- 389 -
PUNCTUM II. Quandonam
confessio sit invalida, et quomodo revalidanda est.
42. Quandonam
confessio sit nulla ex parte confessarii.
43. Quandonam
ex parte poenitentis.
De
complice in peccato turpi.
44. Quomodo
convalidanda confessio apud eumdem confessarium; et an sufficiat recordari
poenitentiae impositae.
45. De rudibus qui non explicarunt nec species,
nec numerum.
46. Quando
repetenda est confessio.
42.
Confessio potest esse invalida, aut ex parte confessarii, aut ex parte
poenitentis: ex parte confessarii, 1. Si ille caret iurisdictione; 2. si
deficit in danda, aut in proferenda absolutione; 3. si nullum poenitentis
peccatum intellexit: dico nullum, quia si aliquod intellexit, valida est
absolutio, si poenitens bona fide eam recipit; tantum huic restat obligatio
confitendi peccata, quae confessarius non audivit. Secus autem si eam recipit
in mala fide, cum iam advertit, confessarium aut non audire, aut dormire, aut
esse ignarum, aut peccati gravitatem non concipere, aut facilem esse in
absovendis, etiam indispositis, quia tunc cum poenitens peccet in eadem
confessione, quam facit, illa certe nulla est. SI autem tu cum confiteris,
peracta confessione, cognosceres confessarium aliquod peccatum non audivisse,
sed nescis quodnam sit, tunc dicunt communissime Sanch. Tamb. Salm. Lug.
Dicast., etc., quod si confessio est brevis, teneris eam repetere, secus autem
si fuit lunga, quia eo casu praesumitur Deus non obligare ad integritatem
confessionis cum tanto incommodo2. Dicunt autem Suarez Sot. Castrop.
Lugo Salm. etc. confessionem bona fide factam confessario nescienti distinguere
nec species, nec numerum peccatorum, esse validam, nec repetendam. Ego dico hoc
intelligendum in casu quo non constat de omissione; quia si constat quod defuit
integritas haec, semper supplenda est, ut dicunt ipsi Salm. et Lugo;
quandoquidem licet prior confessio fuerit valida, saltem est invalida secunda,
in qua defectus animadvertitur3.
43.
Ex parte autem poenitentis est invalida confessio, 1. si ille est
excommunicatus, nam excommunicatio privat cuiuscumque Sacrameni perceptione; 2.
si ex malitia aut culpabili negligentia omittit aliquod grave peccatum confiteri:
3. si debitum dolorem aut propositum non habet; praecipue si restituere non
vult, ut debet, bona, honorem, aut famam ablatam: aut si occasionem proximam
vountariam nolit auferre; 4. - 390 -
si confitetur aliquod
peccatum turpe apud eumdem complicem; nam, ut declaravit Benedictus XIV. in sua
Bulla Sacramentum Poenitentiae data 1. iun. 1741., confessarius omni
privatus fuit iurisdictione erga complicem sui peccati turpis, praeterquam in
casu mortis, et quando nullus alius sacerdos etiam simplex adesset; alioquin
ille absolvendo incurrit papalem excommunicationem, ut fuse dicetur loquendo de
Iurisdictione confessarii n. 95.1.
44.
Hinc quaeritur, quomodo repetenda est confessio invalida, cum apud eumdem
confessarium fiet? Oportet hic prius advertere, quod cum absolutio dilata est,
non opus est ut confessarius distincte reminiscatur peccatorum, quae iam
confessa fuerunt, nec ut confessionem repetere faciat, sed sufficit ut in
confuso recordetur status poenitentis; ut communiter Silv. Suar. Nav. Conc. Laym. Croix etc.2. Fit attamen dubium an hoc sufficat,
cum confessio fuerit nulla? Distinguunt Suar. et Coninch. et dicunt quod tunc
tantum sufficit, cum confessio invalida fuit solo confessarii defectu circa
suum officium, v. g. si absolutionem non dedit aut sibi defuit animus
absolvendi; secus autem cum fuit nulla defectu alicuius partis essentialis, ut
si defuit dispositio in poenitente, aut iurisdictio in confessario; quia tunc
cum confessio fuerit sacrilega, aut facta apud non iudicem, non est
sacramentalis. Haec sententia
est probabilis, nihilominus opposita est communis cum Navar. s. Antonin. Silvest.
Vasq. Medina Lug. Laym. Sa Bonac.
Valent. Tamburin. Aver. Croix Salm. etc., et est valde probabilis. Hi dd.
dicunt, quacumque ex parte veniat defectus, necesse non est confessionem
repetere, sed sufficere quod poenitens in genere iterum se accuset de peccatis
iam patefactis, et quod confessarius poenitentis status recordetur; aut ad
summum illius conscientiae in confuso reassumat notitiam. Ratio est 1. quia
talis confessio non fuit iam simplex narratio, sed cum facta fuerit in ordine
ad recipiendam absolutionem bene potest illa vere dici sacramentalis: dum iam
obligat ad sigillum sacramentale. 2. Quia quamvis talis confessio non fuisset
sacramentalis, saltem eius ratificatio, iterum poenitente se accusante de
peccatis confessis, coniuncta cum cognitione quam confessarius de illis prius
habuit, reputatur utique sufficiens ad efficiendam illam validam, et integram.
Imo hoc admittit Card. de Lugo, etiamsi poenitens antecedenter peccata sua ob
simplicem narrationem confessario declarasset; sed huic confessario
declarasset; sed huic acquiescere neqeo, qui tunc doco quod neutra confessio
potest dici sacramentalis: non quidem prior, quia illa non fuit facta in ordine
ad absolutionem: non secunda, quia non adest confessio cuiuslibet peccati in
particulari, sicut requirit Trident.; tantum hoc posset admitti, si
confessarius, dum poenitens se accusat de peccatis narratis, distinctam eorum
haberet notitiam3. Addunt multi graves dd. ut Tol. Vasq. Laym. Sa
Busemb., quod cum adfuerit confessio facta in ordine ad absolutionem, non solum
sufficit memoria in confuso illius, sed etiam solius poenitentiae impositae;
quia ex sola poenitentiae notitia potest confessarius debitum formare iudicium
poenitentis status. Addunt Castropal. s. Antonin. Silv. etc. apud Croix,
sufficere etiam solius poenitentiae adimpletae reminisci, licet nec
confessarius, nec poenitens recordentur quaenam fuerit; sed haec opinio mihi
videtur nimis extensa, qui sacerdos, ut diximus, debet iudicium formare saltem
in confuso de statu poenitentis, tam ad dandam absolutionem quam ad
poenitentiam iniungendam, quae in tali casu utique debet imponi ad faciendum
Sacramentum integrum4. - 391 -
45.
Dicit Tambur. et adhaeret p. Segneri (in sua Instructione ad confessarios) rudes
et pueros qui semper in confuso confessi sunt sine specierum et numeri
peccatorum distinctione, sed in bona fide, hos non teneri ad repetendas
confessiones. Sed haec opinio nescio quomodo possit admitti, dum isti, ut
dicunt Lugo, Navar. Bonac. Salm.,e tc., semper tenentur ad explicandas species,
et numerum omissum, cum id animadvertunt; quia licet eorum confsesiones validae
fuerint, tamen semper remanet obligatio ad reintegrandam confessionem
materialiter1. Admittunt
tamen Salm. cum Dicast. Fagund. Henriq. opinionem Tamb. in casu quo
rudis dudum semper conformem vitam duxisset, adeo ut ex confessione unius anni
possit iudicari de praeteritis. Sed hoc dico posse admitti quando confessarius
a principio confessionis comprehendisset hanc vitae uniformitatem etiam pro
annis praeteritis; secus autem quando in fine confessionis cognosceret defectum
praeteritarum, et illius novissimae confessionis notitia distincta peccatorum
in eius mente non restaret; nam licet confessario sufficiat ad dandam
absolutionem notitia confusa status poenitentis, nihilominus semper opus est ut
iudicium peccatorum in particulari semel formaverit2.
46. Caetrum recte
dicunt Filliuc. Gobat. Holzm. Elbel, Croix, Mazz. cum p. Segneri in
dubio non teneri poenitentes ad repetendas confsesiones, quoties praesumptio
eet per consequens possessio stat pro illarum valore, nisi de nullitate
constet. Nec obstat dicere quod, cum adest praeceptum, et dubitatur de eius
satisfactione, possessio est pro obligatione; nam respondetur hoc habere locum
cum dubitatur de actu satisfactionis sed non cum est certum opus fuisse
adimpletum, quia tunc in dubio possessio stat pro valore actus, iuxta
principium communiter receptum a dd.; ita Laym. Croix, Spor. et Mazzotta cum
Navar. qui dicit: Praesumptio pro actus valore praeponderat aliis3.
Et circa obligationem repetendae confessionis, optimam regulam exhibet Habert,
et sic dicit: Si observetur quod poenitens post confessionem occasiones
vitavit, et pro aliquo tempore tentationibus obstitit, bene possunt iudicari
validae confessiones; secus autem, si observatur quod paulo post, oblata sibi
prima occasione, facile, ut prius, lapsus est; dum illi, quem vere poenitet, et
qui firmiter vitam in meius mutare statuit, impossibile est quod ita faciliter
recidat, quin saltem per aliquod tempus perseveret, aut quia prius saltem
multam praestiterit resistentiam; unde fit quod si quis post confessionem
statim sine ullo conatu labitur, signum moraliter certum exhibet, eius
confessiones praeteritas nullas guisse, quia deerat dolor et
propositum4.
|