- 381 -
CAPUT III.
DE CONFESSIONE
PUNCTUM I. De conditionibus
confessionis.
27. Confessio
I. debet esse vocalis II. debet esse secreta.
28. III.
Debet esse vera. Qui mentitur in confessione, etc.
29. IV.
Debet esse integra. De
circumstantiis aggravantibus.
30. 31. et 32. De peccatis dubiis.
33. De peccatis dubie confessis.
34. Qui confessus est peccatum dubium, cum novit
esse certum etc.
35. Quando excuset impotentia physica mutos,
surdos, ignorantes linguam, et moribundos.
36. De
moribundo qui dedit signa per testes.
37. De iis qui nullum dant signum.
38. De
iis qui in actuali peccato corripiuntur.
39. Quando
excuset impotentia moralis.
40. Qui debet complicem aperire, etc.
41. Non
potest confessarius inquirere nomen complicis.
27.Quatuor
sunt confessionis conditiones: Nempe, ut sit vocalis, secreta, vera et integra.
Et primo debet esse vocalis, nempe voce, dum hic est usus communis
Ecclesiae, non iam facta per signa aut scripto: habetur ex Extrav. Inter
cunctos de privil. ubi dicitur: Nisi articulus necessitatis occurrat,
sanctificanda est oris confessio: modo nulla adsit gravis causa, v. g.
nimiae et extraordinariae verecundiae, aut linguae impedimenti, et huiusmodi,
quia in tali casu sufficit, postquam confessarius confessionem legerit, quod
dicat poenitens: Me accuso de omnibus istis peccatis; ita communiter
Castr. Cano, Conc. Tamb. Salm.,
etc.2. Qui autem non posset voce confiteri, tenetur saltem per
signa aut scripto, cum sine periculo, et sine magno incommodo id efficere
potest, prout dicemus loquendo de Muto seq. n. 35. ad 1.3. 2.
Debet esse secreta, quia nemo tenetur publice, nec per interpretem
confiteri, nisi esset in mortis periculo constitutus, aut existens in mortali
dubitaret de contritione sua, ut dicemus cit. n. 35.
28.
III. Debet esse vera, unde graviter peccat sacrilegii qui mentitur in
materia gravi, negando aut tancendo sine iusta causa aliquod peccatum grave
patratum, aut non adhuc confessum; et aliquando poenitens tenetur aperire
peccata confessa ad manifestandum habitum contractum (contra id quod dicebat
prop. 58. ex proscriptis ab Innoc. XI.),
ut confessarius possit se dirigere ad impertiendam, aut differendam
absolutionem. Ita etiam peccat qui ex malitia se accusat de aliquo peccato
gravi, quod - 382 -
non commisit; imo iste
duo committit peccata, unum contra virtutem religionis, propter iniuriam quae
in Sacramentum infertur, alterum contra virtutem veracitatis, cum tale
mendacium sit graviter ipsimet nocivum. Dictum est in materia gravi, quia
negare in confessione aliquod veniale commissum, aut mortale iam confessum, aut
dicere aliud mendacium leve, communis est sententia cum Suar. Lugo, Bon. Ronc. Anacl. Holzm., etc. (contra
Caiet. et Armilla) non esse grave. Nec obstat id quod dicit s. Thomas1,
peccare mortaliter qui negat veritatem quam confiteri debet: quia ibi loquitur
Sanctus de confessione, quae fieri debet in foro externo, non autem de
sacramentali, ubi certum est non teneri nos ad confitendas nec culpas veniales,
nec graves iam confessas, nisi cum hoc expediret ad recipiendam
absolutionem2.
29.
IV. Confessio debet esse integra. Et hic distinguenda est integritas
materialis a formali. Per se loquendo confessio debet esse materialiter
integra, nam poenitens tenetur ad explicandas tam species peccatorum, quam
eorum numerum. Iam tr. 3. punct.
3. locuti fuimus de distinctione specifica, et n umerica peccatorum, et ex
quibus radicibus desumenda sit. Sed hic quaeritur an teneamur confiteri non
solum circumstantias speciem mutantes, sed etiam notabiliter aggravantes? Tres
adsunt sententiae probabiles. Prima affirmat cum Soto, Suar. Gonet, Sanchez,
Concina, etc., dicentes eamdem rationem, quae obligat ad explicandas
circusmtantias mutantes speciem, obligare etiam ad aggravantes, dum utraeque
mutant notabiliter confessarii iudicium. Secunda sententia, quam tenent Layman
Sporer Busemb. etc., etiam affirmat, sed tantum de illis circumstantiis quae
respiciunt integritatem substantialem peccati, ut est quantitas furti, et
gradus coniunctionis in incestu: secus (ut dicunt) confessarius debitum
iudicium substantiae peccati formare non potest. Tertia sententia communior et
probabilior, quam tenent s. Antoninus, s. Bonaventura, s. Bernard. Sotus,
Cabass. Lugo, Castrop. Bonac. Ronc. Holzm. Salm. et alii, absolute id negat; et
hanc sententiam tenet s. Thomas3, qui dicit: Alii vero dicunt quod
non sint de necessitate confitendae, nisi circusmtantiae quae ad aliud genus
peccati trahunt, et hoc probabilius est: et in responso ad 2. subiungit: Unde
sufficit quod (sacerdos) cognoscat quantitatem quae ex specie peccati
consurgit. Ratio est 1. quia
Tridentinum sess. 14. cap. 5. non imponit ut confiteantur nisi
solas circumstantias, quae mutant speciem, dicens, quod sine earum notitia non
potest confessarius recte iudicare; ergo e converso, iuxta Concil. cum
explicantur illae, confessarius iam recte iudicium fere potest. 2. Quia
obligatio confitendi circumstantias aggravantes esset poenitentibus nimiae
angustiae, cump ossint ipsi dubitare an circumstantiae omissae essent leves,
aut notabiliter aggravantes, et an sint sufficienter expressae. 3. Quia (et
haec est ratio potissima aliarum) talis lex confitendi circusmtantias
aggravantes, uti dicunt Cabassut. Lugo, Roncagl. et Salmantic. cum
Lambert.4, est dubia, et nemo tenetur ad leges dubias, uti ostensum est
in tr. 1. n. 33. cum s. Thoma5, qui dicit: Nullus
ligatur per praeceptum, nisi mediante scientia illius praecepti. Nec obstat
hic dicere, quod in Sacramentorum materia non possimus sequi opiniones solum
probabiles, quia hoc procedit cum agitur de valore Sacramenti, secus de
integritate: et in quantum ad valorem, certum est sufficere integritatem
formalem. Nihilominus recte advertunt Lug. Castrop. - 383 -
Salmant.,
etc. quod in quantum ad furtum, licet poenitens per se non teneatur ad
explicandam quantitatem, plerumque tamen tenetur confessarius ad eam
investigandam, ut se dirigat ad absolutionem impertiendam, et circa quantitatem
et modum restitutionis1.
30.
Praeterea quaeritur an adsit obligatio confitendi mortalia dubia? Sed hic
quaesita distinguenda sunt; hinc quaeritur 1. an confitenda sint peccata
positive dubia, nempe cum proabbile est ea commissa fuisse, et probabile est ea
commissa fuisse, et probabile non fuisse? In eo casu affirmant Merbes. Habert, et Con., qui aut hi auctores dicunt, in
dubiis via tutior est eligenda. Sed communiter id negant Silvester, Sylvius, Gerson. Sanchez. Suarez. Boanc. Anacl. Ronc.
Salmant. Holzm. et alii plurimi, propter generalem rationem, quod licite sequi
possumus opiniones vere probabiles, ut ostensum est tr. 1. ex n. 33.
Et ad regulam oppositam
respondetur cum s. Antonino, ut ibidem n. 36. Recte tamen advertunt
Sanch. Viva, Holzm., etc., quod in mortis articulo in tali dubio quilibet aut debet
contritionem elicere, aut accipere absolutionem confitendo saltem aliam
materiam certam2.
31.
Quaeritur 2. an confitenda sint peccata negative dubia, nempe quorum nulla
apparet ratio affirmandi, vel negandi? Affirmant cum communiori Busemb. Dian.
Tambur., etc., dicendo Trident. sess. 14. c. 5. praecipere
poenitentibus confessionem omnium mortalium, quorum conscientiam habent: ergo
(dicunt) utique confitenda sunt peccata dubia, quae dubia sunt in conscientia. Sed negant probabilius Merbes.
Habert, Conicnh. March. Holzm.
Croix, Mazzotta, etc., et hanc sententiam probabilem vocant Layman, et Viva cum
s. Antonino, Ledesm. Palud. etc. Ratio I. est quia Concilium non iam imponit,
ut supponunt adversarii, confessionem peccatorum, ut sunt in conscientia, sed
peccatorum, quorum (poenitentes) conscientiam habent, dicere
intendens eorum quorum poenitentes certam habent scientiam, cum conscientia (sicut
explicat s. Bernard.) significat cordis scientiam; unde perperam dicitur quis
habere conscientiam illius peccati, cuius nullam habet rationem illud
commisisse. Tanto magis, quod Trident. loco cit. subingit: Nihil aliud in
Ecclesia a poenitentibus exigi, quam ut... quisque.. ea peccata confiteatur,
quibus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerit; qui
negative dubitat, non potest dici quod recordetur commisisse peccatum. Ratio
2. est quia (sicut superius diximus) non debet onus certum pro lege dubia
imponi; contra nulla adest lex certa confitendi peccata dubia3. Et hoc currit, etiamsi quis vellet
communicare, ut diximus tr. 15. n. 34. quicquid dictum sit in
opere4.
32. Caeterum regulariter
loquendo, consultius est poenitentibus suadere ut peccata dubia confiteantur,
ad maiorem suae conscientiae quietem, modo non sint scrupulosi, ut diximus tract.
1. n. 10. et 11. Insuper sapienter dicunt Salm. Scholastici, Habert, Bonac. Suar. Croix et
alii, quod personae probatae pietatis, quae diutius nunquam, aut valde rarius
mortali alicui assentitae sunt, istae cum dubitant de consensu, praecipue si
recordantur in principio restitisse, aut dubitant si fuerint in perfecta
vigillia, possunt certo sibi statuere mortaliter non peccasse, cum (sicut
dicunt Salm. et Habert) moraliter impossibile est, quod voluntas in bono
proposito ita obfirmata, mutetur, quia clare hoc percipiat. Dicit p. Alvarez,
quod peccatum mortale est mostrum ita horribile, ut in animam, quae ab eo per
multum temporis abhorruit, se introducendo, non potst se in eam introducere,
quin anima dilucide illud cognoscat; sicut - 384 -
contra,
loquendo de iis qui ex habitu mortalibus consentiunt, in dubio praesumuntur
illi consensisse, quia si restitissent, utique de conatu in tentatione
repellenda adhibito recordarentur: unde recte concludit Croix, quod in tali
materia difficulter datur dubium negativum, dum praesumptio bonae aut malae
vitae recte fundat credulitatem dissensus, aut consensus praestiti1.
33.
Quaeritur 3. an poenitens teneatur confiteri peccatum certe commissum, sed in
dubio, an de illo nec ne confessus sit? Si dubium est negativum, certum est apud omnes eum teneri. Contra si dubium
est positivum, adeo ut probabiliter credat de eo confessum esse, adest
sententia non teneri ad illud confitendum; et hanc tuentur Suar. Navar.
Silvest. Bonac. Lugo, Salm. Croix, etc. Verum sicut mihi probabilis minime visa
fuit opinio relata tract. 1. n. 17. in fin. eorum auctorum,
qui dicebant non esse obligationem implendi vota, quae probabiliter impleta
sunt, ita nec valeo hanc approbare sententiam quoad peccatum probabiliter
confessum, cum obligatio confessionis sit certa, et satisfactio dubia. Non
autem reprobo id quod iidem citati auctores tradunt, nempe quod ille qui
diligens fuit in suis peccatis confitendis, si postea dubitat an aliquod
peccatum omiserit, postquam multum elapsum sit tempus a quo illud patravit, non
tenetur ad confitendum, cum possit credere eo casu moraliter certe iam de illo
confessum fuisse. Et subiungit p. Concina, quod illi qui diutius vitam rectam
duxerunt, licet antea in vitiis habituati fuerint, si postea ipsi dubitant
aliquod peccatum aut circumstantiam omisisse in confessione generali, aut particulari,
debita diligentia praecedente, confessarius debet imponere ut amplius de illis
non confiteantur, et ut nunquam ad illa animum addicant. Et loquendo de
scrupulosis (ut dicunt communiter dd.), hi non tenentur aliquod peccatum
confiteri, nisi certi ita sint, ut iuramento possint affirmare illud peccatum
fuisse mortale, et quod nunquam confessi sunt2; vide dicta tract. 1. n. 10. et 11.
34. Quaeritur 4. an qui
confessus est peccatum uti dubium, teneatur iterum confiteri, cum advertit
illud certum? Negant Holzm.
Spor. Tamb. Elbel, etc., quia
illud peccatum (ut dicunt) est iam directe absolutum. Sed vera, et
communissima sententia Sanch. Card. Ronc. Busemb. Viva, Diana, etc., affirmat;
quia licet peccatum fuerit directe absolutum, non tamen fuit, sicut erat in
conscientia, explicatum cum commissum fuit, et sicut est in praesenti iuxta
suam cognitam gravitatem, et iuxta confessionem a Trident. sess. 14. c.
5. praeceptam. Opponunt: Ergo si quis confitetur commisisse decem peccata
circiter, et postea recordatur certo fuisse undecim, hic teneretur ad
repetendam confessionem. Sed respondetur quod in illo circiter iam
includitur numerus undecimus: contra in dubia accusatione non includitur certa:
nec dubia potest unquam pro certa sumi. Caeterum probabiliter dicunt Coninch.
Suar. Sanch. Salmant., etc., quod si quis confitetur peccatum, quod ille nec
confessarius ut grave cognoscit, non tenebitur postea illud repetere, cum
cognoscet certo illud esse grave in suo genere, quia in tali casu poenitens
exponit peccatum ut est in conscientia3.
35.
Hactenus de integritate materiali; sed aliquando in confessione sufficit
integritas formalis, nempe quod poenitens confiteatur iuxta quod nunc moraliter
potest, remanente caeteroquin sibi obligatione faciendi postea confessionem
materialiter integram; cum impedimentum fuerit remotum, et urgeat praeceptum
iterum confitendi. Itaque excusat ab integritate materiali impotentia tam
physica - 385 -
quam
moralis. Et primo ob impotentiam physicam excusantur 1. muti, quibus tam in
morte, quam in praecepto paschali sufficit signis, modo quo possunt, explicare
unum peccatum dumtaxat1. An autem muti scribere scientes teneantur
confiteri sua peccata scribendo; negant Castrop. Caiet. Nav. Valent. et alii, dicendo quod talis
modus est periculo manifestationis obnoxius. Sed communietr, et probabiliter
affirmant Lugo, Bonac. Anaclet. Croix, Salm., etc. cum s. Thoma2, dum
qui tenetur ad finem, tenetur etiam ad media. Intelligitur modo haec
media non sint notabiliter difficilia; quapropter non enetur mutus ad
scribendam confessionem, cum extraordinario incommodo aut periculo esset illi,
ut peccata sua ab aliis cognoscantur3. 2. Surdi, qui confessarii
interrogationibus respondere nequeunt, nec uti deberent, peccata sua explicare
sciunt; intelligitur hoc de omnino surdis, quia surdastri debent adduci in aliquem
remotum locum, ut eorum confessiones audiantur. 3. Illi qui linguam patriam
ignorant. Isti tempore praecepti, aut alterius necessitatis, possunt absolvi
manifestando tantum signis peccatorum suorum dolorem; nec tenetnru per
interpretem confiteri, ut dicunt Suar. Vasquez, Lugo, etc. An
autem teneantur confiteri sic in morte. Alii affirmant; sed alii, ut Sot.
Caiet. Castr. Salm. Viva, etc. probabiliter negant, nisi esset quod dubitarenmt
de contritione sua; quia tunc tenentur ad confitendum cum sola attritione quam
haberent, ut per Sacramentum gratiam perciperent; sed tunc sufficiet ipsis, ut
confessario per interpretem aliquod veniale manifestent4. 4.
Moribundi; sed hic multa secernenda sunt. Si moribundus sui compos est, sed
nequit loqui quoties ipse poenitentiae dat signa, aut ostendit velle
absolutionem, bene potest absolvi, et quoties repetit signa; quia tunc iam
adest confessio in illa expostulatione quam facit de absolutione, aut in illo
signo quod dat doloris sui, quo iam confitetur se esse peccatorem; unde tunc
directe absolutionem recipit super peccatis omnibus sub generica peccati
ratione, licet ipse teneatur, cum poterit, ad ea in particulari explicanda, ut
confessionem materialiter integram faciat5.
36.
Sed hic quaeritur 1. an possit absolvi moribundus sensibus destitutus, cum
adstantes testificantur illum confessionem petivisse, aut poenitentiae signa
dedisse? Negant Cano, Ledesm. Alvar., etc. Sed est communis sententia opposita,
quae tenenda est, quia tunc per testes satis sensibiliter confessario fit nota
infirmi confessio; ita docent Bellarm. Sotus, Suar. Lugo, Conc. Salm., etc. cum
s. Thoma6, qui dicit: Si infirmus uqi petit Unctionem, amisit
notitiam, vel loquelam, ungat eum sacerdos; quia in tali casu debet etiam
baptizari, et a peccatis absolvi. Et hoc currit, ut dicit s. Antoninus, relatus in Sacerdotali romano apud
Lugo, etiamsi infirmus diutius fuerit habituatus in peccatis, et confessus non
sit. Hoc probatur ex Concil. Arausicano in can. Qui recedunt 26. q. 6. et ex Concil. 3. et 4.
Carthaginensibus, et a s. Leone Papa in can. 15. Qui 26. qu. 6.
et denique ex Ritual. rom. (de Sacrament. Poenitent. §. Ordin.
min.) ubi dicitur: Etiamsi confitendi desiderium sive per se sive per
alios ostenderit, absolvendus est. Et haec sententia habet locum, ut
probabiliter dicunt Lugo, Dicast. et Croix, licet unus tantum testis adsit, et
etiamsi sit mediatus, qui testetur signa a moribundo data. Nec obstat decretum
Clementis VIII. quo proscripta fuit confessio facta in absentia confessarii,dum
(ut testantur Bell. Suar. et Petrus Lombardo) idem Pontifex declaravit non
intellexisse comprehendere - 386 -
moribundus, imo
expresse dixit hos in nostro casu debere omnino absolvi1. An autem talis
absolutio debeat absolute dari, sententia communior affirmat, dicendo quod in
tali necessitate Sacramenta debent absolute conferri, quoties de materiae
valore probabilitas habetur: sub conditione autem quoties prodens tantum dubium
habetur; sed Suar. s. Anton. Bon. Wigandt, et Croix tenent dandam esse in
nostro casu sub conditione; et haec opinio mihi videtur tuat praecipue cum
dubitatur (prout facile dubitari potest in rudibus) an poenitens nec ne rite
actum doloris elicuerit2.
37. Quaeritur 2. an
possit absolvi sub conditione moribundus sensibus destitutus, qui nulla dat,
nec dedit, poenitentiae signa. Multi negant, ut Lugo, Busemb. Petroc. Abel.
Laym. Roncagl., etc., quia tunc, ut dicunt, deest materia sensibilis Sacramenti;
sed communis et probabilius affirmant Merbesius, Molin. Carden. Pontius,
Salmeron. Iuvenin. Conc. et Croix, et clare id docet etiam s.
Augustinus3, qui dicit: Quae autem Baptismatis, eadem
reconciliationis est causa, si forte poenitentes finiendae vitae periculum
praeoccupaverit; nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suae pacis exire velle
debet Mater Ecclesia4. Opponitur: Sed in tali casu ubinam
est materia sensibilis Sacramenti? Respondent Gobet et Iuvenin; sed eorum
responsiones parum satisfaciunt, ut videre est in opere. Melius respondent
Molfes. Aver. Salm. Viva, et alii, quod in tali casu iam prudens dubium
habetur, quod moribundus antequam sensibus destitueretur, aut in aliqua
intervalli luce, suae damnationis periculum agnoscens, velit, ac etiam petat
absolutionem signis sensibilibus, v. g. suspiriis, oculorum aut oris motibus,
aut saltem respiratione anxia quam ostendit, licet huiusmodi signa non possint
perspicue percipi, sed ipsa aut eorum dubium iam sufficiunt ad dandam absolutionem
sub conditione; in casu enim necessitatis urgentis bene licet uti materia etiam
dubia. quod utique principium certum est apud theologos, ut testatur Iuven. Imo
possumus uti tunc opinionibus etiam tenuiter probabilius, sicut communiter
docent Sot. Navar. Carden. Sanch. Viva, Gobat. Croix, etc., quia necessitas
efficit ut in quocumque dubio licite ministretur Sacramentum sub conditione,
dum per conditionem iam reparatur Sacramenti iniuria, et eodem tempore
prospicitur proximi saluti. Et hic
praeterea advertendum est cum Suar. Vasq. Viva, Mazzot. et aliis communiter,
quod sacerdotes (cum possunt) tenentur sub gravi absolvere infirmos, ut
deducitur ex can. Si presbyter, 26. q. 6. ubi Iulius Papa dicit: Si
presbyter poenitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum. Contra
etiam advertit Ronc., loquendo generaliter de moribundis, quod non debet intra
breve temporis spatium saepius replicari absolutio, nisi novum et certum
doloris signum habeatur, quam bis aut ter intra aliquam proportionatam
distantiam, quia revera tunc cessat necessitas. Non negatur tamen quod si
sensuum destitutio diutius perseverat, cum actuale mortis periculum adsit,
potest pluries repeti absolutio, v. gr. ter aut quater in die5.
38.
Quaeritur 3. an possit dari absolutio conditionata peccatori, qui sensibus
destituitur in actu peccati, v. g. in adulterio, vel duello? Negant Habert,
Gonet, Iuvenin. et Conc.; sed affirmant Pontius, Carden. Holzman, Stoz. Gomaz
et alii. Dicunt hi quod semper ac constet huiusmodi peccatorem fuisse
catholicum, debere absolvi sub conditione in mortis momento; et recte dicunt
Merbes. et Du-Pasquier, quod possumus hac uti opinione, potissimum ob s.
Augustini - 387 -
auctoritatem1
dicentis: Qui... retinent adulterina consortia, si desperati et intra se
poenitentes iacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto. Qui enim novit, utrum fortassis
adulterinae carnis illecebris usque ad Baptismum statuerint retineri? Quae
autem Baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte poenitentem
finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Et dicendo Sanctus, Quis enim novit, utrum, etc.
supponit certo tales peccatores nullum certum suae conversionis signum
praestitisse. Hanc sententiam puto sufficienter probabilem ratione eadem
superiori quaesito adducta, quia de quolibet Catholico prudens potest esse
praesumptio, quod si unquam ille aliquo usus rationis intervallo donetur, optet
modo meliori quo potest, damnationem suam aufugere. Dictum est Catholico, dum
(ut bene notat Holzm.) haereticus moribundus, licet det signa poenitentiae, non
potest absolvi, nisi expresse absolutionem petat; nam alias non potest
prudenter praesumi ea signa dare in ordinem ad confessionem, a qua haeretici
vehementer abhorrent2.
39. Secundo loco ob
impotentiam moralem excsatur poenitens ab integritate materiali, et ei sufficiet
formalis in pluribus casibus: 1. Si est scrupulosus et iugiter praeteritarum
confessionum timore vexatur, ut docent communiter Laym. Illsung. Elbel, et Holzm. 2. Si infirmus,
confesso uno vel altero peccato, deficeret, aut in periculo deficiendi esset.
3. Si dum affertur Viaticum, confessarius adverteret confessiones praeteritas
fuisse nullas, et infirmus non posset tunc integre confiteri, nisi cum periculo
sine absolutione decededi, aut scandali, ut superiori tract. 15. n. 24. dictum est. Et idem dicit
probabiliter Ronc. cum urgens esset necessitas celebrandi, aut communicandi, et
tempus finiendae confessionis non suppeteret. Idem currit pro sacerdote
habente reservatum, et in celebrandi necessitate constituto, si non adesset
confessarius facultate praeditus, ut in antecedenti tract. n. 27.
diximus. 4. Si sacerdos esset in mortis periculo antequam absolutionem
impertiatur. 5. Cum grave adest periculum infectionis, quia tunc confessarius
potest absolvere poenitentem infectum, audito uno tantum peccato; Conc. Wigandt, Bonac. Elbel, et alii. Sed
si confessarius vellet audire totam confessionem, tenetur infirmus integre
confiteri3. 6. Si imminet naufragium, aut praelium: quia sufficit
cuique tantum veniale confiteri, aut se peccatorem esse in generali; et potest
tunc sacerdos absolvere omnes in generali; dicendo Ego vos absolvo, etc.;
praecisus poenitentium concursus, alia non interveniente causa, non est ratio
sufficiens ad dimidiandam confessionem, ut ex prop. 59. damn. ab Innoc. XI.4. 7. Si ex confessione alicuius
peccati prudenter poenitens posset timere grave damnum spirituale, aut
temporale, proprium aut alienum, v. g. revelationis, scandali sui, aut
confessarii, mortis, aut infamiae. Sed intelligitur cum urget necessitas
confitendi ob mortis periculum, aut satisfaciendi Communioni paschali; aut
(dicunt Lugo, Henriq., etc.) si poenitens eset in mortali, et ceteroquin ei
expectandum esset per biduum, aut triduum, ut confiteretur; imo etiamsi per
unum diem, sicut dicunt Suar. et Escob. (licet in alia re) ut dicetur in
append. 3. ed Examine Ordinand. n. 20. 8. Denique si non posset
peccatum confiteri quia sigillum sacramentale revelet5.
40.
Tenent autem nonnulli dd. ut Navarr. Innoc. Hostiensis, etc. quod poenitens
debeat peccatum suum reticere, si non potst illud confiteri quin complicem
manifestet confessario; nami (ut dicunt) praeceptum - 388 -
naturale
proximi famam servandi praeferendum est praecepto positivo integritatis
confessionis. Sed hoc negatur cum communi sententia s. Bonaventurae, s.
Antonin. Gonet, Conc. Suar., etc. cum s. Thoma1 qui dicit: Si
speciem peccati exprimere non possit, nisi exprimendo personam eum qua
peccavit, necesse est, ut exprimat. Et idem dicit s. Bern. (de Forma bon. vitae). Ratio est, quia ex una
parte integritas confessionis, quoties potest, servanda est: contra (ut dicit
s. Thomas) manifestare alterius peccatum vacat culpa, cum iusta intercedit
causa: ultra quam quod complex peccando amisit ius ad famam, in quantum ad
confessionem, quam illius peccati facere debet. Hoc tamen intelligendum, cum
confitendum est mortale; nam ut confiteatur veniale, aut mortale iam confessum,
non licet alterius grave peccatum patefacere, ut dicunt Lug. Ronc. Viva et
Tamb. contra Renzi2. Et etiam in primo casu quo mortale non adhuc est
confessum, tenetur poenitens alium inquirere confessarium, cui complex est
ignotus; modo (excipiunt dd.) ad hoc faciendum ei incommodum spirituale, aut
temporale patiendum non sit, ut esset 1. Si iam suum declarasset
peccatum confessario, cui notus esset complex, ac propterea obligaretur bis ad
confitendam culpam suam. 2. Si esset in celebrandi, aut communicandi
necessitate. 3. Si ad perquirendum alium confessarium longe ei proficiscendum
esset, aut ne indulgentias amitteret; aut si ei gravi esset incommodo
conscientiam suam aili quam confessario ordinario manifestare; aut si omittenda
esset consueta Communio; et tanto magis si caeteroquin ei ultra biduum (ut
dicunt Lugo Viva et Renzi) in mortali perseverandum esset. Henriq. putat
diuturnam esse bidui dilationem. Imo Antoine absolute dicit excusare ab obligatione
perquirendi alium confessarium unius diei dilationem. Praeterea saepe
excusantur matres et uxores in referendis apud confessarium filiorum et virorum
peccatis, dum hoc ei confert ad sedandum dolorem, aut ad consilium melius
capiendum de modo quo se gerere debeatnt. Insuper auctores excusant
poenitentem, si iudicaret illum confessarium doctiorem, aut saltem suae
conscientiae doctiorem, aut saltem suae conscientiae magis conscium, adeo ut
melius posset illum dirigere, et animae suae paci consulere; tanto magis, quod
multi dd. graves, ut dictum est Tr. 11. n. 11. tenent non esse
culpam gravem etiam sine causa uni vel alteri viro prudenti proximi delictum
manifestare3; sed haec esset causa cur etiam a veniali excusaretur.
41.
Advertendum hic denique, quod licet poenitens posset in casibus praefatis
licite complicem detegere confessario, nihilominus non licet confessario a
poenitente complicis nomen exquirere, licet hoc bono fide efficeret, ut eum
corrigat, aut damnum impediat; dum Benedict. XIV. in Bulla Ubi primum edita
3. iunii 1746. hoc appellat detestabile: et detestabilius, si confessarius
absolutionem negaret ei qui complicem manifestare recusaret. Hinc Pontifex
declarat, hoc esse peccatum mortale, et imponit huiusmodi confessario
suspensionem (sed ferendae sententiae) ab audiendis confessionibus; et
excommuniactionem papalem ipso facto in praesumentes docere oppositum; et
insuper aliis (non autem poenitentibus), qui scirent aliquem confessarium
prpter hoc absolutionem denegasse imponit denuntiationis obligationem, modo
ille ex simplicitate hoc non effecerit. Recte tamen dicit p. Concina, non
intelligi per hoc vetitum fuisse confessario circumstantias ad confessionis
integritatem necessarias exquirere, prout sunt illae quae mutant speciem, aut
expediat eas scire ad poenitentis directionem; quare bene potest confessarius
- 389 -
interrogare
de coniunctionis gradu, si complex sit in peccato turpi, an sit ligatus voto
castitatis, an sit famula, si in eadem domo commoretur1. Praeterea
dicit p. Mazzotta, quod si a complice gravia timerentur damna, quae solus
confessarius avertere posset, tunc complex manifestandus est. Addit auctor Commentarii
in Antoine, non potest absolvi poenitens, qui nollet complicem patefacere, cum
hoc est necessarium ad publicum damnum reparandum. Ego tamen dico, quod in tali
casu nunquam licet confessario stante praefata Pontificis prohibitione,
interrogare de complicis nomine; tantum poterit ille tunc obligare poenitentem
in generali, ut revelet complicem alicui qui malum impedire potest; sed si
poenitens sponte sua confessarium rogaret, ut ipse sibi susciperet has partes
et ex se revelaret complicem, tunc confessarius non peccat, et utique potest
uti ea notitia, ut remedium afferat; licet plerumque non expediat ut
confessarii hoc onus corrigendi ex confessionis notitia sibi assumant, quia hoc
difficulter accidit sine scandali periculo, aut sacri ministerii dedecore.
|