- 345 -
PUNCTUM III.
De dispositione corporis.
35. De
ieiunio naturali. In dubio ieiunii. Si horologia sint discordantia. Frangit
ieiunium quod ab extra suscipitur.
36. De reliquiis ciborum.
37. De reliquiis aquae, sacchari, etc.
38. De tabaco per nares supmto.
39. An fumus tabaci, etc.
40. De tabaci foliis, et aromatibus dentibus
contritis.
41. De aqua, aut similibus per narices
voluntarie haustis, aut casu.
42. et 43. An capilli, lapilli, charta,
etc. frangant ieiunium.
44. Qui,
non facta digestione, etc.
45. Exspuere
statim a Communione.
46. In
quibus casibus non requiratur ieiunium, et I. in Viatico. An possit replicari
Viaticum.
47. Et quoties.
48. An qui ex devotione paucis ante diebus
communicavit, etc.
49. An
qui eodem mane.
50. An
possint omitti verba: accipe Viaticum.
51. An
possit celebrare non ieiunus ad dandm Viaticum.
52. II.
Non requiritur ieiunium, si timetur de iniuria Sacramenti.
53. III.
Si timetur scandalum; si celebrans recordetur se non esse ieiunum.
54. IV.
Si perficiendum sit Sacrificium. Quid agendum, si advertatur error vini; et
quid in dubio, etc.
55. V.
An ad evitandam mortem possit celebrare non ieiunus.
56. An pollutio impediat Communionem.
57. An copula coniugalis.
58. Qui externe est sordidus, aut leprosus, vel
menstruata, aut accedit immodeste. Sacerdos qui laicorum more communicat.
35.
Per se loquendo, ut licite suscipiatur Communio (iuxta Ecclesiae praeceptum in cap.
Ex parte de celebr. Miss.) requiritur ieiunium naturale, nempe, ut quis
nihil sumpserit cibi, aut potus ex puncto mediae noctis. Dubium tamen an
deglutiverit aliquid a media nocte,n on impedit a Communione, ut diximus Tr.
1. n. 19. quia (ut ibi probavimus) hoc praeceptum non est positivum,
ut ieiunus accedat ad Communionem, sed est negativum, ne communicet post
ieiunii fractionem; quare quoties non est certum de ieiunii fractione, non
possidet iam prohibitio, sed libertas communicari volentis. Et hac ratione dicunt communissime Sanch. Lug.
Merati Holzm. Croix Salm. Quarti
Escob. Villalob. Trullench. Fagund. licere inter multa horologia dissonantia
sequi ultimum quod signat mediam noctem; modo non constet de errore; et modo
(bene subiungit Croix) hoc ultimum non sit tale, ut plerumque erret, quia tunc
praesumptio est quod semper erret1. Sed hic adverte quod tempus mediae
noctis non terminatur, ut volunt Salmanticens., in ultimo horologii ictu, sed
in primo, ut recte dicunt Lug. Sanch. Tourn. etc., et de hoc ego certus sum
factus a quodam horologiorum artifice peritissimo2. Ob eamdem rationem
non admittitur parvitas materiae, ut fatentur omnes tanquam certum, quicquid
dicant Gibert et Pasqual., quia praeceptum de non accedendo ad Communionem post
cibi, vel potus sumptionem, est negativum3. Ad frangendum autem hoc
ieiunium, iuxta regulas communiter a dd. assignatas, tria requiritur: 1. Ut
quod deglutitur ab extra sumatur; 2. ut sumatur per modum comestionis aut
potationis; 3. ut habeat rationem cibi, vel potus. Itaque iuxta 1. regulam ad
frangendum ieiunium, sumendum est aliquid ab extrinseco, ita Suarez Croix Elbel
Sporer etc., ex s. Thoma4 qui dicit, quod quicquid provenit ab
intrinseco non - 346 -
potest dici quod
comedatur, ideoque non laedit ieiunium1. Hoc posito bene potest
communicare qui sanguinem ex capite, vel gingivis manantem deglutit, licet ex
proposito id faceret; ita communiter Suar. Laym. Bonac. Cabas. Habert Antoine
Salmanticens. quicquid dicat Tourn.; quia, ut dictum est cum s. Thoma, quicquid
ab extrinseco non sumitur, non dicitur comedi2.
36. Sed hic fit
ducium an frangat ieiunium qui voluntarie deglutit reliquias cibi in ore
relictas? Suar. Quar. Henriq.
Castr. Elbel. Coninch. et alii penitus negant, dicendo tales reliquias reputari
ut partes comestionis diei praecedentis, et videtur Rubrica nimis adhaerere
huic sententiae (de defect. n. 3.) dum dicit: Si reliquiae cibi
remanentes in ore transglutiantur, non impediunt Communionem, cum non
transglutiantur per modum cibi, sed per modum salivae. Alii tamen communius Vasq. Laym. Bonac.
Tourn. Ronc. Cabass. affirmant, cum huiusmodi reliquiae transglutiuntur ex
proposito, quia tunc id habet rationem novae comestionis; et huius sententiae
est etiam s. Thomas3 qui dicit: Reliquiae cibi remanentes in ore, si
casualiter transglutiantur, non impediunt Communionem; igitur (iuxta
Angelicum) si voluntarie transglutiuntur. impediunt a Communione. Haec
sententia videtur probabilior, licet primam non puto improbabilem: sed quia non
nimis scrupulose in hoc incedendum est, ut bene advertit Suar., libenter
amplector sententiam Card. de Lug. quam etiam sequitur Benedict. XIV. in
suo celebri opere de Sacrif. Miss.4, quod reliquie a dentibus
avulsae, quae super lingua sentiuntur, debent exspui; sed caeteroquin non adest
obligatio diligentiam adhibendi eas a dentibus scalpendi; dum haec obligatio
nimis esset scrupulis obnoxia; et hoc videtur proprie requirere Rubrica
superius relata, dum dicit quod eae reliquiae transglutiuntur per modum
salivae5.
37.
Et idem dicendum de reliquiis aquae, qua abluitur os, quae etiam impediunt
Communionem, si voluntarie absorbentur, non autem si praeter voluntatem; ita
communiter Suar. Castrop.
Tourn. Holzm. Salmant., etc. cum s. Thoma loco cit. ubi dicit: Et eadem
ratio est de reliquiis aquae, vel vini, quibus abluitur os, dummodo non
traiiciantur in magna quantitate, sed permixtae saliva, quod vitari non potest.
Et idem docet Rubrica, dicens: Idem dicendum nempe non frangere
ieiunium) si, lavando os, deglutiatur stilla aquae praeter intentionem; igitur
si aqua traiicitur praeter intentionem, non frangitur ieiunium6. Non
dubitatur autem quin frangat ieiunium, qui in ore ante mediam noctem aliquid ex
saccharo, vel melle confectum mittit, et post illam deglutit. Item procedit de
eo qui traiiceret sanguinem ex digito imbibitam, aut lacrymas ex oculis
manatas; ita communiter dd. Et idem dicunt de eo, qui casu in flumen decidens,
aut ab aliis vi sibi illata aquam, aut aliud potabile deglutiret7.
38. 2. Regula est,
ad frangendum ieiunium requiri ut accipiatur aliquid per odum comestionis, aut
potationis: quare communiter dicunt Suar. Lug. Conc. Holz. Ronc. Escob. Croix Elbel, (quicquid
dicant aliqui pauci) non laedere ieiunium tabacum per nares sumptum, licet
aliquis illius descenderet in stomachum, ratione supra allata: quia huiusmodi
traiectio non est per modum comestionis, sed attractionis: saltem, ait
Benedictus XIV. de Synod.8; hoc est permissum propter usum
universalem inter fideles receptum. Et hic obiter notandum id quod idem
Pontifex refert, nempe quod Innoc. X. et Innoc. - 347 -
XII.excommunicationem
inflixerunt in eos qui in ecclesia Vaticana tabacum sumerent: et eamdem
imposuit Urbanus VIII. pro ecclesiis hispanicis; sed Benedictus XIII. omnes
istas prohibitiones abstulit1.
39. Pariter tabaci
fumus ore haustus non frangit ieiunium, ut etiam communiter docent Suar.
Villalob. Trullench. Salm. Aversa Holzm. Viva Croix Spor.,e tc. cum eodem
Benedicto XIV.2, qui similiter testatur hanc esse hodiernam
consuetudinem confirmatam cum communi dd. consensu. Limitant tamen Salmant. et
dicunt frangere ieiunium, qui ex propositio transmitteret fumum in stomachum,
dicendo quod haec esset vera comestio, dum talis fumus etiam aliquo modo
nutriret, sed haec limitatio communius, et probabilius negatur ab Escob. Praepos. Marc. Viva Spor. Renzi
Tamb. Diana, etc. Et ratio est, quia fumus non sumitur nec per modum cibi, ut
dicetur in tertia regula, nec revera est cibus in se comestibilis, aut
manducabilis quem voluerit ecclesia prohibere, iuxta communem dd.
sensum3.
40.
Nec pariter frangit ieiunium tabacum, aut aromata dentibus attrita, semper ac
foras expuitur succus. Ita etiam communiter Lugo Holzm. Bonac. Spor. Coninch. Praepos Trullench. Salm.
Viva Renzi, etc., adversus Henno qui sustinet quod mandendo illas res, semper
aliqua portio in stomachum transmittitur, quam ob rem evenit quod (ut dicit)
pituita eiiciatur. Sed repsondit Cardinalis de Lugo, quod ad pituitam
eiiciendam non requiritur ut succus in stomachum descendat, sed sufficit ut
tabacum ad os applicetur, nam ita immittitur in stomachum virtus pituitam
eiiciendi nervis mediis, qui ad stomachum respondent. Et hoc etiam, ut dicunt Tannerus Lugo Escob. Tamb.
Viva, etc., etiamsi deglutiatur, sed praeter intentionem, aliquid succi,
salivae inseparabiliter admixti, quia tunc non traiicitur per modum cibi, sed
salivae. Imo Lorichius excusat, etiamsi casu granum integrum deglutiretur; sed
hoc recte non admittunt. Bonac. et Tamb.; secus vero esset si deglutiretur
ailqua minima particula insensibiliter immixta salivae, quia tunc revera per
modum salivae, quia tunc revera per modum salivae traiiceretur. Caeterum omnes
conveniunt huiusmodi masticaionem indecentem esse ante Communionem, unde non
est immunis a veniali, nisi adsit aliqua causa excusans4.
41. Volunt Suar. Fagund. et Tambur. etc., ne frangere
quidem ieiunium aquam per narices in stomachum transmissam, ut de tabaco dictum
est. Sed ego hoc non admitto. si quis ex proposito id faceret; et quod de aqua
puto, idem mihi videtur de tabaco, et de quocumque digeribili: quia licet haec
actio de se non sit potativa, nec manducativa, sed dumtaxat attractiva,
nihilominus quando illa ex proposito intenditur et ordinatur a persona ad
transmittendum in stomachum potum aut cibum, tunc per aequivalentiam illa actio
induit moraliter rationem potationis, aut manducationis; nam iam intercedit tam
materia potabilis aut manducabilis, quam actio apta ad consequendum eumdem
finem quem habet potatio aut manducatio5. Secus vero, si casu in
stomachum aliquid transmitteretur. Et idem communiter dicunt Nav. Suar. Lug.
Hab. Conc. Ronc. Salmant., etc. de eo quod per modum respirationis
deglutiretur, v. g. parum pulveris a vento sparsi, aut musca, aut gutta
pluviae, et huiusmodi, si hoc casu traiicitur, non frangit ieiunium; sed illud
frangit si data opera id fiat, quia tunc vera manducatio evadit6.
42. 3. Regula: ad
frangendum ieiunium requiritur ut habeat rationem cibi vel potus. Hinc
quaeritur, an deglutire capillos, ungues, lapides, - 348 -
ligna,
chartam, et similia impediat a Communione? Alii universe negant, ut Ledesm. Busemb. Diana Renzi, etc., ex
regulae mox allatae applicatione, nempe quia huiusmodi non habent rationem
cibi, saltem quia usu communi cibi non reputantur. Alii contra universe
affirmant, ut Layman Castrop. Wigandt Ronc. et Salmant. dicendo quod reverentia
erga Communionem exigit ut ante illam nihil in stomachum transmittatur. Sed sententia communior, et quae mihi
magis arridet, est illa Concinae Lugo Tourn. Escob. Holzm. Vivae, Spor. et
aliorum, quae distinguendo dicit ieiunium non frangere ea quae digestibilia non
sunt, ut sunt capilli, metallum, crystallus, ungues et serica aut lanea fila,
quia haec non nutriunt, nec cibi rationem habent. Citant adversarii pro
se s. Thomam; sed nos ostendimus in opere morali s. Thomam in hoc nostrae
sententiae non adversari, saltem non esse aperte adversum1.
43.
Contra frangunt ieiunium omnia quae digeri possunt, nempe illa quae, in stomacho
cum alterari possint, in hominis substantiam convertuntur, ut sunt charta,
paleae, fila linea, pulveres medicinales, cera, quia haec ordinarie aliquid
mellis retinet; et idem dicunt Lugo Wigandt Escob. Viva et Mazzotta de retta,
seu argilla quam solent comedere mulieres, dum in illa semper (ut dicunt)
invenitur aliquid in stomacho alterabile, adeoque nutritivum2.
44.
Notandum 1. celebrare statim a coena insomnum et indigestum non impedire a
Communione ratione praecepti ieiunii, ut docent communiter Suar. Iuv. Bonac. Sot. Nav. etc., caeterum bene
advertunt Tour. Conc. cum s. Thoma3, quod aliquando convenit a
Communione abstinere ob mentis torporem, ratione cuius (ut loquitur Angelicus) Homo
fit inceptus ad sumptionem huius Sacramenti. Sed hoc non
intelligendum cum quis, quantum potest, nititur ut a tali torpore liberetur, et
ut devote ad Sacrametum accedat, praesertim si vigilia aut indigestio
provenerit ex iusta, aut naturali causa, ut dicemus n. 56. in simili
casu4.
45.
Notandum 2. expuere statim a Communione culpa vacat, semper ac nulla suspicio
subest quod aliquod fragmentum sit relictum in ore; ita Sanch. Azor. Bonac. Wigandt. Holz. Croix, ex s. Thoma. Idem dicit Holz. de
comestione aut potatione statim post Communionem, nam licet olim ex c.
Tribus, de Consecr. dist. 3. ieiunium protrahendum esset usque ad sextam,
attamen ut testatur s. Thomas5 hoc praeceptum iam diu abrogatum est. Caeterum
hoc facere sine causa, dum etiam Species sacrae perdurant in stomacho (ut per
horae quadrantem saltem pro sacerdotibus), non excusatur a veniali; ita
communiter Suar. Aver. Quarti et Dicast. ex s. Thoma, qui loco citato haec
subiungit: Debet esse aliqua mora inter sumptionem huius Sacramenti, et reliquos
cibos. Dictum est sine causa, quia quaelibet iusta causa excusat, v.
g. si daretur signum mensae pro Religioso, etc.6.
46.
Videamus nunc in quibus casibus possit suscipi Eucharistia a non ieiuno: 1. Cum
Communio datur per Viaticum in periculo mortis. Dictum est in periculo, quia
ad recipiendum Viaticum non est necesse, nec laudabile expectare tempus, quando
nulla amplius spes vitae subest; sed sufficit ut adsit periculum probabile
mortis. Et tunc non dubitatur a doctoribus quin possit pluries accipi Viaticum,
etiam durante eadem infirmitate, dum hoc Sacramentum non solum sumi debet ob
praecepti satisfactionem, sed etiam ad robur adversus tentationes, quae in
morte sunt validiores et periculosiores. Et hoc non tantum si novum superveniat
- 349 -
periculum,
sed etiam si idem perdurat; ita communiter Sot. Suar. Tolet. Laym. Silvest., etc. cum Benedicto
XIV. qui Episcopos hortatur ut parochis insinuent, quod ipsi Viaticum in eodem
morbo ministrare debent usque ad duas aut tres vides1.
47. Quod dubitatur
est 1. quantum intercedere debeat temprois inter unam et aliam Communionem;
communius Silvest. Concina
Tourn. Busemb. Salmant., etc. dicunt octo dies; alii sex, ut Armil. Filliuc.
Diana Possev., etc. et non improbabiliter Laym. Escob. Ronc. et Hurtadus fidenter
dicunt Viaticum posse etiam sequenti die replicari, cum infimrus solitus erat
saepe communicare; et cum imminet morale mortis periculum; imo Castrop. Armil.
Tamb. et Dicast. admittunt universe posse replicari quolibet die2.
48. Quaeritur 2. an qui
paucis ante diebus ex devotione communicaverit, superveniente mortis periculo,
teneatur sumere Viaticum? Alii cum sententia communiori id negant,
eitamsi ante octo dies communicaverit; ita Layman Suar. Concina Roncag. Bonac.,
etc., quia, ut dicunt, iam ille per eam Communionem se ad mortem praeparavit,
quare iam satisfecit fini praecepti. Haec sententia est satis probabilis, saltem ut dicunt Suar. et Lugo, si
periculum mortis naturaliter accidat, quia tunc tempore Communionis sumptae iam
coepit moraliter imminere periculum. Sed probabilius affirmant Vasq. Castrop.
Conc. Tourn. Habert. Diana Salm., etc., quia hoc praeceptum quod divinum est,
praecise obligat cum actu urget mortis periculum; et sicut non potest debito
satisfieri antequam illud contrahatur, ita nec adimpleri praeceptum, antequam
obligare coeperit. Nec valet dicere quod per illam Communionem iam praecepti
fini satisfactum sit, quia si hoc sufficeret, sufficeret etiam ad adimplendum
praeceptum paschale, ut quis communicaret die praecedente Dominicam Palmarum,
sed hoc nequit dici3.
49. Quaeritur 3. an qui
mane communicavit ex devotione, debeat aut possit Viaticum sumere,
superveniente mortis periculo? Tres adsunt sententiae. Prima dicit
teneri ut satisfiat praecepto. Secunda dicit non teneri sed posse; ita Roncagl.
Gob. Anacl., etc. Tertia
dicit non teneri nec posse, cum praxis Ecclesiae ea sit ut nemo bis eodem die
communicet. Benedictus XIV. de
Syn. l. 7. c. 11. n. 2. dicit parochump osse quam maluerit
harum amplecti sententiam, unde omnes tres ut probabiles habet. Caeterum inter
has probabilior mihi videtur sententia Cardinalis de Lugo qui distinguit, et
dicit quod in morbo violento, v. gr., si quis fuerit vulnere percussus, vel ex
alto ceciderit potest communicare: secus vero in morbo naturali, quia ille qui
mane communicavit, et iam coepit corripi morbo (qui diei progressu postea
dignoscitur mortalis), moraliter communicavit in mortis periculo, quod iam mane
aderat licet lateret. Et idem dicendum cum Suar. de apoplexia, dum hic morbus
iudicatur quod iam prius in suis causis existebat4. Advertendum cum
Viva et Salmant. quod si infirmus sine difficultate potest recipere Viaticum
ieiunus die sequenti tenetur expectare; modo interim absit periculum mortis;
aut si non posset observari ieiunium etiam postridie, quin omitetretur medicina
opportuna: aut si Sacramentum deberet afferri intempest anocte. Caeterum recte
dicunt Sot. Nav. Filliuc. Salm. et alii communiter quod in hoc non est
scrupulose procedendum, dum Concilium constantiense Sess. 13. absolute
eximit moribundus a lege ieiunii5.
50.
Quaeritur 4. an sacerdos ministrans Viaticum possit aliquando ex iusta causa
omittere verba illa: Accipe, frater, Viaticum, etc.? Negant - 350 -
Clericatus Tamb.
Quarti, etc., quia Rituale
rom. hoc expresse praecipit: et Paulus V., loquendo de rubricis in Rit.
praescriptis, dicit: Inviolate observent. Hoc non obstante probabiliter
permittunt p. de Alex. (de Monialibus) Tonellius et Pasqual. in casu quo
infirmus magna animi tristitia Viaticum sit suscepturus; nam ad satisfaciendum
praecepto non requiritur intentio satisfaciendi, sed sufficit ut ponatur opus
praeceptum, ut diximus Tr. 2. n. 29.; aut sufficit intentio
interpretativa. Inquantum ad Rituale, respondent quod illud praceptum non
respicit omnia ibi descripta, sed illa tantum quae Ecclesia et probatus usus
antiquitatis statuit, ut loquitur Bulla. Saltem non potest dici quod
praeceptum proferendi illa verba inducat gravem obligationem, sed tantum levem,
a qua bene excusare potest quaelibet iusta causa, qualis esset illa supra
adducta1.
51.
Quaeritur 5. an sacerdos non ieiunus ad Viaticum ministrandum possit celebrare?
Affirmant probabiliter Concina Maior. Fernand., etc.; et hanc sententiam uti probabilem admittunt Lugo Filliuc.
Escob. Viva, etc., quia in eo casu, ut dicunt, debet praeferri praeceptum
divinum, quod obligat infirmos ad Viaticum, ecclesiastico quod obligat
sacerdotem ad non celebrandum non ieiunum. Sed communissime et probabilius id
negant Sot. Silv. s. Antonin. Suar. Lugo Nav. Busemb. Salm. Tourn., etc., quia
praeceptum non celebrandi post cibi sumptionem etiam est divinum in substantia,
ratione reverentiae Sacramento debitae. Nec valet dicere quod idem praeceptum
quod permittit infirmo communicare non ieiuno, permittit etiam sacerdoti non
ieiuno celebrare, ut infirmus communicet: quia respondetur quod in tantum
infirmus non iaiunus potest communicare, quia in ipso concurrunt in eo casu tam
praeceptum ecclesiasticum ieiunii, quam divinam sumendi Viaticum, ideoque hoc,
cum sit divinum, praeferendum est; sed sacerdos, qui unico tenetur praecepto
non celebrandi non ieiunus, non potest hoc violare ut infirmus suo
satisfaciat2.
52.
Hactenus de Viatico; nunc ad alios causs descendamus in quibus possit Eucharistia
sumi a non ieiuno. 2. Potest sumi a non ieiuno cum subest periculum ne
Eucharistia pereat, aut male tractetur. Et tunc si desit sacerdos, potest eam sumere etiam laicus; et potest licite
sacerdos etiam eam praebere laicis non ieiunis, ut dicunt Suarez Vasq. Lugo, et
Busemb.3.
53.
3. Cum periculum scandali esset, si omitteretur celebratio, aut Communio. Unde
fit quod si sacerdos in celebrando recordaretur non esse ieiunus, si id post
consecrationem accidat, tunc certum est quod potest celebrationem prosequi,
quia non potest sacrificium imperfectum relinqui, ut dicemus numero sequenti:
sed cum recordatur ante consecrtionem, debet ille a Missa desistere, semper ac
potest sine scandalo, aut infamiae nota, ut dicunt omnes cum s. Thoma4.
Nihilominus p. Concina cum nonnullis aliis dicit hic quod raro potest hoc
scandalum accidere, dum illi facili negotio occurri potest, declarando se
inconsiderate aliquid sumpsisse. Sed contra s. Bonav. Sot. Angel. Reginald.,
etc. dicunt sacerdotem nunquam posse Missam inchoatam deserere, cum celebrat in
publico, quia quasi nunquam tunc potest sine scandalo desistere ab ea; et idem
sentit Continuat. Tourn. (cui ego adhaereo), dicens quod semper potest timeri
scandalum, modo celebrans non esset vir nota, aut saltem praesumpta
probitate5.
54.
4. Cum perficiendum est sacrificium. Quod multifariam evenire - 351 -
potest. I. Si sacerdos
animadvertat pro vino sumpsisse aquam, etc.; tunc potest aut novam hostiam
simul cum vino consecrare, ut multi autumant fieri debere, aut potest consecrare
solum vinum, ut admittunt alii; utramque sententiam Rubrica (de Defect. tit.
4..5.) dicit esse probabilem, si celebretur in loco publico, tunc
enim bene potest consecrari tantum vinum ad vitandum scandalum. Advertunt Tamb.
Lugo et Conc. quod si sacerdos animadverteret errorem, dum in ore adhuc retinet
aquam, debet eam tunc deglutire, ne se periculo exponat proiiciendi aliquod
fragmentum Hostiae una simul cum illa. Insuper advertunt Coninch. Laym. Salm. et Busemb. quod si sacerdos id
advertit, cum iam omittere debet novam consecrationem facere. Quod si ante Missae absolutionem, sed post
sumptionem, aut post consecrationem de vini materia dubitaret, dicunt Tamb. Spor.
Mazzotta quod praesumenda est materia apta, dicentes possessionem stare pro
vini substantia. Sed dicunt melius Pasq. Gob. Av. et Croix quod semper ac adest
prudens dubium, et potest aliud vinum haberi, debet illud expectari et
consecrari dum non potest dici esse in possessione vinum illud de quo iam
dubitatur, an sit vinum, sed potius possidet praeceptum faciendi Sacrificium
integrum. Cum tamen adsit tale dubium, dicunt quod secundum vinum sub
conditione consecrandum est, si prima materia consecrata non fuit: alioquin
etiam incurritur periculum faciendi sacrificium mutilatum1. 2. Debet
sacrificium perfici a sacerdote non ieiuno, si contingeret quod celebrans post
consecrationem deficiat, nam tunc tenetur alius sacerdos (si adest) etiam non
ieiunus Sacrificium perficere2. 3. Si post consecrationem alterius
speciei recordetur sacerdos non esse ieiunus, quia tunc tenetur perficere
Sacrum. Dictume st post. nam ante tenetur illud deserere, quoties sine
scandalo aut infamia potest, ut paulo ante diximus3. 4. Si, ablutione
sumpta, advertat sacerdos aliquas reliquias eiusdem Sacrificii relictas fuisse,
ut diximus n. 18.4, dicunt Bonac. Filliuc. et alii, quod, cum post sanguinis
sumptionem Hostiae particula calici adhaesisset, aut palato, decentius est cum
ablutione eam sumere quam digito ad calicis labium eam attrahere et sic eam
sumere; sed Rubrica utrumque permittit. Certum est sumere hostiam simul cum
ablutione tam a sacerdote quam a laicis, non laedere legem ieiunii, quia licet
vinum traiiceretur antequam deglutiatur Hostia, talis sumptio censetur
moraliter una, ut docet Benedictus XIV.5 et communiter Lugo Suar. Vasq.
Laym. Castrop. Conc. Bonac.
Holzm. Croix Salm., etc.6.
55.
5. Licitum est non ieiuno celebrare ad mortis periculum vitandum; ita Silvest. Viva
Diana Salm., etc., modo id non exigatur in Ecclesiae contemptum. Admittunt
etiam Silvestr. et Diana posse celebrari mortis metu sine vestibus sacris,
extra altare, etc. dicentes praeceptum Ecclesiae non obligare cum tanto onere. Sed merito has opiniones non
admittunt Suar. Tamb. Tourn. Merati Roncag. Conc. Caiet. Sanchez
Castrop., etc.; etiamsi celebrandum esset ad dandum Viaticum, ut subiungunt
Lugo Dicast. et Benedictus XIV.7, quia (ut recte advertit La-Croix) in
praxi contrariae sententiae difficulter possunt esse licitae, dum difficulter,
ita celebrando, potest vitari contemptus, ut iidem Laym. et Escob. fatentur,
aut saltem scandalum et gravis irreverentia itaque subintrat praeceptum
naturale, saltem reverentiae debitae Sacrificio, a quo praecepto non excusat
metus mortis8 - 352 -
56. Pro
complemento huius materiae nempe dispositionis ad communionem, queritur 1. an
pollutio habita eadem Communionis die impediat ab illa? Distinguendum:
Si pollutio fuit voluntaria, absolute loquendo, per se non impedit (modo
praecesserit, intellige, debita confessio), ut omnes concedunt; communiter
tamen dd. docent teneri poenitentem sub veniali abstinere ea die a communicando,
propter reverentiam Sacramento debitam; ita Lugo Salm. Conc. Viva etc. ex d.
Thoma1. qui tamen excipit: Nisi magna necessitas urgeret; quod
intelligitur, ut recte aiunt Bonac. Led. Gran. Salm. Viva, et alii passim, nisi scandalum vel alia
iusta causa Communionem exigat, prout prudenti confessario videbitur, uti
loquitur Rubrica Missalis (de Defect. n. 9.). Si vero pollutio fuerit
involuntaria, etiam communiter docent s. Bon. Gerson. Nav. Laym. Soto Suar.
Vasq. Salm. et alii plures cum Rubrica loco cit. nullam esse
obligationem abstinendi a Communione; modo nulla fuerit relicta et adhuc
perseveret perturbatio mentis orta ex delectatione ante habita, vel ex turpi
imaginatione ante habita, vel ex turpi imaginatione pollutionem concomitante;
cum huiusmodi enim perturbatione accedere, communiter non excusatur a veniali,
nisi adsit aliqua iusta causa necessitatis, aut devotionis, ut recte limitant
Castrop. Sanch. Gers. Laym.
Holzm. Salm. et alii cum d. Thoma loco cit. ubi ait: Si necessitas
immineat, vel devotio exposcat. talis non impeditur. Vel nisi homo conetur,
quantum potest, perturbationem illam repellere, et media adhibere, ut devote
accedat, prout rationabiliter docent omnes aa. mox supra relati cump. Suarez,
qui pro hac re affert s. Iustinum dicentem: Non est aequum propter hanc
involuntariam passionem abstinere a Mysteriis2.
57.
Quaeritur 2. an copula coniugalis a communione impediat? Quidquid aliqui
dicant, communiter dd. tradunt non excusari a veniali propter indecentiam, qui
ad Eucharistiam accedit eadem die qua copulam habuit causa voluptatis; ita s.
Thomas3, ex d. Gregorio in c. Vir. 7. caus. 3. q. 4.
qui ait: Cum vero non amor ob procreandas sololes, sed voluptas dominatur in
opere, tunc prohiberi debet, ne accedat ad hoc Sacramentum. Recte vero
dicunt Sanch. Antoine Salmant. cum aliis, quod a praedicta culpa excusat
quaevis causa honesta, puta solemnitas sive indulgentia eadem die occurrens,
evitatio scandali aut notae, specialis devotio, etc. Si autem copula fuerit
absque culpa, v. gr. ad prolem gignendam, tunc quamvis sit congruum ad aliam
diem communionem differre, nulla tamen est obligatio ab illa abstinere; quia
procreatio sobolis, cum sit actus omnino honestus, satis reparat indecentiam,
ut communiter dicunt s. Thomas loco cit. Lugo Sanch. Conc. Petrocor.
Salm., etc. ex d. Gregorio supra relato. Nec obstat textus in c. Sciatis,
caus. 33. q. 4. ubi d. Hieronymus docet abstinendum; nam respondet
Angelicus4 ibi sermonem fieri tantum de altaris ministris coniugatis,
quales sunt Graeci5. Item communiter docetur de coniuge reddente
debitum, nempe quod iste tantum causa consilii abstinere potest a Communione,
sed non tenetur; ita s. Thom. s. Bon. s. Antonin. Albert. M. Dion. Carthus. Sotus Palud. Suar. etc. Et sic pariter
docuit s. Franciscus Salesius6 sic dicens: Deo displicebat in veteri
Lege, ut creditores quod sibi debebatur, diebus festivis exigerent, sed numquam
prohibuit quominus debitores debitum suum redderent. Indecens est debiti
matrimonialis solutionem die Communionis adurgere; sed inconveniens non est,
imo meritorium est reddere. Hinc est quod - 353 -
ut
reddat hoc debitum, non debet quis Communione privari, si eam exposcit. Certum
est quod in primitiva Ecclesia fideles quolibet die communicabant, licet essent
matrimonio ligati, et benedictione filiorum generationis donati essent. Idemque videtur clare docuisse adhuc d.
Augustinus (super psalm. 149. n. 14. in fine.) dicendo: Si
non exigis, redde; pro satisfactione perfecta Deus tibi computabit, si reddis
quod debetur uxori. Et revera si redditio debiti coniugalis est actus
virtutis, cur a Communione impediet1? Hinc si confessarius rogatur ab
uxore, quid agere debeat, si in die Communionis vir debitum ab ipsa petat?
Sapienter docent Suarez Laym. et Sanchez, respondendum quod si mulier
frequenter Communionem suscipit, reddat et communicet; si autem raro, ipsa
virum precetur ut pro illa die abstineat; at si rogatio non proficit, adhuc
communicet, nisi ea redditione magnam patiatur parturbationem, et ipsa non
conetur repellere2. Debitum
autem reddere in die Communionis post ipsius acceptionem excusatur ab omni
culpa. Petere vero post Communionem, alii dicunt esse veniale, et quidem
probabiliter, nisi iusta subsit causa sed communius Sanch. Nav. Vict. et Tam.
sentiunt id esse tantum consilii3.
58. Ad corporis
dispositionem etiam spectat ad Communionem non accedere cum aliqua externa
immunditia notabili, et quae facile auferri potest, quia si est occulta, aut
perpetua et involuntaria, ut esset lepra, aut scabies, haec non impedit, ut
dicunt dd. communiter. Notandum tamen quod sacerdos lepra foedatus, aut alio
morbo laborans qui horrorem affert, prohibitus est celebrare, ut dicitur in c.
Tua nos. de Cler. aegrot., pro scandalo, et abominatione populi ut loquitur
textus, quare hic secreto bene potest celebrare4. An mulieres tempore menstrui valeant communicare?
Ait Suar. has sub veniali teneri ad differendam Communionem si commode possunt;
sed communiter, et probabilius hoc tantum esse consilii putant Palud. Alens.
Castr. Salm. et Laym. ex s. Gregorio (apud Laym.), qui de huiusmodi muliera
loquens sic dicit: Si ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda
est; sed si percipiat non iudicanda. Mulieribus quae immodeste, ad
Communionem accedunt, v. g. denudato pectore, been dicit p. Concina quod
Communio neganda est. Insuper
convenit ut qui communicat, arma deponat5. Item notandum quod sacerdos
qui more laicorum communicat, aut ex infirmitate aut ex alia causa, debet
habere ad collum stolam; et hoc praeceptum fuit a Concilio bracarensi sub poena
excommunicationis, ut in can. Ecclesiastica 9. dist. 23;
sed dicunt Azor. Turr. et Tamb. tale decretym abiisse in desuetudinem. Nihilominus communius, et rectius Suar.
Gavant. Bonac. et Barb. non eum damnant de peccato mortali, sed de veniali;
tanto magis quod talis ritus expresse praescribitur a Rubrica: Sacerdotes
vero cum stola communicent6.
|