- 379 -
PUNCTUM II. De
proposito.
24. Propositum
I. debet esse firmum.
An qui
credit se lapsurum, etc.
25. II.
Debet esse universale.
26. III.
Debet esse efficax. An relapsus
sit signum semper confessionum invalididatis? Et an propositum debeat esse
explicitum.
24. Tres sunt conditiones veri propositi ad
confessionem requisiti: Ut sit firmum, universale, et efficax. Et Primo debet
esse firmum, ita ut poenitens habeat firmum animum in quocumque casu non
peccandi. Hic fit dubium, an valeat propositum alicuius qui non habet animum
peccandi, sed cerdit certo quod imposterum relapsurus sit? Sanch. Laym. Nav. Sporer. etc.
dicunt valere, quia propositum voluntatis bene stare potest cum iudicio
intellectus, quod praevidet certum relapsum ex eo, quia de sua fragilitate
experimentum habet. Contra p.
Conc. reprobat ut infirmum etiam propositum illius, qui itmet probabiliter se
relapsurum. Haec secunda opinio est nimis rigida, et parum rationabilis, quia
timor relabendi potest simul stare cum proposito quam firmissimo. Sed nec
mihi - 380 -
placet
prima, saltem practice loquendo; nam sicut recte dicit Croix, et non distat ab
eo Busembaum, in praxi qui certo credit se esse relapsurum, demonstrat suum
propositum non esse satis firmum; dum non est possibile quod qui scit Deum
auxilium in eum speranti, et ab eo petenti praestaturum esse, et non
permissurum aliquem ultra vires tentari, proponat firmiter cuicumque malo
potius se subiectorum quam Deum offendere, et postea credat se certo in eadem
peccata recasurum; unde si iste hoc credit, signum est quod eius propositum non
sit firmum1.
25.
II. Propositum debet esse universale (intellige de mortalibus), ut
docent omnes cum s. Thoma2; nec audiendi sunt nonnulli aa. qui
autumant, sicut valet dolor particularis, ita valere eitam propositum
particulare; nam repondetur quod dolor particularis admittitur, quia dolor
respicit sola peccata commissa; sed non potest admitti propositum particulre,
dum quilibet debet esse paratus ad evitanda omnia peccata mortalia, quae committere
potest; ideoque Trident. loquendo de dolore ait Dolor est detestatio de
peccato commisso; sed loquendo de proposito, dicit, cum proposito non
peccandi de caetero. Dictum est de peccatis mortalibus, quia quoad
venialia, certum est cum s. Thoma3 sufficere, si proponat abstinere a
caeteris4. Caeterum (ut
dicunt Suar. Croix, etc.) potest homo proponere evitare omnia peccata
venialia deliberata, et in quantum ad indeliberata sufficit proponere evitare
ea quantum fert humana fragilitas, ut dicit idem Angelicus loc. cit.
26.
III. Debet esse efficax, nempe ut homo proponat non solum non committere
peccata, sed etiam omnia media ad illa evitanda conducentia eligere, et
praecipue omnes occasiones proximas removere. Sed hic advertendum (quicquid
dicat p. Concina) relapsus non semper esse signa infirmi propositi, adeo ut
semper repetendae sint confessiones praeteritae, ut invalidae; quia relapsus
non est signum certum quod defuit voluntas, sed saepe est signum mutatae
voluntatis, dum saepe solent homines firmiter proponere et postea iterum
cadere; ideoque ait Rit. rom. In peccata facile recidentibus utilissimum
fuerit consulere, ut saepe confiteantur et, si expediat, communicent. Non
dicit, ut facile recidentibus absolutio danda non sit, propter dubium quod
subest de eorum proposito, sed ut consulendum sit potius eis ut saepe
confiteantur, et communicent: intelligitur, semper ac dignoscitur adesse debita
dispositio, ut dicemus tr. ult. punct. 2. Et quoad repetendas
confessiones praeteritas, recte dicit p. Segneri, talem obligationem non
adesse, nisi habeatur moralis certitudo de invaliditate confessionum
praeteritarum, ut esset, cum observatur quod aliquis post confessiones semper
reincidit in eadem peccata statim post biduum, aut triduum, sine ulla
resistentia, et quin aliquod medium adhibuerit, et quin occasionem removerit. Hic occurreret loqui de illis qui sunt in
occasione proxima, et de habituatis, et recidivis, sed de his peculiaribus Punct.
1. et 2. tr. ult. loquemur. Restat tantum hic ut videamus, an
pro confessione sufficiat propositum virtuale in dolore inclusum? Hic tres
adsunt sententiae. Sententia 1. negat cum Scoto, Cano, Ciaet. Tolet. Conc.,
etc., qui id inferunt ex Trid. sess. 14. c. 4. ubi videtur
requiri propositum formale, cum dicatur quod pars essentialis Poenitentiae sit dolor
cum proposito non peccandi de caetero. Sententia 2. quam tenent Laym. Nav.
Card., quam moraliter certam appellat Lugo, etc. affirmat, quoties dolor sit ex
motivo universali; et etiam haec fundatur in Concil. ubi dicitur quod attritio,
si - 381 -
excludat
voluntatem pecandi, iam disponit ad gratiam. Et huic sententiae adhaesit in
Concil. rom. Bened. XIII. in quo approbavit instructionem ad populum, in
qua (pag. 440.) dicitur quod qui saltem non habet attritionem cum firmo
proposito, saltem implicito, amplius non peccandi, remissionem non obtinet.
Sententia 3. cum Suar. Bellarmino,
Bon. et Holzm. qui eam vocat communem, distinguit, et dicit, quod si poenitens
nihil cogitat de futuro, ut contingere solet infirmis proximis morti, tunc
sufficit propositum implicitum. Secus autem dicendum de eo qui cogitat de
futuro, quia (ut dicit idem Concilium) contritio continet tam cessationem a
peccando, quam incoeptionem novae vitae, iuxta illud Ezechielis: Proiicite a
vobis praevaricationes... et facile vobis cor novum. Ezech. 18. 31.
Caeterum, quia prima sententia est satis probabilis, ante factumi lla sequenda
est, sed post factum, si quis bona fide confessus est cum proposito implicito,
non tenetur repetere confessiones, ut dicunt Bellarm. Suar. Vasq. Bonac. et
alii communiter; dum qui probabiliter recepit Sacramentum validum, non est
obligatus ad illud repetendum; nam tunc cessat periculum iniuriae Sacramenti,
illud frustrandi1.
|