatur, similitudine accepta ab obligatione, quam habent, qui in mortis
articulo absoluti sunt ab excommunicatione reservata, Superiorem adeundi, quam
cito commode possint, ut in c. Eos qui, de sent. excom. (sub poena
reincidendi in eamdem censuram) cui obligationi etiam intelligitur satisfieri
intra tres dies; Lugo Garcia et Milante. Et idem currit pro obligatione
deferendi libros haereticorum ad Episcopos; Sanch. Ugolin. et Sayr. Advertunt tamen dd. supra citati,
quod in aliquo casu potest sacerdos teneri ad confitendum eodem die, et forte
eadem hora, v. g. si confessarius cito longe profecturus esset; aut si sacerdos
in eadem esset celebrandi necessitate die sequenti, in quo etiam confessarius
defuturus esset2.
31. Quaeritur 2. an hoc
praeceptum obliget sacerdotem qui celebrat reminiscens suum peccatum post
consecrationem? Negant Vasq. Pelliz. Lugo et Diana, quia Rubrica (tit. 18.
num. 3. et 4.) loquens de eo qui recordatur ante celebrationem,
dicit: Tenetur confiteri quamprimum; sed loquens de eo qui recordatur
post consecrationem, nihil aliud dicit quam conteratur cum proposito
confitendi. Haec sententia non videtur improbabilis; sed est communior et
forte probabilior contraria Suar. Molfes. Megal. - 344 -
Bonac.
Reginald., etc., quia iam tunc verificatur casus a Concilio suppositus, quod
iam celebrat in peccato, et sine confessione; tanto magis quod in illo confitendi
Rubricae, facile subintelligitur verbum quamprimum, paulo ante iam a
Rubrica expressum1.
32.
Quaeritur 3. an hoc praeceptum obliget etiam sacerdotes sacrilege celebrantes,
sive illos qui tenentur et possunt confiteri, et celebrant sine confessione.
Aliqui etiam affirmant; sed sententia vera, et communissima negat cum Suar. Vasq. Lug. Filliuc. Sayr. Moya,
etc., quia praeceptum Concilii tantum respicit eos qui bona fide celebrarunt,
ne confessionem differant sub colorato praetextu necessitatis celebrandi, non
autem sacrilegos, quibus tale praeceptum non est profuturum: qui enim spernit
praeceptum divinum de non celebrando in peccato, facilius spernit etiam
ecclesiasticum de confitendo quamprimum2.
33. Quaeritur 4.
an hoc praeceptum confitendi quamprimum obliget etiam laicos, qui
communicant ob necessitatem ante confessionem? Affirmant Azor. Navarr. Conc. et
Tourn. dicendo quod pro laicis eadem militat ratio, ac pro sacerdotibus ex illa
regula generali: Ubi currit eadem ratio, ibi currit eadem legis dispositio. Sed
est communissima et probabilior sententia opposita Wigandt Coninch. Suar. Vasq.
Laym. Bonac. Filliuc. et Lugo, qui
asserit primam communiter reiici. Ratio est, quia revera non currit pro laicis
ratio quae extat pro sacerdotibus; dum hi plerumque maiorem habent necessitatem
celebrandi ad evitandum scandalum, quam non habent saeculares ut
communicent3.
34.
Quaeritur 5. an dubitans sit vel ne in gratia, possit communicare? Huic dubio
respondimus in opere4, quod (ex se loquendo) qui dubitat an sit in
peccato, non potest communicare. Nihilominus, melius re perpensa mihi videtur
respondendum cum maiori distinctione. Unde sic dicamus: Si quis dubitat an
graviter peccaverit nec ne, tunc licite, non praemissa confessione, potest ad
Communionem accedere, sive dubium sit negativum, sive positivum (sufficiendo
sibi, ut tutius fructum Sacramenti percipiat, ut praemittat contritionem); quia
praeceptum apostoli Probet autem seipsum homo, ratione cuius
intelligitur praecepta esse confessio, ut declaravit Tridentinum, ligat tantum
eos qui sunt conscii, nempe certe sciunt se mortale commisisse, de quo non sunt
adhuc confessi, ut idem Tridentinum declaravit Sess. 13. c. 7. de
Euchar. dicens: Ut nullus sibi conscius peccati mortalis, ad
Eucharistiam accedere debeat. Itaque praeceptum prohibitionis non incipit
possidere, nisi postquam homo sit sui peccati conscius. Contra si quis est
certus de peccato commisso, tunc non potest communicare, nisi certus sit se per
confessionem probatum fuisse, quia tunc certe possidet in eo praeceptum
prohibitionis; unde ille cum dubio negativo aut positivo, an recuperaverit nec
ne amissam gratiam (v. g. cum dubitat an confessio fuerit nulla ex defectu
dispositionis, aut iurisdictionis, aut si dubitat de contritione in casu
necessitatis communicandi), non potest Communionem recipere: quia tunc agit
contra praeceptum quod requiritu probationem non solum probabilem, sed etiam
certam, sicut fuit certum peccatum. Sed obiicere possent id quod dictum est Tr.
1. n. 17., nempe sufficere satisfactionem probabilem ad adimplenda praecepta.
Sed bene respondet Ronc.5 praefatam sententiam locum habere, cum agitur
de repetendo opere cui probabiliter satisfactum est; nam non praesumitur
legislator velle obligare ad satisfaciendum suis legibus cum tanto rigore, ut
repetenda sint opera, quibus probabiliter satisfactum - 345 -
est; non autem cum agitur
quod quis debeat, et possit sine suo magno gravamine abstinere ab aliquo opere
faciendo, antequam certus fiat adimplevisse conditionem appositam a lege, quae
possidet; quia in hoc non praesumitur aliqua conniventia legislatoris, et ita
evenit in casu praesenti.
|