- 2 -
CAP. I. De conscientia recta, erronea,
perplexa, et scrupulosa.
3. De conscientia recta.
4. Erronea.
5. Si detur ignorantia praeceptorum
naturalium.
6. Si
quis aestimat desiderium pravum non esse peccatum.
7. De conscientia perplexa.
8. ad
II. De conscientia scrupulosa.
3.
Conscientia recta est quae dictat rei veritatem, contra quam qui
operatur, certe peccat.
4.
Erronea est quae dictat falsitatem. Haec dividitur in invincibilem et vincibilem, sive culpabilem. Invincibilis
- 3 -
est
cum nulla erroris dubi tatio in mentem occurrit, et iuxta istam nos tenemur
tunc ad operandum; cum enim haec sit regula proxima (sicut superius dictum est)
nostrarum operationum, iuxta illius dictamen nobis operandum est. Vincibilis
est cum in mentem occurrit erroris dubitatio, et obligatio errorem
vincendi, ac insuper negligitur ordinaria (non autem maxima) quae debet
adhiberi diligentia ad veritatem inquirendam. Qui cum hujusmodi conscientia
operatur, semper peccat, sive iuxta, sive contra conscientiam operetur.
5.
Quaeritur hic, an possit dari ignorantia invincibilis circa praecepta
naturalia. Cum ignorantia est
invincibilis, est etiam inculpabilis, sicut constat ex propos. 2.
Michaelis Baii proscripta ab Alexandro VIII: Tam etsi detur ignorantia
invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae non excusat a peccato
formali. Idem quoque dixit M. Nicolius (in diss. de prob. ad fin. epist.
5. Montaltii apud Cont. Tournely tom. 1. pag. 12. in fin.) sub
nomine Wentrochii dicens, talem ignorantiam esse poenam peccati originalis. Sed
hoc iam contra Baium proscriptum est. Restat igitur videndum, an detur
ignorantia invincibilis circa praecepta naturalia. Respondemus cum communi
(contra Sinnichium, et alios pauciores), quam tuentur s. Antoninus, Sotus,
Maldonatus, Suarez, Azorius, Sanchez, Gammachaeus, Duvallius, Wigandt, Gonet
(qui merito vocat contrariam singularem, et improbabilem), et multi alii, inter
quos numeratur doctissimus cardin. Gotti1, adhibendam esse
distinctionem inter prima principia, et conclusiones immediatas a
conclusionibus mediatis. Hoc posito, dicimus cum allata sententia circa prima
principia, seu circa praecepta principaliora legis naturalis, quae sunt ex se
nota et a synderesi dictata, ut superius diximus, Deus est colendus: quod
tibi non vis etc., non potest dari ignorantia invincibilis. Circa vero
conclusiones immediatas, seu proxime deductas a principiis, qualia sunt
praecepta Decalogi, nec datur ignorantia invincibilis, nisi in rudibus, et ad
breve tempus, vel nisi addita aliqua circumstantia apparenter cohonestante.
Circa autem conclusiones mediatas, sive remotas, discursu a praeceptis Decalogi
deductas, ut sunt praecepta de non faciendis usuris, de scandalis vitandis, et
alia id genus, circa has dicimus posse dari ignorantiam invincibilem, et
inculpabilem, tunc cum adhibita communi, quam debet (ut diximus), diligentia,
non potest dubium vincere. Vide in
nostra Morali2, ubi hoc multis auctoritatibus d. Thomae comprobatum
est; et p. La-Croix3 confirmat hoc idem auctoritatibus s. Bonaventurae
et Alberti Magni. Idque confirmatur ex eadem allata prop. 2. ex Baianis
proscriptis, ubi animadvertitur, Ecclesiam aut sentire, aut valde probabile
esse tenere, quod detur ignorantia invincibilis etiam circa legem naturalem;
nam si teneret contrarium, non declarasset ignorantiam invincibilem excusare
hominem a peccato, quia damnasset propositionem de impossibili eventu.
6. Non desunt inter dd.
qui excusant a mortali eum, qui putaret, opera tantum esse peccatum, non autem
peccandi desiderium; sed huic opinioni nunquam potui scquiescere, cum
intelligere non valeam, quomodo evenire possit, ut qui iam scit, aliquam
actionem, v. g., fornicationem esse peccatum, possit non peccare deliberate
desiderando illam deliberate exequi: impossibile mihi videtur, quod quis credat
non peccare, cum - 4 -
deliberate
vult opere complere quod iam advertit esse Dei offensam1.
7.
Conscientia perplexa est, cum quis inter duo praecepta constituitur, v.
g., servandi proximi vitam, et non peierandi, et ipse nescit, quid deliberet.
Quid tunc ei faciendum erit? 1. Sapientes consulere debet, si potest. 2. Si non
potest, minus malum eligendum erit, evitando potius transgressionem praecepti
naturalis, quam humani, aut divini positivi. 3. Si facile sibi non erit ad
librandum quodnam eorum sit minus malum, tunc ad quodcumque se determinet, non
peccat, quia tunc deest ei libertas necessaria ad peccatum.
8.
Conscientia scrupulosa est ea, quae ex levi formidine dubitat de
alicuius actionis honestate, adeoque saepe formidat peccatum esse ubi non est.
Multas dd. assignant regulas pro scrupulosis; sed revera post orationem nullum
his remedium efficacius (imo unicum, ut bene ait p. Segneri) restabit, nisi
obedientiam omnimodam directori praestare. Hinc ante omnia confessarius suadeat
huiusmodi poenitenti hoc duplex principium principale. Primum, quod coram Deo
tuto incedit, si patri spirituali obtemperat, ubi evidenter peccatum non
apparet: tunc enim non homini obedit, sed ipsimet Deo, qui dixit: Qui vos
audit, me audit. Ita docent omnes doctores, et magistri spirituum cum s.
Bernardo, s. Antonino, s. Francisco Salesio, s. Philippo Nerio, s. Theresia, b.
Dionysio Carthusiano, b. Umberto, v. p. magistro Avila, magno Gersone, etc.
Secundum, quod maior scrupulus, qui debet eum angere, erit inobedientia,
propter quam non tantum amittendi animi pacem, devotionem, et in virtutes
progressum, sed etiam desipiendi, sanitatem consumendi, et quod deterius est,
etiam animae faciendi iacturam, magno se exponit periculo: possent enim eo
devenire scrupuli, ut vel ad tantam eum redigerent desperationem, qua sibimet
mortem inferret; sicuti non paucis accidit, vel ut praecipitem se ad omne
vitiorum genus deflecteret. Item confessarius insinuet poenitenti scrupulosos,
ut bene ait doctus Auctor Instructionum confessariorum tyronum2,
cum Deo non sunt calamo, ut dici solet, rationes colligendae: Deu enim, boni nostri
causa, vult, nos incertos vivere de nostra salute. Qua de re moralem
diligentiam adhibendo, ne eum offendamus, in eius misericordiam nostra cura
iactanda est, et nostram non posse facere salutem sine eius gratiae adiutorio
confitenets, haec cum perseverantia, fiducia, et pace expostulanda nobis erit. Optimum
est, aiebat s. Franciscus, caeco ductu incedere sub divina providentia
inter huius vitae tenebras et perplexitates. Expedit quiescere, dum a patre
spirituali intelligit, se bene progredi, quin eius rei causam perquirat. Numquam periit obediens. S. Philippus Nerius3 asserebat,
quod qui confessario obsequebatur, se certum faciebat, Deo non redditurum de
suis operibus rationem. Contra vero, aiebat s. Ioannes de Cruce4: Non
satisfieri de eo quod dicit confessarius, esse superbiam, et in fidem peccatum.
9. Deinde curet
confessarius, 1. ut percrebros cum huiusmodi poenitente habeat sermones de
nimia fiducia in Iesu Christo collocanda, qui pro nobis mortuus est: et in sanctissima
eius Matre, quae maxima potentia a Deo donata est in eos, qui ad se confugiunt:
quare hortetur, ut vivat securus, semper ac Iesu et Mariae se committit
patrocinio, qui proculdubio exaudiunt se invocantes. 2. Prohibeat, quominus
libros, quibus scrupuli, excitantur, legat et cum scrupulosis versetur; et
illi, qui valde his vexatur, interdicat ne ad conciones terrore plenas adeat,
nec conscientiam examinet in iis rebus, ubi - 5 -
scrupulos, sed
immeritos, apprehendit. 3. Si consistit scrupulus in timore pravis
cogitationibus (v. g. contra fidem, puritatem, aut caritatem) assentiendi,
confessarius sit promtus atque intrepidus ad eos negligendos, et ad sincere ei
affirmandum, huiusmodi cogitationes, potius poenas, quam consensus, et peccatum
sibi esse. Et in hoc praecipue confessarius prae oculis habeat illam regulam,
quam dd.1 tradunt, eum, qui timoratae est conscientiae, nisi plusquam
certus est de peccato mortali, immunem a peccato in eo iudicandum esse; nam
tale monstrum (prout aiebat p. Alvarez) impossibile est in animam ab eo
abhorrentem ingredi, quin aperte dignoscatur. Hac de re iuvat pariter imponere
scrupulosis, ut de huiusmodi cogitationibus nihil penitus se accusent, nisi
certo sciant, et iurare possint, consensisse. Et hic adverti debet, quod cum
scrupulosis, non per regulas peculiares, sed generales, procedendum erit: per
particulares enim scrupulosi numquam erunt ad deliberandum idonei, dubitantes
semper, num illa regula apta sit pro praesenti casu; qui semper ei videbitur
differre a casu, quem a confessario audivit.
10. Sit 4. pro illis,
qui habent scrupulum circa praeteritas confessiones, sive quia putant, non
omnes circumstantias explanasse, sive ob defectum doloris. Confessarius cum
advertit, eos aut confessionem generalem iam peregisse, aut per aliquod
notabile tempus confessiones praeteritas repetisse, istis imponat, ne ex
proposito ad eas animum adiiciant, nec amplius verbum faciant de peccatis
praeteritis, nisi cum iurare possunt, ea certe fuisse mortalia, et certo item
de eis, nunquam fuisse confessos. Dum dd. docent2, scrupulosos, quamvis
per inadvertentiam aliquod grave omiserint peccatum, non teneri (saltem, cum
certi non sunt) cum tanto incommodo et periculo ad integritatem confessionis, a
qua etiam hoc minus incommodum excusare potest3. In hoc confessarius
sit fortis, ut sibi obediri faciat; et si poenitens non obedit, eum obiurget,
privet communione, et quantum potest eius retundet duritiem. Humaniter cum
scrupulosis agendum est; sed cum obedientia delinquunt, maximo cum rigore
tractandi sunt: si enim hac obedientiae anchora illi destituuntur, pereunt
utique; nam aut in phraenesim labuntur, aut in morum se dant depravationem.
11. Quinto loco veniunt
illi scrupulosi, qui peccare formidant in omni opere; istis imponat, ut libere
agant, et, ut scrupulos vincant, ime vincere tenentur semper ac non vident,
illam actionem evidenter esse peccatum. Ita cum p. Segneri docent
dd.4. (p. Segneri Poenit. Instr. c. ult.). Et nihil refert, quod
cum actuali timore operentur (non deposito dubio, quod pene desperandum a
scrupulosis). Is enim timor non est verum conscientiae dictamen, quod alio
nomine conscientia formata dicitur, uti bene distinguit Gerson5; nec
est verum dubium practicum, nec tollit iudicium antea factum, (quod virtualiter
perseverat, licet ad illud propter timoris vehementiam tunc non advertatur)
nempe, se non peccare in eo, quod non cognoscunt evidenter esse malum; siquidem
tunc, non contra conscientiam agunt, sed contra illum inanem timorem6.
Imponat igitur confessarius hujus modi poenitentibus in virtute obedientiae, ut
parvipendant et superent scrupulum, libere operando id, in quo scrupulus eis
est impedimento: item eis iniungat, ut deinde amplius de illo non confiteantur.
|